Skip to the text

Capitulum 21

De abbate Paulo, qui omni anno opera manuum suarum combussit.

DENIQUE abbas Paulus probatissimus Patrum, qui in eremo vastiori nomine Porphyrione habitavit, et ibi sufficientiam sui victus habuit secure ex parvo horto fructibusque palmarum, nec potuit ibi exercere aliud opus unde sustentaretur, quoniam habitatio sua distabat septem mansionibus vel plus ab oppidis ac habitabili terra, plus quoque exigebatur pro mercede vecturæ, quam valuit pretium operis; indixit sibi ipsi opus certum quotidianum assidue, quasi sustentandus ex illo, quod ex collectis palmarum foliis fecit. Quumque spelunca ejus fuisset repleta ex totius anni operibus, concremavit omnia singulis annis : tam evidenter ostendens monachum non posse perdurare in loco nec ad perfectionem pertingere sine manuum opere. Quia quum eum operari nulla necessitas victus exigeret, tam indesinenter tamen laboravit pro sola cordis purgatione, et cogitationum suarum solidatione ac perseverantia cellæ, aut pro victoria aut expugnatione acediæ.

Chapter 229 of 279