Skip to the text

Capitulum 7

Quod necesse sit eum esse inquietum, qui opere manuum suarum non vult esse contentus.

A IT quoque Apostolus : Quia non inquieti fuimus inter vos. Quum per exercitium operis vult probare se non fuisse inquietum inter eos, abundanter insinuat eos qui operari non volunt, semper ex vitio otiositatis inquietos consistere. Neque gratis panem manducavimus ab aliquo. En per singula verba facit increpationis augmentum : et ecce Doctor gentium, Evangelii prædicator, dicit se non gratis panem ab aliquo manducasse, qui I Cor. ix, 14. novit Dominum admisisse ut qui Evangelium annuntiant, de Evangelio vivant; et I Tim. v, 18. rursus, Dignus est, inquit, operarius mercede sua. Quum igitur Paulus, qui Evangelium prædicabat, tam sublime ac spirituale opus exercens, non sibi præsumeret cibum accipere gratis auctoritate divini sermonis, quid nos faciemus, quibus non solum nulla prædicatio verbi commissa est, sed nec ulla cura mandatur, nisi tantum animæ nostræ? Qua fiducia audebimus panem comedere gratis manibus otiosis, quem vas electionis Paulus, evangelica sollicitudine et prædicatione undique occupatus, non præsumit comedere sine manuum opere? II Thess. III, 8. Sed in labore, inquit, et fatigatione, nocte et die operantes, ne quem vestrum gravaremus. Denique adhuc addit, castigationis suæ augmenta exaggerans. Non enim simpliciter dixit, Non comedimus gratis panem ab aliquo vestrum, et ibi stetit, nihil addendo (poterat namque quis æstimare eum fuisse sustentatum sumptu otioso ac proprio, absconditaque pecunia, aut collatione sive muneribus aliorum, quanquam non istorum); « Sed in labore » (inquit) « et fatigatione, nocte et die operantes », id est nostro opere sustentati. Et hoc, ait, egimus non pro nostra voluntate, non pro delectatione, prout allicit requies aut exercitium corporis, sed sicut cogebat necessitas atque inopia victus, non sine grandi lassitudine carnis. Quoniam opus hoc manuum indesinenter agebat pro necessario victu, non solum per totum diem, sed etiam tempore noctis, quod quieti corporis videbatur esse indultum.

Chapter 215 of 279