Capitulum 17
Quod tantum operatus sit Apostolus, quod non suffecerit ei dumtaxat, sed exsistentibus secum; et quomodo intelligendum sit illud: Beatius est magis dare quam accipere; atque exemplum de eo qui laborantes extraxit de monasterio.
DEINDE Paulus procedens Miletum, atque ab eo loco Ephesum mittens, et presbyteros Ephesiorum vocans ad se, et ipsis præcipiens qualiter se absente deberent Dei Ecclesiam regere, ait: Argentum et aurum nullius concupivi, ipsi scitis; quoniam ad omnia ea quæ mihi opus erant, et his qui mecum sunt, ministraverunt manus istæ. Omnia ostendi vobis, quia sic laborantes, oportet suscipere infirmos, ac meminisse verbi Domini nostri Jesu Christi, quoniam ipse dixit: Beatius est magis dare quam accipere.12 Magnum et arduum nobis reliquit exemplum suæ conversationis, quum testatur se esse operatum non solum quantum necessarium fuit sustentationi corporis sui, sed etiam quod sufficere potuit usui eorum qui secum erant, his scilicet qui necessariis ministeriis spiritualibus quotidie occupati, non poterant sibi ipsis acquirere necessaria victui manibus suis. Denique sicut ad Thessalonicenses dixit se operatum, ut illis daret formam ad imitandum se, ita et hic tale quid addidit:3 « Omnia » (inquiens) « ostendi vobis, quia sic laborantes, oportet suscipere infirmos », id est mente vel corpore debiles, ut eos festinemus reficere potius nostro labore, ac sumptu acquisito nostri operis sudore, et non de opulentia nostra, neque de pecunia reposita, sed nec de aliorum largitate sive substantia.
A Et hoc ipsum dicit esse Christi mandatum, « quoniam ipse » Dominus Jesus
« dixit, Beatius est magis dare quam accipere », hoc est, beatior est largitas impertientis seu dantis, quam penuria accipientis: quæ largitas impenditur non de pecunia per infidelitatem aut diffidentiam reservata, nec de reconditis avaritiæ thesauris, sed exhibetur de proprii operis fructu ac pio sudore. Et ideo beatius est magis dare quam accipere, quia quum iste qui tribuit, habeat paupertatem illius qui accipit, festinat proprio labore ac pia sollicitudine procurare non solum sufficientiam suæ necessitatis, verum etiam quod præstet egentibus: utpote duplici gratia decoratus, quia perfectam Christi paupertatem possidet abjectione universarum rerum suarum, et liberalitatem divitis exhibet ex effectu sui laboris;4 sicque Deum honorat de justis suis laboribus, offerens ei de fructibus suæ justitiæ. Ille vero, puta accipiens, resolutus torpore atque inertia otii, ostendit se etiam indignum cibo panis quo vescitur, ex Pauli sententia, contra cujus prohibitionem otiosus exsistens manducare præsumit, non sine reatu peccati.5
Novimus Fratrem (quem nominatim exprimeremus, si ex hoc major nasceretur instructio) qui quum in monasterio habitaret, et ex commissione sibi facta compelleretur præfixum atque injunctum sibi opus quotidie adimplere, et œconomo seu dispensatori id tradere, vidissetque aliquem Fratrem intrasse cœnobium, qui ardore fidei vellet aliquid ultra injunctum opus laborare: persuadebat ei pravis consiliis ac susurrationibus, ut a claustro recederet, quando non poterat eum occultis susurrationibus revocare ab intentione laborandi tam fortiter, ne confunderetur exemplo illius, vel ne plus laborare ex hoc cogeretur. Denique, ut Fratrem talem faceret facilius a cœnobio transmigrare, confinxit se quoque jam olim offensum ex multis causis, velle a cella discedere, si habuisset solatium viæ aut socium.
Quumque occultis instigationibus eum induxisset ad exeundum, præfigens ei horam qua exiret, aut locum ubi præveniens exspectaret, ipse in monasterio substitit, tanquam illum protinus secuturus. Et dum ille ex verecundia sui recessus non auderet ad monasterium, de quo aufugit, redire, infelix auctor fugæ illius in monasterio mansit. Hoc unum exemplum sufficiat posuisse de genere hujusmodi hominum pro incipientium cautione : quo pateat evidenter quanta mala pariat otiositas, juxta Scripturas, vel quæ vitia in mente monachi gignat;6 vel quemadmodum prava colloquia bonos mores corrumpant.7
Footnotes
Chapter 225 of 279