Skip to the text

Capitulum 5

Quod duplex sit acediæ impugnatio; et qualiter dilabantur ii qui ab acedia cœperint vinci.

HIC itaque verus Christi athleta cupiens agonem perfectionis legitime decertare, morbum quoque acediæ festinet extrudere de latibulis animæ suæ, atque adversus nequissimum pigritiæ spiritum pugnet sic utrobique, ut nec somni gravamine victus labatur, neque monasterium suum sine rationabili causa egressus, abscedat fugitivus, quamvis sub prætextu pii coloris.

Quemcumque enim acedia cœperit in parte quacumque superare, faciet in cella sine ullo fructu spiritus commorari tanquam inertem et desidiosum, aut inde eum excutiet, et vagum atque instabilem reddet, desidem quoque ad omne monasticum opus; faciens eum jugiter circuire cellas ac monasteria Fratrum, nihilque aliud procurare quam ubi et quo colore refectionem acquirat. Mens etenim otiosi nil aliud novit excogitare quam de cibis ac ventre: donec tandem invento consortio viri aut feminæ eodem modo torpentis, involvatur et occupetur rebus necessitatibusque illius; et ita paulatim noxiis occupationibus irretitus, et eis tanquam serpentinis sagittis transfixus, nunquam deinceps se valeat expedire et aptare ad perfectionem professionis antiquæ.1

Footnotes

  1. II Tim. ii, 4. ↩

Chapter 213 of 279