Skip to the text

Capitulum 15

Quod eos qui delinquunt debeamus corripere, non ex odio, sed dilectione.

RURSUS tamen, ne quidam abutentes pietate ejus præfata, contemnant obedire præceptis ejus, apostolica severitate subjungit: Quod si quis non obedit verbo nostro per epistolam, hunc notate, et nolite commisceri cum illo, ut confundatur.1 Quumque propter communem utilitatem et debitam sui ipsius reverentiam admonuisset discipulos suos quid debeant observare, et cum quanta diligentia debeant sua custodire præcepta, confestim ostendit pietatem indulgentissimi patris, et tanquam filios erudit eos quem fraternitatis affectum debeant retinere ex caritate circa prædictos inobedientes aut otiosos, adjiciendo: Et nolite quasi inimicum existimare, sed corripite ut fratrem.2 Quibus verbis judiciariæ severitati admiscuit lenitatem, paternitatem, atque sententiam apostolica severitate prolatam temperavit mititate clementi. Nam et notari jubet eum qui contempserit suis obedire præceptis, et præcipit non commisceri cum illo: et tamen quod fieri ista mandaverit non odio, sed fraternæ dilectionis ac emendationis intuitu, pandit addendo, « ut confundatur », ut scilicet is qui non est emendatus mitibus meis præceptis, saltem confusus ex publica fratrum segregatione ab ipso, incipiat tandem revocari ad viam salutis.

Footnotes

  1. II Thess. III, 14. ↩

  2. Ibid. 15. ↩

Chapter 223 of 279