Capitulum 20
Quod otii causa fiant in partibus occidentis pauciora cœnobia.
HINC est quod in regionibus istis nulla videmus monasteria tanta Fratrum multitudine ac celebritate fundata, quia nec operum suorum fructibus fulciuntur ac sustentantur, ut possint in eis jugiter perdurare. Et quamvis ab aliis provideatur ac detur eis sufficienter, delectatio tamen otiositatis et evagatio cordis non patitur eos in loco suo diutius perseverare. Unde hæc est sententia ab antiquissimis Patribus in Ægypto prolata : quod monachus operans tentatur a dæmone uno, otiosus vero ab innumerabilibus devastatur dæmonibus.
Chapter 228 of 279