Skip to the text

Articulus 88

DE MINISTERIIS AUT MISSIONIBUS ANGELORUM.

TERTIO quæritur: utrum omnes angeli mittantur in ministerium; et de quibus choris mittantur; et an plures mittantur, quam adsistunt. Hæ quæstiones ex Scripturis nascuntur. Ait namque Apostolus: Nonne omnes sunt administratorii spiritus, in ministerium missi propter eos qui hereditatem capiunt salutis?12 Unde apparet quod universi mittantur. Daniel vero propheta: Millia (inquit) millium ministrabant ei, et decies millies centena millia adsistebant ei.3 In quibus verbis, inter ministrantes et adsistentes distinguitur.

Nunc autem summatim perstringendo, et S. Dionysii doctrinam sequendo, videtur tenendum, quod angeli supremæ hierarchiæ nunquam mittuntur, sed tantum adsistunt: quia non habent dispositionem nec operationem circa exteriora agenda. Angeli vero infimæ hierarchiæ, circa homines habent determinata officia: quoniam infimi ordinis est nuntiare minora, et singulis præesse hominibus. Archangelorum vero est nuntiare majora, et eminentibus præsidere personis. Principatuum vero est præesse provinciis, quemadmodum Michael fertur princeps Ecclesiæ. Porro angeli mediæ hierarchiæ generalem dispositionem circa agenda sortiti dicuntur, ita quod Dominationum sit definire aliisque præcipere quid agendum; Virtutum vero, habere robur idoneum ad exsequendum quæ sibi deputata sunt ac propria; Potestatum autem, disponere quo modo et ordine exsequenda sint. Ad gubernationem quippe hæc tria pertinent et concurrunt: definitio agendorum, seu jussio de agendis, quod est spirituum ordinis Dominationum; habere facultatem et robur implendi quæ jussa sunt, quod est chori Virtutum, quantum ad ministerialem influxionem seu directionem; et ordinare quo modo et ordine fiant quæ jussa sunt, quod ad Potestatum ordinem attinet.

Juxta hanc considerationem, quinque ordines inferiores mitti dicuntur. Nihilo minus omnes dicuntur ministratorii spiritus, quia et superiores angeli mitti dicuntur ad angelos inferiores, in quantum inferioribus manifestant quæ circa exteriora agenda sunt. Itaque ordo Dominationum habet se quasi medio modo inter adsistentes et ministrantes; et quoad aliquid, cum utrisque posset annumerari, quamvis magis cum ministrantibus.

Præterea aliqui dicunt, quod quamvis secundum legem communem, de superioribus choris angeli non mittantur, tamen interdum ex speciali ratione, ex moderamine sapientiæ ac omnipotentiæ Dei, aliter accidit. Cujus oppositum alii tenent, specialiter S. Thomas: Ordo (inquiens) angelorum attenditur penes dona gratiarum: qui ordo supremus est, non habens ordinem altiorem propter quem intermittatur, quemadmodum ordo naturæ interdum intermittitur propter ordinem gratiæ altiorem, ad declarationem supernaturalium veritatum aut omnipotentiæ Dei, ut in operibus miraculosis. Ad quod posset quis respondere, quod ordo gratiæ habet super se ordinem gloriæ. Vel si in nomine gratiæ gloria includatur, adhuc habet super se ordinem divinæ et increatæ providentiæ, omnia complectentis et excedentis, et nobis magis ignotæ quam cognitæ. Idcirco de his sobrie sine incauta assertione tractandum est.

Præterea, quamvis plures ordines mittantur quam adsistant, tamen secundum vero pro parte aliter sensit. De his super beatissimi Dionysii doctrinam, plures angeli adsistunt quam mittuntur : quia ut ait, quo ordo angelorum sublimior, eo personas in se continet plures. Gregorius secundum Sententiarum plenius dictum est. De quibus et Thomas in prima parte et super secundum, scripsit diffuse. Hic vero sufficit mihi ea brevissime tetigisse.

Footnotes

  1. Hebr. 1, 14. ↩

  2. Hebr. 1, 14. ↩

  3. Dan. vii, 10. ↩

Chapter 107 of 142