Capitulum 18
De diversis testimoniis Salomonis contra acediam.
QUOD otii vitium etiam sapientissimus Salomon evidentissime notat in multis locis, dicendo, Qui sectatur otium, replebitur paupertate, puta visibili, aut invisibili, quia necesse est omnem otiosum diversis vitiis implicari, et alienum semper exsistere a contemplatione divina spiritualibusque divitiis, de quibus ait beatus Apostolus :1 Quia in omnibus divites facti estis in illo, in omni verbo et in omni scientia.2
Porro de hac otii paupertate alibi quoque sic scriptum est :3 Et vestietur concissa veste et pannosa omnis somniculosus. Nam absque dubio non merebitur adornari illo incorruptionis vestimento de quo jubet Apostolus : Induite Dominum Jesum Christum;4 et iterum, Induti lorica justitiæ et caritatis.5 De quo etiam Dominus ad Jerusalem loquitur per Prophetam : Exsurge, exsurge, Jerusalem, induere vestimentis gloriæ tuæ.6 Quicumque enim superatus somno otii sive acediæ, elegerit operiri non labore suæ industriæ, sed pannis seu vitiis suæ inertiæ, quos abscidit de plenitudine ac corpore Scripturarum, coaptabit ignominiæ suæ non vestimentum gloriæ ac decoris, sed ignominiosum excusationis velamen. Dissoluti vero segnitas ista, et sustentari renuentes manuum opere, quod Apostolus indesinenter exercuit et nobis exercere præcepit, solent uti quibusdam testimoniis Scripturarum, quibus apponant suæ inertiæ quoddam velamen, dicentes scriptum esse : Operamini non cibum qui perit, sed eum qui permanet in vitam æternam;7 et, Meus cibus est ut faciam voluntatem Patris mei.8 Sed testimonia ista sunt panni de soliditate evangelicæ lectionis abscissi, qui ad hoc assumuntur, ut potius tegant ignominiam otiositatis et verecundiæ nostræ, quam ut calefaciant atque exornent nos pretiosa ac perfecta illa veste virtutum, quam sapiens illa mulier fortitudine ac decore induta, describitur in Proverbiis fecisse vel sibi, vel viro suo. De qua et ibi subjungitur : Fortitudine et decore induta est, et lætata est in diebus novissimis.9
Insuper de hoc inertiæ morbo Salomon ait :10 Viæ nihil operantium stratæ sunt spinis, id est illis ac consimilibus vitiis quæ Apostolus supra jam dixit de otio nasci. Et iterum Salomon : In desideriis, inquit, est omnis otiosus.11 De quibus dixit Apostolus : Nullius aliquid desideretis. Et iterum : Multa mala docuit otiositas.12 Quæ Apostolus evidenter enumerat in his quæ supra exposuimus, dicens : Nihil operantes, sed curiose agentes. Huic quoque vitio subjunxit et illud : Operam detis ut quieti sitis; et deinde, Ut vestra negotia agatis131415, et honeste ambuletis ad eos qui foris sunt, et nullius aliquid desideretis. Quos etiam inordinatos ac rebelles vocavit, præcipiens studiosis quibusque ut segregent se ab illis :16 Subtrahatis vos, inquiens, ab omni fratre ambulante inordinate et inquiete, et non secundum traditionem quam acceperunt a nobis.
Footnotes
-
Prov. xxviii, 19. ↩
-
1 Cor. i, 5. ↩
-
Prov. xxiii, 21, juxta LXX. ↩
-
Rom. xiii, 14. ↩
-
1 Thess. v, 8. ↩
-
Is. lli, 1. ↩
-
Joann. vi, 27. ↩
-
Joann. iv, 34. ↩
-
Prov. xxxi, 25, juxta LXX. ↩
-
Prov. xv. 19, juxta LXX. ↩
-
Prov. xxi, 25, juxta LXX. ↩
-
Eccli. xxxiii, 29. ↩
-
1 Thess. iv, 11. ↩
-
1 Thess. iv, 11. ↩
-
1 Thess. iv, 11. ↩
-
1 Thess. iii, 6. ↩
Chapter 226 of 279