Articulus 74
QUOD EÆDEM FIGURATIONES DIVERSIS ANGELIS APPLICARI POSSINT; ET DE TRIBUS ACTIBUS QUI UNICUIQUE ANGELO COMPETUNT.
UNUM autem sit tibi præcognitum, id est, unum istud in primis agnoscas, quomodo sacræ formatarum imaginum resolutiones, id est qualiter divinæ Scripturæ resolutivæ et expositivæ « imaginum formatarum », id est sensibilium similitudinum, quæ formatæ sunt, et in Scripturis narrantur formatæ, ad significandum angelorum personas, virtutes et operationes; easdem aliquando cœlestium essentiarum dispositiones sanctificantes significant, hoc est, ipsæ Scripturæ designant « dispositiones easdem essentiarum cœlestium », id est eosdem angelicos spiritus bene dispositos, interdum ut « sanctificantes », supple, inferiores:1 quos purgant, illuminant, perficiunt, et convertunt in Deum, secundum sensum frequenter inductum; et iterum sanctificatas, id est, Scripturæ significant rursus mentes illas quæ inferiores sanctificant, ut « sanctificatas », id est purgatas et illuminatas a superioribus angelis; et novissimas sanctificantes, id est, Scripturæ designant quod novissimæ et ultimæ mentes angelicæ sanctificant quasdam, utputa mentes humanas ecclesiasticæ hierarchiæ, vel mentes aliquas proprii chori ac ordinis inferiores se:2 quia ut dictum est sæpe, in eodem ordine sunt primi, et medii, ac ultimi; sanctificatasque primas, id est, Scripturæ significant quod etiam primæ ac summæ mentes angelicæ sunt sanctificatæ ab aliquo superiore, puta a Deo, vel a spiritibus ordinis sui superioribus ipsis. Et easdem (ut dictum est) primas, et medias, et ultimas habentes virtutes: id est, Scripturæ juxta hunc sensum et modum designant « easdem » essentias seu spiritus cœlestes, habere « virtutes », proprietates et vires, « primas », per quas illuminant quosdam qui et aliis præsunt; « et medias » habere virtutes, per quas inter superiores et inferiores habent se medio modo, et quosdam illuminant qui ultra non illuminant mentes angelicas ac supernas; habere quoque virtutes « ultimas », per quas illuminantur a superioribus. Nec has virtutes oportet in eadem persona distingui realiter, sed ratione, et respectu diverso, seu habitudine triplici: quemadmodum homo per eamdem vim intellectivam est inferior angelo, superiorque leone, et inter utrumque habens se medio modo;3 per eamdem quoque scientiam illuminativus est simpliciorum, et capax illuminationis majoris a doctiore, et inter omnino corruptibilia atque omnino incorruptibilia, se medio habet modo. In ordine etenim universi, inter multum distantia medium assignatur, et ab uno in aliud per medium itur. Hinc libro de Causis asseritur: Inter rem cujus substantia et actio sunt in momento æternitatis, et inter rem cujus substantia et actio in momento sunt temporis, exsistens est medium; et est illud cujus substantia est in momento æternitatis, et actio in momento temporis. Denique, juxta Platonem, medium illud est quasi ligamentum et horizon multum distantium, sicut in numeris inter duo et quatuor, tria sunt medium.4 Unde et species rerum, instar numerorum se habere censentur. Nulla inordinata ratione introducta secundum hujusmodi reserationum modum: id est, ex hoc quod unum et idem tam diversimode habet se, ita quod idem angelus est illuminans et sanctificans, illuminatus quoque et sanctificatus, nulla confusio oritur, quum hoc sit respectu diversorum, quemadmodum luna illuminatur a sole, et illuminat terram.
Si quidem enim sanctificari quasdam a prioribus diceremus, deinde earumdem sanctificantes , hoc est, si diceremus angelos aliquos a superioribus angelis sanctificari et illuminari, et ipsos sic sanctificatos, econtrario sanctificare et illuminare suos superiores et sanctificatores, priores iterum sanctificatrices ultimarum sanctificari ab ipsis illis sanctificatis, hoc est, si diceremus angelos qui sanctificant inferiores se, sanctificari ab eisdem quos sanctificant;567 vere inordinatione res et confusione multa interposita, id est, tunc « res » esset « interposita » et permixta « multa inordinatione et confusione »: non quod propter nostrum dicere res mutetur aut perturbetur, sed quia ex nostris verbis hoc sequeretur, quantum esset ex parte sermonis nostri. Sic enim idem esset majus et minus, dignius et indignius, sanctius et non sanctius, respectu ejusdem: quia sanctificans dignius est sanctificato, quemadmodum juxta Philosophum, agens est honorabilius passo; ac teste Apostolo, Absque ulla contradictione, quod minus est, a majore seu meliore benedicitur et sanctificatur.8 Verumtamen in ecclesiastica hierarchia, quæ non potest in omnibus hierarchiæ angelicæ conformari, unus frequenter illuminat et sanctificat alium, et denuo illuminatur et sanctificatur ab illo eodem: ut dum duo sibi invicem confitentur, et se invicem corripiunt, corrigunt, informant, ædificant; itemque dum prælatus errans et defectuosus, a subdito sapientiori et virtuoso reducitur et docetur. Unde ad Corinthios scribit Apostolus: Sanctificatus est vir per mulierem fidelem, et sanctificata est mulier per virum fidelem.9 Qui et Colossenses hortatur ut episcopum suum admoneant: Archippo, inquiens, dicit: Vide ministerium tuum quod accepisti in Domino, ut illud impleas.10 Qui insuper majorem suum principem ac prælatum beatissimum Petrum corripuit et instruxit: In faciem, dicens, restiti ei.11 Verumtamen, nec in his idem secundum idem, aut eodem modo se habens, est sanctificans et illustrans, sanctificatus quoque et illustratus; nec inconveniens est, in hominibus esse excedens et excessum.
Si vero easdem et sanctificare et sanctificari dicimus, non autem easdem ab eisdem , sed eas singulas sanctificari quidem a prioribus, sanctificare autem novissimas.12131415 Istud expositione non indiget.1617
Nam et istud asserimus, ut constat ex dictis.18 Ex quibus infert: non inconsequenter fortassis quis dixerit, in Eloquiis sacre factas formas easdem aliquando posse et primis, et mediis, et ultimis virtutibus pulchre et vere circumdari: hoc est, ex præhabitis illis concluditur, quod aliquis « non inconsequenter », id est non inconvenienter, dicere potest, « easdem formas » sensibiles et similitudines materiales, « in Eloquiis sacre factas », id est in Scripturis contentas et formatas, « posse circumdari », id est applicari, deputari, seu appropriari, « pulchre » et apte interdum, « virtutibus », id est angelis, « primis » seu superioribus, interdum « mediis » angelis, ut qui de secunda sunt hierarchia, aliquando infimis, secundum quod per eamdem formam et speciem sensibilem, imo et per eamdem rem materialem, diversa significantur secundum diversas proprietates, et vires, et operationes ipsius, multiplicem quoque considerationem ejusdem: quemadmodum per leonem, ratione fortitudinis et regiæ eminentiæ, exprimitur Christus;1920 ratione crudelitatis, diabolus.
Consequenter tanguntur tria quæ unicuique angelicæ competunt menti. Et sursum igitur conversibiliter extendi, id est in Deum mente converti per actus hierarchicos, in quem inavertibiliter ac ferventissime stant intentæ per beatificam visionem, et erga semetipsas firmiter convolvi, id est consolidari per mentis custodiam atque constantiam, ne per negligentiam excidant: juxta illud ad Hebræos, Oportet nos abundantius observare ea quæ audivimus, ne forte pereffluamus.21 Hinc subditur: propriarum exsistentes custoditivæ virtutum, id est observativæ virium suarum et actionum, gratiarum et officiorum, quamvis certæ sint se peccare non posse. Sic et Aggæus propheta hortatur nos: Ponite corda vestra super vias vestras.22 Et in Proverbiis docetur: Ne des alienis honorem tuum, et annos tuos crudeli, ne forte impleantur extranei viribus tuis.23 Hinc de incustoditis fertur in Osee: Comederunt alieni robur ejus, et ipse nescivit.24 Qui ergo redit ad cor, et ad se ipsum valenter colligitur, implens quod ait Scriptura, Omni custodia custodi cor tuum, ne cogitationum vanarum tumultu frangatur, aut inordinatarum affectionum corruptione lædatur aut dissipetur: iste erga se ipsum convolvitur firmiter, et propriarum custoditivus est virtutum salubriter. Unde et Proclus centesimo quinquagesimo sexto theoremate contestatur: Omnis quidem puritatis causa, in custoditivo ordine continetur. Et erga venientia sociabili processione providere, id est socialiter, pie et gratiose « providere », influere, impertiri dona cœlestia venientibus ad ipsos, hoc est his qui se convertunt ad ipsos, et eorum imitantur virtutes. Providere, inquam, ea provide in participatione virtutis esse, id est, ita quod participent gratiam et virtutes provisorum suorum. Itaque tria hæc omnibus non falso coadunabit cœlestibus essentiis, id est, non erronee attribuet quis cunctis supernis spiritibus: quamvis non æqualiter competant illis. Propterea sequitur: etsi aliis quidem superposite et universaliter, ut sæpe dictum est, id est, quamvis quibusdam illorum conveniant « superposite », id est præeminenter ac generaliter, utputa mentibus primæ hierarchiæ, aliis vero particulariter et subjecte, id est supposite, seu modo inferiori, ut infimæ hierarchiæ, vel etiam mediæ, respectu superioris et primæ, prout istud jam supra sæpe inductum est.
Ita et nos per imitationem cœlestium animorum debemus in Deum converti, et in ipso constabiliri per contemplationem sinceram ac ferventem amorem;25 ad nos ipsos quoque convolvi per sollicitam mentis custodiam; atque ad proximos ac subditos caritative providentialiterque extendi, quidquid boni poterimus ipsis communicando, ut in participatione gratiæ et gloriæ sint nobiscum.
Denique de his aliqua in Elementatione sua theologica scribit Proclus juxta Platonis doctrinam: Omne, inquiens, custoditivum in diis, unumquodque in proprio ordine suo conservat. Et rursus: Omne paternale in diis, præoperosum est, et in boni ordine præstans secundum omnes dispositiones divinas. De providentia demum superiorum causarum, quas more suo nominat deos, multa conscribit, dicendo: Omnis divinus intellectus intelligit quidem ut intellectus, providet autem ut deus, id est in quantum divinus.
Footnotes
-
* discreti-ones ↩
-
* ordinan-tes ↩
-
* ordinan-tes ↩
-
* ordina-tasque ↩
-
*ordinatis ↩
-
*ordinantes ↩
-
*ordinari ↩
-
Hebr. vii, 7. ↩
-
1 Cor. vii, 14. ↩
-
Coloss. iv, 17. ↩
-
Galat. ii, 11. ↩
-
* non tamen eorumdem aut ab eisdem. ↩
-
*ordinari ↩
-
*ordinare ↩
-
*ordinantes ↩
-
*ordinari ↩
-
*ordinari ↩
-
*ordinare ↩
-
1 Petr. v, 8. ↩
-
Apoc. v, 5. ↩
-
Hebr. ii, 1. ↩
-
Agg. 1, 7. ↩
-
Prov. v, 9, 10. ↩
-
Osee vii, 9. ↩
-
Prov. iv, 23. ↩
Chapter 93 of 142