Skip to the text

Articulus 91

DE INTELLECTUS HUMANI ILLUMINATIONE PER ANGELUM SEU ANGELOS.

SEXTO quæritur, an angelus illuminet intellectum humanum. Videtur quod non, quoniam omnis nostra cognitio intellectiva, a sensitiva incipit ac dependet. Rursus, intelligentem oportet phantasmata speculari: non ergo est capax influentiæ angeli sancti ac simplicis angelicæ lucis.

Ad hoc Thomas respondet in prima parte: Quemadmodum infima hierarchia cœlestis illuminatur a media, sic hierarchia ecclesiastica ab infima hierarchia angelica. Sic quoque angelus illuminat intellectum humanum, ejus vim intellectivam confortando per luminis sui irradiationem, atque per intelligibilium specierum influxum: quas angelus superior influit angelo inferiori spiritualiter, nude ac pure. Intellectus vero hominis non est in præsenti capax talium specierum, nisi proponantur sibi sub imaginibus sensibilium formarum. Nec est capax spiritualis luminis intellectualis substantiæ, seu illustrationis angelicæ, nisi lumen illud intellectuale primo conjungatur, et quasi imbibatur ac incorporetur phantasmati, et per illud repræsentetur intellectui. Hæc Thomas in prima parte et in scripto secundi. Cujus verba sæpe miratus sum, et quod venit semper sic cum phantasmatibus suis. Si enim phantasma, quod est corporalis similitudo et subjective in potentia quadam organica, capax est hujuscemodi luminis spiritualis et illustrationis angelicæ: cur non potius, imo et immediatius ac purius, mens humana? quæ est signaculum lucis primæ et increatæ, estque elevata supra tempus atque continuum, et intelligentia obumbrata, in tantum ut secundum Philosophum, intellectus sit mixtus separatus, nulli quid habens commune, et actu ens. Unde et ipse sanctus Doctor in Summa contra gentiles fatetur et probat, quod anima rationalis, in quantum intellectualis, etiam in corpore adhuc exsistens, est per se subsistens. Postremo, quum inter susceptivum seu susceptibile et susceptum, oporteat esse proportionem, præparationem aut convenientiam, dicente Philosopho, Susceptivum non est contingens, etc., nonne intellectus humanus multipliciter decoratus, deiformiter simplificatus, ac radio contemplationis perfusus ac splendens, magis proportionatus, præparatus et dignificatus est ad suscipiendum immediate et pure in se influentiam et irradiationem luminis, et illuminationes mentis angelicæ, quam phantasma? De hoc alibi plenius scripsi; et quid objici possit, tetigi ac dissolvi.

Præterea Albertus multa hic quærit de assumptione corporum ab angelis, et motione ab illis, affirmans quod possint assumere corpora, quod item aliquando ea assumunt, atque quod corpora illa sunt grossa et terrena, non aeria, et quod sunt in qualibet parte corporum quæ assumunt. Ista tango, quia Udalricus Alberti discipulus et auditor, in Summa sua recitat quod magister ac dominus suus Albertus, etiam in magicis artibus eruditus, dixit angelos non assumere corpora, nec in corporibus assumptis vere ad extra apparuisse, sed præstigialiter tantum, imprimendo exterioribus sensibus similitudines rerum: quod etiam reprobat Thomas. Et verum est quod Albertus interdum sic sensit, et alicubi ita scripsit. Sed hic et super secundum Sententiarum, aliter scripsit ac sensit, et verius. In pluribus autem locis, sibi ipsi in scriptis suis contrarius invenitur.

Deinde hic possent multa inquiri, videlicet de angelorum custodia circa homines, et utrum sit prælium inter angelos sanctos ratione custodiæ. De quibus et consimilibus dictum est super secundum Sententiarum. Etenim constat unumquemque hominem habere angelum bonum in custodem, et angelum malum in exercitium. Nec inter angelos beatos est proprie pugna aut dissensio, sed inviolata concordia: quamvis pro personis et gentibus sibi commissis, agant, advocent, proponant, allegent, et Dei judicium concorditer præstolentur, ac de illo optime contententur. Propter quod de sibi commissorum culpis et condemnationibus præcipue non tristantur nec dolent; sed divinæ justitiæ plenarie conformati, de adimpletione divinæ providentiæ cum tranquillitate contenti sunt. Ad quorum gloriosa consortia perducere nos dignetur fons universæ ordinationis, qui est super omnia Deus sublimis et benedictus in sæcula. Amen.

AD LECTOREM

Quoniam sanctissimi martyris Dionysii opera, propter majestatem eorum ac gravitatem, sæpius a diversis translata sunt, idque non frustra, nam bonarum rerum non debet esse satietas, aliisque alia magis placent; ne quis hujus aut illius versionem desideret, atque ut alia aliam elucidet, visum est hic post præmissa adhuc duas alias translationes subjicere, videlicet Sarraceni et Camaldulensis. (Edit. Colon.)

S. DIONYSII AREOPAGITÆ

DE CŒLESTI HIERARCHIA

TRANSLATIO JOANNIS SARRACENI

QUÆ SECUNDA FERTUR

Chapter 110 of 142