Capitulum 9
Quod Apostolus ideo operatus sit manibus suis, ut præberet nobis operandi exemplum.
PRÆTEREA ait: Non quasi non habuerimus potestatem, sed ut nos ipsos formam daremus vobis ad imitandum nos.1 Hic pandit causam cur sibi indixerit tantum laborem: « Ut » (inquit) « formam daremus vobis ad imitandum nos »: ut si forte oblivioni traderetis doctrinam verborum auribus vestris frequenter ingestam, memoriter retineretis saltem conversationis exempla sub oculorum certitudine vobis exhibita. Et in hoc est reprehensio eorum non parva, quum dicit se fecisse laborem hunc usque ad fatigationem die ac nocte, nulla alia causa quam exempli eorum gratia, ut eos aliter erudiri nolle innueret, propter quos sibi tantam fatigationem indixit, quum non indigeret. Tanquam dicat: Quum haberemus potestatem, et facultates atque substantiæ omnium vestrum nobis paratæ essent, et sciremus nos habere permissionem Domini nostri utendi eisdem; non tamen sum usus hac potestate, ne quod a me fieret bene ac licite, præberet aliis otii pravi exemplum: idcirco Evangelium prædicans, malui sustentari manuum mearum operibus, ut viam perfectionis aperirem vobis iter virtutum ambulare volentibus, et meo labore ostenderem formam vivendi.
Footnotes
-
Ibid. 9. ↩
Chapter 217 of 279