Skip to the text

Articulus 83

QUID FLUMINA, ROTÆ, CURRUS, ET ROTARUM REVOLUTIONES DENOTENT.

INSPICIENDUMQUE et hoc, id est, istud quod sequitur, est etiam considerandum, fluvios dictos fuisse, et rotas, et currus connexos cœlestibus essentiis, hoc est, quod Scriptura loquendo de angelis, mentionem simul facit de fluviis, quadrigis ac rotis : juxta illud quarti libri Regum, Ecce mons plenus equorum et curruum igneorum. De quadrigis autem et rotis, apud Zachariam, ut tactum est, continetur. Per Isaiam quoque Dominus est locutus : Mittam ex eis qui salvati fuerint, ad insulas longe, et adducent omnes fratres vestros in equis, et in quadrigis, et in lecticis, et in mulis, et in carrucis. Per quæ vehicula, secundum gloriosum Hieronymum, Haymonem, Bedam, ac alios, intelliguntur angelorum subsidia circa conversionem et salvationem hominum electorum. Porro de rotis ac fluviis, apud Danielem legitur : Rotæ ejus ignis accensus; fluvius igneus rapidusque egrediebatur a facie ejus. Per Isaiam etiam loquitur Dominus : Ego declino in eos ut flumen pacis. Ubi et paulo post subditur : Ecce Dominus in igne veniet, et quasi turbo quadrigæ ejus. Itemque Psalmographus : Currus Dei decem millibus multiplex; et denuo, Fluminis impetus lætificat civitatem Dei. Deinde hæc exponuntur : Ignea quidem flumina significant divinos promotus, copiosam ipsis et non deficientem affluentiam donantes, et vivifica nutrientes fecunditate : id est, per flumina illa insinuantur copiosa charismata illuminationum, influxionum ac gurgitum Creatoris in mentes angelicas, quibus saluberrime ac suavissime reficiuntur, juxta illud Psalmi :1 Justi epulentur et exsultent in conspectu Dei;2 atque in Canticis : Comedite, amici, et bibite;3 et inebriamini, carissimi. Unde apud Lucam Christus spopondit : Et ego dispono vobis regnum, ut edatis et bibatis super mensam meam in regno meo.4 Hoc est quod per Isaiam Dominus repromittit :5 Ecce servi mei comedent, et vos esurietis; ecce servi mei laudabunt præ exsultatione cordis, et vos clamabitis præ dolore cordis, et præ contritione spiritus ululabitis.6

Currus autem, conjunctivam similitudinum societatem, id est, quadriga in angelis notat counitam et concordem « societatem similitudinum » et convenientiarum, seu consodalium se ipsos ac alios ad Deum vehentium ac reducentium. Unde et Eliseus dixit Eliæ : Pater mi, currus Israel et auriga ejus.78

Rotæ autem pennatæ quidem quum sint, id est, celerrime moveantur et agiles sint, ac si essent pennatæ (vel pennæ rotarum, sunt radii ac circulatio eorumdem), in ea quæ ante conspectum sunt inconversibiliter et inflexibiliter euntes, id est, in directum ad partem anteriorem « inconversibiliter et inflexibiliter », id est absque retrocessione ac deviatione, progredientes; per rectam et justam viam exitivæ operationis earum virtutem, in eamdem sine flexu et recte per sectam viam simul omni earum intellectuali rotatu supermundane directo : hoc est, ro- per

IV Reg. vi, 17.

Zach. vi, 1-3.

Is. 1xvi, 19, 20.

Dan. vii, 9, 10.

Is. 1xvi, 12.

Ibid. 15.

Ps. 1xvii, 18.

Ps. 1xv, 5. quidem enim tæ illæ designant in angelis « virtutem operationis » eorum « exitivæ », id est egredientis a Deo causaliter, vel a proprio eorum intellectu per voluntatis imperium, « per viam justam et rectam », id est secundum legem divinam ac Dei præceptum, « in eamdem » virtutem Dei, a qua processit, redeuntis, « sine flexu », id est absque deflexione et errore, « per » eamdem « sectam viam », id est per iter veritatis et æquitatis, ab omni prava obliquitate divisum.91011 Viæ enim Domini, viæ rectæ, et omnes semitæ ejus pacificæ.1213 « Omni earum intellectuali rotatu », id est omni angelicarum mentium actione et contemplatione, qua circa Deum versantur indesinenter, et in ipsum redeunt indeceptibiliter, « supermundane directo », id est supernaturaliter ac spiritualiter rectificato absque peccato. Rectissime enim in fontem suæ emanationis revertuntur, cui plenissime atque purissime obsequuntur, et omne bonum cum summa gratitudine deputant, prout Ecclesiastes habet :14 Ad locum unde exeunt flumina, revertuntur ut iterum fluant. Unde tricesimo tertio theoremate asserit Proclus : Omne procedens ab aliquo et conversum in illud, circularem habet operationem : si enim a quo procedit, ad hoc convertitur, copulatur principio finis.

Est autem et per aliam anagogen, id est, per aliam spiritualem intelligentiam seu expositionem sursumductivam convenit et contingit, dijudicare, id est variis modis discernere, intellectualium rotarum imaginariam descriptionem, id est figurationem « rotarum » istarum aliquid spirituale significantium, Ezechieli in visione imaginaria ostensarum, ut dictum est sæpe.15 Vocitatum est enim eis, id est, de rotis istis clamatum est ab angelo, ut ait theologus, puta Ezechiel : Gel, gel, gel*. Quod quid significet, subditur. Significat autem hoc, juxta Hebraicam vocem, revolutiones, et revelationes.16 Sic quippe Ezechiel ait : Rotas istas vocavit (vir, id est angelus mihi in specie viri apparens) volubiles. Circa quod ait Scotus : Sive dica-* tur, Gel, gel, gel, sive, Gal, gal, gal, idem est. Interpretatur enim, secundum quod Epiphanius et Hieronymus in libris suis de interpretatione Hebraicorum nominum tradunt, rota, vel revelatio. Ideo S. Dionysius utrumque expressit.

Deinde hanc aliam aperit anagogen. Igneæ siquidem et deiformes rotæ, id est mentes angelicæ divino amore flagrantes, per illas rotas designatæ, revolutiones quidem habent, id est contemplativas circuitiones, circa id ipsum optimum, id est circa invariabilem Deum essentialiter et infinibiliter bonum, beatificum suum objectum, semper mobili motu, id est actione nunquam cessante ac Deum laudante, juxta illud Apocalypsis : Requiem non habebant, die ac nocte dicentia :17 Sanctus, Sanctus, Sanctus, Dominus Deus omnipotens. Unde in libro de Divinis nominibus ait hic Sanctus, quod moventur circulariter circa Deum. Revelationes vero, secretorum manifestatione, et circumsubjectorum reductione, et altarum illuminationum in ea quæ subjecta sunt perfectiva deductione. Id est : Mentes angelicæ habent « revelationes manifestatione secretorum », id est, per hoc quod Deus sua secreta ipsis revelat.18 Si enim, ut scribit Amos, Non faciet Dominus verbum, nisi revelaverit secretum suum ad servos suos Prophetas :19 quanto magis non faciet verbum, nisi revelaverit secretum suum filiis et amicis atque domesticis suis angelis, ipsum facie ad faciem felicissime intuentibus, præsertim quum revelet Prophetis per angelos?

« Et circumsubjectorum reductione », id est, per hoc quod inferioribus quoque communicant et revelant quæ eis sunt desuper revelata, ac per hoc ipsos in Deum reducunt, secundum sensum frequenter expressum. « Et perfectiva deductione illuminationum altarum in ea quæ subjecta sunt », id est, per hoc quod infimos suo modo perficiunt, transfundendo ac deducendo in eos mediate aut immediate altas illuminationes, id est contemplationes seu revelationes sublimes ipsis ostensas.

Footnotes

  1. Ps. 1xvii, 4. ↩

  2. Ps. lxvii, 4. ↩

  3. Cant. v, 1. ↩

  4. Luc. xxii, 29, 30. ↩

  5. Is. 1xv, 13, 14. ↩

  6. Is. lxv, 13, 14. ↩

  7. IV Reg. ii, 12. ↩

  8. IV Reg. ii, 12. ↩

  9. pennariæ, exeuntis, alias om. per ↩

  10. Ps. ix, 9. ↩

  11. Prov. i, 5. ↩

  12. Prov. III, 17. ↩

  13. Dan. III, 27; Osee XIV, 10; ↩

  14. Eccle. I, 7. ↩

  15. Ezech. I, X. ↩

  16. * alias Gelgel * Signat * linguam Ezech. X, 13. ↩

  17. Apoc. IV, 8. ↩

  18. * deductiva perfectione ↩

  19. Amos III, 7. ↩

Chapter 102 of 142