Skip to the text

Articulus 81

QUID BESTIARUM DIVERSARUM FIGURÆ ANGELIS ATTRIBUTÆ SIBI VELINT.

SED quoniam quidem hæc, secundum virtutem, a nobis sufficienter dicta esse arbitror, id est, quia de horum mystica significatione, secundum vires nobis concessas, satis, ut reor, tractavimus; transeundum in sanctam reserationem cœlestium animorum sacræ figuratæ bestialis formationis: id est, procedendum jam est ad « sanctam reserationem », id est religiosam manifestationem, « bestialis

† Hæc duabus crucibus inclusa Dionysius Cartusianus non habet, ob priorem tamen editionem hic relicta. (Edit. Colon. ann. 1556.) formationis», id est descriptionis, « cœlestium animorum », qua descripti sunt in Scripturis per formas similitudinesque brutorum: descriptionis, inquam, « sacre figuratæ », id est rationabiliter sic formatæ, ad significandum aliquid sanctum, et propter rationes præhabitas, ob quas altissimæ et felicissimæ illæ mentes, etiam interdum per indigna et vilia designantur.

Leonem enim significare censendum, principale, et robustum, et indomitum, et ad abditum ineffabilis Divinitatis (ut virtus) assimilativum, intellectualium vestigiorum circumvelamine: id est, per « leonem » judicamus significari « principale, et robustum, et indomitum », id est regalem et principalem Dei potentiam valde robustam, a nullo domabilem, utputa omnipotentem, et assimilativam mentium creatarum « ad » contemplandum « abditum », id est secretum, « Divinitatis ineffabilis, ut virtus », id est tanquam potestas omnipotens ad hoc agendum bene idonea, « circumvelamine », id est obductione et opertione, « vestigiorum intellectualium », id est gressuum spiritualium, quibus mens ipsa processit ad contemplationem tam altam, quemadmodum leo venantes fugiens, cauda sua propria delet et complanat vestigia, ne inveniatur: quia mens talis secretum suum sibi reservat, ac aliis tegit. Et mystice fortassis pomposo amictu secundum divinam illuminationem in semet restituto itinere. Hoc est: « Itinere », id est contemplativo processu, quo mens ad Dei intuitum ascendebat, « pomposo amictu », id est excellenti apparatu gratiæ ac virtutum, « secundum illuminationem divinam » sibi desuper factam, quæ quo fuerit major, tanto mens splendidius est amicta: hoc, inquam, itinere « mystice in semet restituto », id est ad sui ipsius considerationem reflexo, ne irreverenter et immoderate se ingerat ad perscrutandum incomprehensibilia Dei. Nam si bestia tetigerit montem, lapidabitur.1

Ipsam vero bovis, id est, formam seu speciem bovis dicimus designare, firmum et novum, et intellectuales sulcos revocans, id est robur fixum ac jugiter recens, reducens spirituales « sulcos » cordis creati interiorisque agri, in susceptionem cœlestium et gignentium imbrium, id est ad suscipiendum in se fecundationem cœlestium pluviarum, generantium fructus salubres in corde. Hæc pluvia est doctrina verbi cœlestis, infusio gratiæ spiritualis, irrigatio cordis per prædicationem divini sermonis. Unde ait Fulgentius præsul:

B Debemus fecundari cœlestibus pluviis, debemus congrua fructificatione manibus respondere supremi cultoris. Bos namque est animal forte, firmiter gradiens, et terram arans ad fructificandum. Et custoditivum, et fortissimum: id est, forma bovis etiam denotat vim custoditivam agri intime seminati, ne volucres cœli, id est dæmones, auferant inde semen præfatum, et gratiam, et fortissimum munimentum ipsius, spiritualemque armaturam, juxta illud ad Ephesios: Induite vos armaturam2

C Dei, ut possitis stare adversus insidias diaboli.3

Ipsam dehinc aquilæ, id est, formam aquilæ dicimus designare, regale, et altiferum, et citivolum, id est potestatem regalem, et alte sui ipsius elevativam volando, et volativam celeriter. Est enim aquila quasi rex avium, alte ac celeriter volans. Et ad potentificum alimentum, acutum, et sobrium, et agile, id est, « acutum » visu, « et sobrium, et agile » ad acquirendum cibum, quem conspicit a longe, sibi convenientem, suarumque virium confortativum;4 et bene machinatum, id est pulchre formatum in corpore. Per quæ omnia significantur angeli benedicti regale habere fastigium inferiores regendo, et usque ad summum cœlum ac Regem cœlorum in momento volare, et cibum de quo prædictum est, in Deo jugiter possidere. Quemadmodum etiam aquila dicitur lumini solis in sua rota acie irrepercussa intendere, sic honorandi ac amabilissimi angeli, Soli sapientiæ illæsa et impassibili acie sunt intenti. Hinc sequitur : Et ad copiosum et multolucentem radium divini Solis desiderio, in speculativarum virtutum sanis obtutibus, immediate, et recte, et inflexibiliter contemplativum. Hoc est : Forma aquilæ designat in angelis visum spiritualem, « contemplativum immediate », non per speculum in ænigmate, « et recte, et inflexibiliter », id est inavertibiliter, cum « sanis obtutibus speculativarum virtutum » sapientiæ et scientiæ, « ad radium copiosum et multolucentem », id est ad lumen increatum, supersplendidissimum et immensum, quod est beatificum objectum felicitatis ipsorum : quod totum agunt « desiderio Solis divini », qui est Sol justitiæ, Sol sapientiæ et intelligentiæ : quem sic desiderant, quod eum incessanter habent præsentem; et sic eum amant præsentem, quod nihilo minus incessabiliter eum desiderant, id est, sine fastidio amplectuntur. Unde et apud Malachiam Dominus spondet : Orietur vobis timentibus nomen meum Sol justitiæ.

Illam vero equorum, id est, formam equorum dicimus in angelis denotare, obediens et frenabile, id est obedientiæ sanctæ virtutem, ad omne Creatoris imperium paratissimam moveri et quiescere, exsequi et a rigore frenari. Et album quidem, vere lucidum, et quasi maxime divini luminis cognatissimum : id est, album colorem equorum significare fatemur divinæ lucis claritatem atque munditiam, quæ per significationem cognatissima est albo colori, qui est quasi lux quædam imbibita. Eorum autem qui nigri sunt, abditum, id est, forma equorum nigrorum insinuat incomprehensibilitatem Dei, qui posuit tenebras latibulum suum. Rufum vero, igneum et activum, id est, rubeus color equorum designat caritatis ignitam proprietatem ac promptam activitatem.56 Nulla etenim forma promptius et jucundius operatur, quam caritas. Commixtorum quoque ex albo et nigro, id est color equorum qui ex utroque fuit permixtus, supple, designat, perfectius virtute extremorum conjunctivum, id est quid copulatum completius extremis illis coloribus, seu potius rebus per illos significatis, et prima secundis, et secunda primis, conversibiliter ac provide connectens, id est, ex utroque latere consonans et concordans, unumque alteri jungens. De his diversorum equis colorum habetur apud Zachariam. Joannes quoque in Apocalypsi : Exercitus, inquit, qui sunt in cœlo, sequebantur eum in equis albis. In Zacharia tamen, per quatuor quadrigas, et equos quadripartitos in coloribus, designantur ad litteram quatuor regna, secundum Hieronymum et Hebræos : sicque videretur expositio ista Theologi analogica esse ac mystica. De hoc super duodecim Prophetas minores plenius scripsi.

Footnotes

  1. Hebr. xii, 20; ↩

  2. Ephes. vi, 11. ↩

  3. Exod. xix, 13. ↩

  4. * pretioso ↩

  5. Rubrum ↩

  6. Ps. xvii, 12. ↩

Chapter 100 of 142