Skip to the text

Articulus 87

DE NOTITIA SCIENTIAVE ANGELORUM BREVIS INQUISITIO.

SECUNDO quæritur, an Beati videndo Deum per speciem, universa et singula in ipso cognoscant. Videtur quod sic, quia ut sanctus testatur Gregorius: Qui lucem Creatoris in se ipsa clare conspiciunt, nihil in creaturis agitur quod videre non valeant. Rursus, Deus omnipotens est supersplendidissimum omnium speculum et exemplar, in quo cuncta plene relucent ac præsentantur: ergo qui speculum hoc plene conspiciunt, cernunt omnia quæ in ipso resplendent. Insuper, Beati habent quidquid desiderant, alioqui non essent vere beati. Ergo jam omnia noscunt quæ cupiunt scire; estque potentialitas sciendi in eis omnino redacta in actum: et ita illuminatio nulla est unius ab alio in patria. Amplius, incomparabiliter plus est, divinam essentiam in se ipsa clare conspicere, quam quoscumque ejus effectus cognoscere, sive in ea, sive in se ipsis: quum ergo omnibus illis datum sit primum horum, apparet quod et secundum. — In oppositum est tota voluminis hujus doctrina.

Et respondendum, quod propter has rationes nonnulli consenserunt huic conclusioni, in tantum quod dominus Guillelmus Parisiensis in libro suo de Universo sentire videtur, quod Sancti in patria noscunt numerum arenæ maris, pluviæ guttas, gramina et capillos, universa quoque et singula particularia, a summo usque deorsum, a maximo usque ad minimum. Alioqui inesset Beatis vacuitas quædam, seu potentialitas cognoscendi quod nesciunt: quod esset quædam calamitas. Verumtamen doctores communiter S. Dionysio acquiescunt, quem a beatissimo Paulo et apostolicæ sanctitatis viris sciunt edoctum. Nec propter prætactas atque consimiles persuasiunculas, ad solvendum perfaciles, fas est a tanti theologi documentis recedere, præsertim quum ipse ex Scripturis canonicis suum processum clare probet et copiose. Idcirco firmiter sentiendum, quod quamvis omnes Beati cognoscant et intueantur Deum altissimum clare in semetipso, non tamen æqualiter. Imo in hujuscemodi visione tot sunt gradus, ut nullus hic capere possit. Et quo clarius Deum vident, eo plura cognoscunt in ipso. Omnes autem cognoscunt in eo totum ordinem universi, et universos suos concives, et ea quæ specialiter ipsos concernunt. Ea quoque quæ modo cognoscunt per fidem, ibi cognoscunt per speciem. Nec tamen omnia ista inferiores noscunt tam clare ut superiores.

Speculum autem Deitatis est intellectuale atque liberrimum, et juxta censuram sapientiæ ac justitiæ suæ, itemque juxta merita Beatorum, repræsentat se illis. — Omnes demum Beati, vere et perfecte beati sunt, juxta mensuram capacitatis suæ, dispositionis et status, et quantum ad essentiam principalis felicitatis, quæ est visio Dei per speciem, in qua nunquam amplius crescunt, et quæ tantæ eminentiæ ac perfectionis est, quod ipsa sola sufficiens est illos quietare ac contentare: quamvis Deus æternus, ex suæ pietatis ac liberalitatis immensitate, alia plura accidentalia gaudia et præmia illis adjiciat, quæ ipsi Beati quando nondum adsunt, suaviter et æquanimiter absque omni pœnalitate et inquietudine præstolantur, sicut et corporum suorum resuscitationem et glorificationem. Nec verum est, quantum ad omnia illa, quod omnia habent jam actu in re quæ cupiunt; sed habent illa in certa spe: imo habent illa sicut volunt, quia absolute loquendo, non aliter nec prius volunt illa habere, quam Deus præordinavit ipsos illa actualiter habituros. At vero potentialitas sciendi impertinentia ad salutem, non arguit in illis aliquam imperfectionem, vacuitatem, miseriam. Quod vero usque in horam judicii novas illuminationes et revelationes circa Deitatis effectus ac opera sortiuntur, non nisi accidentalis gloriæ minorationem quamdam in ipsis convincit, quæ essentiali et principali ipsorum non derogat felicitati, cujus comparatione omnia illa sunt tanquam arena et pulvis.

Postremo, non negamus quin Creator, cujus potestatis et perfectionis nullus est finis, possit cunctis Beatis in se ipso immediate simul ostendere quidquid per temporum vices illis ostendit per intermedios cooperatores, et per actiones hierarchicas: qui sic agit, et suam potestatem causalem, ac suæ bonitatis communicationem, illuminationem, diffusionem causis secundis ita impertit, ad ampliorem suæ magnificentiæ, sapientiæ ac munificentiæ declarationem. Sic quippe totam ecclesiasticam hierarchiam per se immediate posset gubernare, purgare, docere, judicare, ornare, disponere. Sed ob rationes prætactas ac alias, per angelos et prælatos regit, mundat, illuminat eam. Sicque dignitatem providentialem, potentiamque causalem communicat aliis, et varios gradus ac ordines potestatum, prælationum, præsidentiarum, atque judicialium auctoritatum instituit et præfixit. Id item constat, quod loquendo de scientia simplicis intelligentiæ, supergloriosissimus Deus infinita scit quæ nulla mens creata intelligit: sicut et infinita facere potest quæ nunquam facturus est.

Chapter 106 of 142