Capitulum 3
Quibus modis acedia superet monachum.
MISERA itaque anima talibus inimicorum machinis impedita a spirituali profectu, undique agitatur, donec fatigata acediæ spiritu tanquam ariete validissimo, discat in somnum corruere, aut excussa e cellula sua, assuescat consolationem suæ impugnationis acquirere Fratrum visitatione; atque ad præsens utitur isto remedio, paulo post acrius expugnanda ac infirmanda. Adversarius namque de cetero tentabit frequentius ac durius eum, quem scit inito prælio præbiturum mox tergum, qui et elegit sibi sperare salutem ex fuga, non de victoria aut conflictu: donec paulatim tractus de cella, incipiat oblivisci actus suæ professionis, qui non sunt aliud quam intuitus et contemplatio divinæ et increatæ puritatis omnia transcendentis (quæ contemplatio non potest alibi obtineri nisi in silentio ac jugi permansione in cella et meditatione); sicque miles Christi effectus desertor suæ militiæ spiritualis ac fugitivus ab ea, implicet se negotiis sæcularibus, minime placiturus Deo, cui se obtulit ac probavit.
Chapter 211 of 279