Capitulum 8
Quod non solum Apostolus, sed etiam ii qui cum illo erant, operati sint manibus suis.
NEC tamen se solum testatur inter eos taliter conversatum, ne forsan hæc forma operandi videretur esse non generalis et magna, si traderetur tantum exemplo ipsius; sed etiam omnes qui erant secum ad ministerium seu prædicationem Evangelii deputati, videlicet Silvanum ac Timotheum, qui hæc eadem secum scribunt, asserit simili opere laborasse.1 In hoc quoque quod dixit, Ne quem vestrum gravaremus, incutit eis verecundiam magnam. Si enim ille qui Evangelium prædicabat, et signis atque virtutibus id confirmavit, non audet gratis comedere panem, ne aliquem gravet: quomodo illi æstimant se alios non gravare, qui vagantes et otiosi præsumunt eum quotidie sumere?2
Footnotes
Chapter 216 of 279