Articulus 80
QUID DESIGNET IN ANGELIS SPECIES ÆRIS, ELECTRI ET LAPIDUM MULTICOLORUM.1234
IPSAM etiam æris, et electri, et lapidum multicolorum speciem, Theologia cœlestibus essentiis circumponit, id est, sermo divinus applicat et adscribit angelis formas « æris, et electri », ac « lapidum » plures colores habentium. Unde Joannes in Apocalypsi : Pedes ejus similes aurichalco, sicut in camino ardenti.5 In Daniele vero legitur : Vidi, et ecce vir unus vestitus lineis, et renes6 ejus accincti auro obryzo, et corpus ejus quasi chrysolithus, et facies ejus sicut species fulguris, et oculi ejus ut lampas ardens, et brachia ejus et quæ deorsum sunt, quasi species æris candentis.7 In Ezechiele vero adjungitur : Adspectus ejus ut visio electri. Et rursus in Apocalypsi : Exierunt de templo angeli, vestiti lapide mundo et candido.8 Hæc Theologus exponens, subjungit :
Electrum quidem quasi auriforme simul et argenteum, significat imputribilem, ut in auro, et simul largum, et non minutum, et incontaminatum splendorem; et apertam, ut in argento, et luciformem, et cœlestem claritatem : id est, « electrum » de quo dictum est supra, quod ex auro et argento mixtis componitur, et propter naturam « auriforme » vocatur et argentiforme, designat « splendorem » in angelis « imputribilem », sicut nec aurum putrescit, « et largum », id est largiflue radiantem, exuberantem, non minoratum ; et ratione argenti, designat in angelis spiritualem « claritatem » munditiæ, innocentiæ puritatem, ac « luciformem » sinceritatem. Qualiter autem hæc angelis insint, constat. Nam ipsa eorum essentia clara et pura est, nil de impuritate materiali habens admixtum, nobilis et præclara, deiformis, simplex, pulcherrima. Deinde in eis est aurum divini amoris, argentum sanctæ et spiritualis scientiæ, incorruptibilitasque naturæ, et beata immortalitas vitæ gloriosæ.
Ære autem, secundum rationes traditas, aut igneum, aut auriforme attribuendum: id est, per æs rubens et ignitum, signatur juxta expositas proprietates, idem quod per ignem aut igneum, seu per aurum.
Lapidum vero multicolores species significare æstimandum :9 aut quasi albas, luciforme; aut quasi rubeas, auriforme; aut quasi pallidas, juvenile aut novum.
Hoc est : Species lapidum diversorum colorum, diversa in angelis sanctis significant. Nam species seu colores lapidum pretiosorum quasi albi et lucidi, utpote crystalli, designant id quod electrum in quantum argenteum. Gemmæ vero rubei coloris, ut sardius atque carbunculus, significant id quod aurum, et electrum secundum quod aureum. Porro gemmæ pallidæ, ut sapphirus et amethystus, denotant in angelis « juvenile » ac « novum », id est vitam et statum angelorum nunquam veterascentem, imo semper florentem ac validum, secundum quod pallor medium quoddam est firmum ac stabile, et in multis mixtis color magis egressus ac formosus.
† Et, ut breviter dicam, per singulas species lapidum invenies anagogicam, id est spiritualem, dijudicationem, id est expositionem, typicarum, id est figurativarum, imaginum, id est similitudinum.†
Footnotes
Chapter 99 of 142