Articulus 78
DE VESTIUM ET VASORUM SEU INSTRUMENTORUM ANGELICIS ESSENTIIS ADSCRIPTORUM, SIGNIFICATIONE.1234
SED quoniam iterum simpla et multum varia sophia, id est ex quo « sophia », id est sapientia Scripturarum :56 quæ sophia « simpla » est, id est sincera et recta per intentionem, carens omni plica duplicitatis, juxta illud Matthæi, Si oculus tuus fuerit simplex; et nudos vestit, et vasa quædam dat eis circumferre, id est, angelos quos jam dixit nudos, aliquando perhibet esse vestitos, et vasa quæ-7 dam portantes, ut in Ezechiele et Daniele; fer (adverbialiter), id est age, et animorum cœlestium sacros vestitus et organa, secundum quod nobis possibile, aperiamus, id est, exponamus quid sacræ angelorum vestes et vasa significant.89
Claram quidem enim vestem igneamque significare æstimo, id est vestitum angelorum splendidum et quasi ignitum, juxta illud Lucæ: Ecce duo viri steterunt juxta illas in veste fulgenti.10 De igneo autem apparatu, in Ezechiele ac Daniele habetur.1112 Hunc ergo æstimo designare deiforme, id est proprietates angelorum quibus Deo assimilantur, quæ potissime sunt fervor divini amoris, et splendor sapientiæ, juxta ignis imaginem, in quo sunt duæ istæ nobiles qualitates, lux et calor, et luculentum, quia et esse illorum est quoddam lumen;13 propter eas in cœlo quietes, id est propter beatas eorum requietiones in cœlo præsertim empyreo, ut sit inibi proportio loci ad locatum:14 quia tam splendidis incolis, locus et regio debetur clara, quieta, suprema, in qua meteorologicæ impressiones non fiunt. Ubi lumen et omnino invisibile dicendum. Ibi enim lux æterna, increata, immensa, prorsus incomprehensibilis appellanda, specialiter esse et habitare asseritur, quoniam ibi evidentius se demonstrat, et excellentius operatur. Aut intellectualiter illuminans, aut intellectualiter illuminatum. Nam ibi est Deus, qui essentialiter lumen est purum, a nullo illuminatum; natura quoque angelica, quæ est lumen participatum, illuminatum, sapientia decoratum, in quo tamen est potentialitas quædam ac dependentia jugis. Hinc Baruch dicit: Disce ubi sit prudentia, ubi sit virtus, ubi sit intellectus, ut scias simul ubi sit longiturnitas vitæ, ubi sit lumen oculorum, et pax.15
Sacerdotalem vero, ad divina et mystica speculamina ductivum, et totius vitæ votum: id est, per vestem « sacerdotalem » arbitror significari in angelo « ductivum », id est virtutem et auctoritatem sursum elevativam, ad contemplationes divinas, « et » ad devotionem « totius vitæ » ejus: per quam devotionem ad ea quæ Dei sunt, incessanter ac indefesse est promptissimus. Sacerdotum est enim, Deo per contemplationem et vota pia assidue inhiare, aliosque ad hoc ipsum inducere. De hujuscemodi veste in Apocalypsi beatissimus Joannes ait: Vidi similem Filio hominis, vestitum podere, et præcinctum ad mamillas zona aurea.1617 De cujus mystica significatione mox subditur:
Zonas quoque, fecundarum ipsarum custoditivum virtutum: id est, per « zonas » angelorum significari reor vim custoditivam et jugiter conservativam « virtutum fecundarum », id est donorum ac luminum, quæ in angelis indesinenter sunt in actibus suis, nec otio vacant, imo et alios excitant et accendunt; et congregantem eas habitum in se ipsum unite converti, id est, zona etiam designat in angelis « habitum » sapientialem, ipsis infusum seu concreatum, per quem intellectualiter redeunt ad se ipsas, et recolligunt se in Deo: sicque convertuntur in ipsum per simplificationem et adunationem totius multiplicitatis ac multitudinis suæ in simplicissimo suo fontali atque causali principio; et circulariter cum facilitate casu carente, a naturæ similitudine circa se ipsum circumferri, id est angelicam mentem per sui ipsius inviolabilem custodiam, incessanter circa se ipsam intendere, ut se totam referat et transfundat in Creatorem, sine labore, imo facillime atque celerrime, sine ruina, quæ in festinantiis et celeritatibus motuum solet contingere, juxta illud Salomonis: Qui festinus est pedibus, offendit. Et hoc agit, in similitudine naturæ, id est instar naturæ, quæ uniformiter operatur, nec solet errare (nam et opus naturæ, est opus intelligentiæ quæ non errat);18 vel, « a similitudine naturæ », quoniam angelis et substantiis separatis naturale est esse jugiter conversivum ad se, actusque proprios considerare, sicut in libro de Causis asseritur : Omnis sciens qui scit essentiam suam, est rediens ad essentiam suam reditione completa. Et Proclus testatur : Omne αὐθυπόστατον ad se ipsum conversivum est. Et rursus : Omne quod secundum operationem ad se ipsum est conversivum, et secundum substantiam ad se ipsum est conversivum; et omne tale, perpetuum est et immortale.
Virgas etiam, regale ac ducale, rectaque omnia definiens :19 id est, per « virgas » dicimus in angelis designari regale fastigium ac ducalem dominationem, seu judiciariam potestatem, rite omnia judicantem, juxta illud Ezechielis : Et factæ sunt ei virgæ solidæ in sceptra dominantium. Et in libro Judicum narratur : Extendit angelus summitatem virgæ quam tenebat in manu, et tetigit carnes et azymos panes.
Tela vero et secures, dissimilitudinum separativum, et discernentium virtutum acumen et efficax et actuosum : id est, per « tela et secures » seu gladios, intelligimus in angelis scientiam et virtutem separandi dissimilia et inconvenientia ab eisdem, « et acumen virtutum discernentium » inter vera et falsa, inter pretiosa et vilia, « actuosum et efficax », id est superativum omnis adversariæ potestatis. De qualibus armis et telis secundo Machabæorum multa conscripta sunt, ubi legitur :20 Contigit per universam Jerosolymorum civitatem videri diebus quadraginta per aera equites discurrentes, auratas stolas habentes et hastas, quasi cohortes armatas, et cursus equorum per ordinem digestos, et congressiones fieri cominus, etc.
Geometrica autem et tectonica vasa, fundativum, et ædificativum, et perfectivum, id est, instrumenta mensurandi ac construendi in angelis nominamus fundamenta, et ædificium, « et perfectivum », id est habitus virtuosos ac scientiales, per quos fundamenta structurarum spiritualium in aliis ordinant, ac ea perficiunt, et quæcumque alia reducentis et convertentis sunt secundorum providentiæ, id est cetera quævis principia gubernativa, provisiva, reductiva et conversiva inferiorum. De talibus instrumentis in Ezechiele, Zacharia, Apocalypsi, multa leguntur : Funiculus mensorum, inquiunt, in manu ejus.2122232425
Est autem quando et in nos divinorum judiciorum sunt symbola, illa quæ acta sunt ab angelis sanctis organa : id est, interdum contingit quod « organa » et instrumenta seu bellica vasa « ab angelis » gloriosis formata, exhibita et ostensa, fuerunt « symbola », id est signa repræsentativa, « judiciorum divinorum in nos », id est castigationum Dei et ultionum ejus pro nostris peccatis. Aliis quidem declarantibus corrigentem disciplinam, aut punientem justitiam : id est, quibusdam signis repræsentantibus « disciplinam », correctionem, virgamque paternæ correctionis (juxta illud, Ego quos amo, arguo et castigo);26 aliis autem præfigurantibus justam et exterminantem Dei vindictam, qualia erant signa ostensa Jeremiæ de perpetua Babylonis eversione :2728 de qua Psalmista vaticinans, Filia (inquit) Babylonis misera. Aliis vero, angustiæ libertatem, aut disciplinæ finem, aut prioris beneficentiæ resumptionem, aut appositionem aliorum donorum, parvorum aut magnorum, sensibilium aut invisibilium.29 Id est : Quibusdam signis insinuantibus « libertatem » angustiarum, id est liberationem et exonerationem ab afflictionibus præinductis, seu præreservationem ab imminentibus seu futuris, sicut per Zachariam locutus est Deus : Sicut cogitavi ut affligerem vos, quum ad iracundiam provocassent me patres vestri ; sic conversus in diebus istis cogitavi ut benefaciam domui Juda.30 « Aut finem disciplinæ », quemadmodum per Jeremiam Dominus prædixit, quod completis septuaginta annis, reduceret filios Israel de captivitate Babylonica in Judæam.31 « Aut prioris beneficentiæ resumptionem », id est iterationem beneficiorum priorum, quemad- modum per Osee et Amos aliosque Prophetas communiter Deus prædixit, quod filiis Israel castigatis et emendatis daret beneficia majora prioribus, ut patuit in sancto Job, cui omnia reddidit duplicia.32 Ideo subditur hic : « Aut appositionem aliorum donorum », temporalium aut spiritualium, vel utrorumque, sicut Tobiæ et Joseph :3334 in tantum quod fidelissimus ille Joseph deprompserit, Oblivisci me fecit Deus omnium laborum meorum, et domus patris mei;35 itemque, Crescere me fecit Deus in terra paupertatis meæ.36
In omni ergo adversitate patientissimi simus, et in adversis gloriemur in Domino, confidentes providentiæ Dei, et certi de optima dispositione ipsius. Propter quod in libro Job docetur : Beatus homo qui corripitur a Deo. Increpationem ergo
A Domini ne reprobes : quoniam ipse vulnerat, et medetur;37 percutit, et manus ejus sanabunt. Ipse equidem pœnas misericorditer moderatur, nec vindicat bis in pœnitentibus et contritis.38 Unde in libro Job Eliu loquitur : Increpat Deus per dolorem in lectulo, et omnia ossa hominis marcescere facit.39 Si fuerit angelus loquens pro eo, ut annuntiet hominis æquitatem, miserebitur ejus Deus, et dicet : Libera eum, ne descendat in corruptionem; inveni in quo propitier ei. De his possent in Scripturis plurima allegari.
Et forsitan non dubitaverit perspicax animus, id est, mens ingeniosa non ambigat, proprie invisibilibus adunare visibilia, id est unum eorum apte designare per alia, applicareque sensibilia ad insensibilia designanda.
Et omni-no forsitan non dubi-taret pulchre
Footnotes
-
Gen. XVIII, 4; XIX, 2. ↩
-
In II Sent. dist. 2, q. 2 et 3. ↩
-
*, et cœlestis sursum ↩
-
Is. VI, 2. ↩
-
Is. LVIII, 7. ↩
-
Job XXIV, 7. ↩
-
Ezech. I, 14. ↩
-
* et da * amictus ↩
-
Dan. x, 5. ↩
-
Luc. xxiv, 4. ↩
-
Ezech. ix, 1-3; ↩
-
Ezech. 1, 4, 13, 14, 27; ↩
-
Dan. x, 6. ↩
-
* eas quæ ↩
-
Baruch III, 14. ↩
-
Apoc. 1, 13. ↩
-
Apoc. i, 13. ↩
-
Prov. xix, 2. ↩
-
*principale ↩
-
II Mach. v, x-xii, xv. ↩
-
Ezech. xl, et seq. ; ↩
-
Zach. ii; ↩
-
Apoc. xxi. ↩
-
Ezech. xl, 3; ↩
-
Zach. ii, ↩
-
Apoc. iii, 19. ↩
-
Ps. cxxxvi, 8. ↩
-
Jer. l, li. ↩
-
* ab angustia liberantem ↩
-
Zach. viii, 14, 15. ↩
-
Jer. xxv, 12; xxix, 10. ↩
-
Job 1, 2, 3; XLI, 12, 13. ↩
-
Tob. 1; ↩
-
Gen. XLI. ↩
-
Gen. XLI, 51. ↩
-
Ibid. 52. ↩
-
Job v, 17, 18. ↩
-
Nahum 1, 9. ↩
-
Job xxxiii, 19, 23, 24. ↩
Chapter 97 of 142