Skip to the text

Capitulum 13

Quod operatio manuum amputet vitia multa.

ITAQUE nunc festinat congruam conferre medelam tantorum fomiti vitiorum, videlicet otio, et quasi deposita illa auctoritate apostolica qua usus fuerat ante, rursus revertitur ad viscera pii patris medicique clementis, et eis tanquam filiis ac discipulis suis proponit remedia sanitatis salubri consilio, dicens: His autem qui ejusmodi sunt, denuntiamus et obsecramus in Domino Jesu, ut cum silentio operantes, suum panem manducent. Sicque ut peritissimus medicorum, curavit uno salutari præcepto operandi, vitia tanta de radice otiositatis nascentia: sciens ceteras infirmitates seu culpas ex eadem radice manantes, protinus exstinguendas, exstirpata morbi principalis origine, utpote otiositate.

Chapter 221 of 279