Skip to the text

Capitulum 4

Quod acedia mentem excœcet, et impediat ab omni contemplatione virtutum.

UNIVERSA incommoda ægritudinis hujus, puta acediæ, eleganter expressit Propheta uno versiculo, dicens: Dormitavit anima mea præ tædio, id est præ acedia.1 Satisque proprie dixit dormitasse animam suam, non corpus. Vere enim dormitabit anima ab omni contemplatione virtutum atque intuitu spiritualium sensuum, quæ telo acediæ fuerit sauciata.

Footnotes

  1. Ps. cxviii, 28. ↩

Chapter 212 of 279