Skip to the text

Capitulum 6

Testimonia Apostoli contra passionem acediæ.

BEATUS Paulus, tanquam verus spiritualisque medicus, conspiciens hunc morbum de acediæ spiritu emanantem suo tempore serpere et intrare, vel revelante Spiritu Sancto prospiciens eventurum, festinavit eum per salutaria præceptorum suorum medicamina prævenire. Thessalonicensibus enim scribens, et primo infirmitatem eorum tanquam peritissimus perfectusque medicus per verba blanda ac pia demulcens, atque de caritate incipiens, et illos de ea collaudans, quousque letale vulnus acediæ leniori remedio delinitum et attrectatum, facilius sustineat medicamina austeriora, indignatione tumoris deposita, ita ait : De caritate autem fraternitatis non necesse habemus scribere vobis; ipsi enim a Deo edocti estis ut diligatis invicem : etenim facitis illud in omnes fratres in universa Macedonia.1 Ecce præmisit lenia laudis fomenta, per quæ fecit aures illorum placidas ac paratas ad curam verbi salubris. Quo facto subjungit, Rogamus autem vos, fratres, ut abundetis magis, adhuc eos demulcens blanda lenitate verborum, ne forte inveniat eos nondum dispositos ad susceptionem curationis perfectæ.2

Quid est quod rogas, Apostole, ut scilicet magis abundent in caritate, de qua superius dixeras : « De caritate autem fraternitatis non necesse habemus scribere vobis »? Et quid necesse est ut dicas eis, « Rogamus autem vos ut abundetis magis », qui nondum indigent ut aliquid eis inde scribatur? præsertim quum causam adjicias ob quam hoc ipso non indigeant, dicens : « Ipsi enim a Deo edocti estis ut diligatis invicem ». Tertium quoque addis quod majus est, utpote quod non solum ita edocti sint, sed etiam illud impleverint, dicens : « Etenim facitis illud », non in uno vel duobus, sed « in omnes fratres », nec tantum in vestros cives ac notos, sed « in universa Macedonia ». Dic igitur tandem, quid est quod tantopere hæc præmittis : Rogamus itaque vos, fratres, ut abundetis magis? Et vix aliquando exprimit id quod intendebat, utpote :

Et operam detis ut quieti sitis.3 Sicque causa prima cur illa præmisit expressa, tangit secundam, dicendo :4 Et ut vestra negotia agatis.5 Subditque tertiam : Et operemini manibus vestris, sicut præcepimus vobis;6 deinde et quartam : Et ut honeste ambuletis ad eos qui foris sunt; quintam quoque :7 Et nullius aliquid desideretis. Ecce, illa cunctatio seu mora qua differebat intentum exprimere præmittendo tam multa, quid parturiret in pectore ejus, agnoscitur. « Operam » (inquit) « detis ut quieti sitis », id est, in vestris cellulis permanentes, ne inquieti effecti diversis rumoribus qui generari solent otiosorum peccatis aut fabulis, inferatis inquietudinem etiam aliis. « Et ut vestra negotia agatis », id est, non vana curiositate inquiratis facta mundi, nec aliorum conversationem exploretis, nec actiones vestras impendatis ad detractiones et temeraria judicia fratrum, sed ad propriam correctionem exercitiumque virtutum. « Et operemini manibus vestris, sicut præcepimus vobis. » Per quæ verba insinuat cur seu ex qua radice fierent, quæ non fieri ante admonuit, scilicet, ne inquieti essent, vel aliena curarent negotia, vel inhoneste ambularent ad eos qui foris sunt, ne quid ad alios pertinens affectarent. Unde evidenter edocuit otium esse causam vitiorum illorum. Nullus enim potest inquietus esse aut curare aliena negotia, nisi qui non vult operi manuum suarum insistere. Quartum quoque intulit morbum ex otio prodeuntem, qui est inhoneste ambulare, dicendo : « Et ut honeste ambuletis ad eos qui foris sunt ». Nunquam enim potest honeste incedere monachus, etiam apud homines sæculares, qui non satagit in cella manere ac manibus operari; sed necesse est eum inhonestum consistere, dum necessaria victus requirit, adulationi quoque vacare ac novitates sectari rumorum, sed et occasiones quærere causarum ac fabularum, per quas facultatem ac aditum habeat accedendi ad alios. « Et nullius aliquid desideretis. » Non enim potest non inhiare alienis donis atque muneribus, qui non curat sibi procurare victum quotidianum proprio ac quieto sui operis labore. Vides tot culpas, tam graves ac turpes ex otio generari.

Denique hos ipsos Thessalonicenses quos Apostolus in prima ad eos epistola foverat blandis verbis, aggreditur in secunda epistola curare austerioribus medicamentis, velut eos qui ex levioribus medelis non profecerunt. Nulla enim jam mitium verborum fomenta præmittit, nec blanda ac tenera utitur voce ut ante, dicendo : Rogamus vos, fratres, etc.; sed ait : Denuntiamus vobis, fratres, in nomine Domini nostri Jesu Christi, ut subtrahatis vos ab omni fratre ambulante inordinate, et non secundum traditionem quam acceperunt a nobis.8 Ibi rogat, hic denuntiat; in illa blandientis affectus, in hac severitas obtestantis et comminantis : « Denuntiamus vobis, fratres ». Quasi dicat : Quoniam sprevistis prius audire verba rogantis, saltem nunc obedite verbis denuntiantis. Ipsam quoque denuntiationem proponit non verbo nudo, sed terribiliter cum obtestatione Domini nostri Jesu Christi, ne forsan rursus contemnerent simplicem, tanquam humana voce prolatam, et æstimarent eam non magnopere observandam.9 Statimque ut peritissimus medicus, conatur mederi putridis membris ferri spiritualis incisione, quibus leniori medicamento remedium conferre nequivit : « Ut subtrahatis vos » (inquiens) « ab omni fratre ambulante inordinate, et non secundum traditionem quam acceperunt a nobis ».10 Itaque jubet subtrahi seu recedere ab his qui vacare operi nolunt, et eos desecari tanquam membra otii putredine corrupta, ne morbus inertiæ tantus quasi mortale contagium inficiat etiam sana membra contagione serpentina.

Præterea dicturus Apostolus de his qui nolunt suis manibus operari, suumque panem cum silentio manducare, a quibus etiam præcepit discedere : attendite qualibus eos vituperiis in principio notet. In primis enim dicit eos esse inordinatos, neque secundum suam ambulare doctrinam : quos et aliis verbis designat esse contumaces, utpote qui juxta suam traditionem nollent incedere; et etiam inhonestos et inordinatos, id est, non sectantes congruam opportunitatem processionis, visitationis, locutionis ac temporis. Omnibus namque vitiis istis inordinatum subjacere oportet. Notat item eos esse rebelles quodammodo et contemptores, quum ait, Et non secundum traditionem quam acceperunt a nobis : eo quod aspernati sint tenere traditionem ab ipso acceptam, nec imitari voluerint quod sciverunt tantum magistrum non solum verbo docuisse, sed et opere perfecisse. Ipsi enim scitis quemadmodum oporteat imitari nos.11 Per hoc exaggerat cumulum reprehensionis immanem, quum asserit eos non observare quod et memoriter sciunt, et ad imitandum didicerunt non solum verbo instruente, sed insuper acceperunt exemplo operum provocante.

Footnotes

  1. I Thess. IV, 9, 10. ↩

  2. Ibid. 10. ↩

  3. I Thess. IV, 11. ↩

  4. Ibidem. ↩

  5. Ibidem. ↩

  6. Ibidem. ↩

  7. Ibidem. ↩

  8. II Thess. III, 6. ↩

  9. Ibidem. ↩

  10. Ibid. 8. ↩

  11. II Thess. III, 7. ↩

Chapter 214 of 279