Capitulum 1
DE SPIRITU ACEDIÆ.
Quod sextum certamen sit contra spiritum acediæ; et de ejus natura.
SEXTUM nobis certamen est contra vitium quod Græci ἀκηδίαν vocant, quod nos anxietatem seu tædium cordis possimus nuncupare. Denique acedia est affinis seu propinqua tristitiæ. Quæ acedia solitariis magis experta est, quæ etiam infestior hostis est ac frequens commorantibus in deserto, et monachum circa horam sextam maxime inquietans; atque ut febris quædam ingruens tempore præstituto, consuevit animæ ægrotanti inferre ardentissimos æstus inflammationum suarum horis solitis ac statutis. Denique quidam dicunt hanc esse dæmonem meridianum de quo in Psalmo legitur.1
Footnotes
-
Ps. xc, 6. ↩
Chapter 209 of 279