Skip to the text

Articulus 86

DE LOCUTIONIBUS SEU VERBIS ANGELORUM, EXPEDITA PER MODUM QUÆSTIONIS TRACTATIUNCULA.

EXPOSITIONE hac qualicumque finita, adhuc annectenda sunt aliqua, ad præhabitorum intelligentiam plurimum conferentia.

Quæritur igitur primo, an unus angelus loquatur alteri; et an superior inferiori, ac econverso; et utrum localis distantia, angelorum allocutionem, collocutionem advertentiamque impediat. Nempe quum sint spiritus simplices, instrumentis ad loquendum necessariis carent; et si spiritualiter solum loquantur, non videtur illa allocutio locali distantia impediri.

Circa hæc scribit Joannes Scotus ex verbis S. Gregorii: Quærendum, inquiens, nobis est, an angeli angelis illuminationes manifestant divinas. Si enim loquuntur ad invicem, qua lingua putandi sunt loqui? Hebræa, an Latina, an Græca? Verum angelicam locutionem distinguit a nostra Apostolus, dicens: Si linguis hominum loquar et angelorum.1 Qui raptus usque ad tertium cœlum, audivit arcana verba quæ non licet homini loqui. Si ergo non licet ea loqui, et creaturæ alicui licet, profecto ea sunt quæ loquuntur angeli sancti. Quis ergo mortalium digne concipiat modum spiritualis sermocinationis eorum? Noli ergo in eis fingere formam, humanorum lineamenta membrorum, linguæ corporalis officium, distinctiones sonorum. Talia enim in eis non sunt nisi spiritualiter tantum. Nec corporali indigent locutione, quoniam conscientias suas spiritualiter invicem contemplantes, ad alterutrum quodammodo sine voce loquuntur, dum alter alterius voluntatem videndo intelligit. Nam et post resurrectionem futuram, corda nostra erunt sibi invicem claritate fulgentia, et puritate translucentia. Ipsa quippe eorum claritas sibi mutuo in alternis cordibus patebit. Et quum uniuscujusque vultus attendetur, simul et conscientia penetrabitur. Ibi namque uniuscujusque mentem ab alterius oculis corpulentia non abscondet, sed patebit animus, patebit et corporalibus oculis ipsa corporis harmonia: sicque erit tunc unusquisque conspicabilior alteri, quam nunc sibi. Quum ergo de nobis hoc indubitanter speremus, similia de illis, qui nobilioris et subtilioris nobis substantiæ sunt, intelligamus. Et tamen, si dixerimus quod omnes angelici spiritus, omnes prorsus cogitationes suas invicem conspiciant, necesse est fateamur minores scire omnia quæ sciunt majores: quod nequaquam verum est. Multa enim sciunt excellentiores, quæ ignorant inferiores. Et cogitationes ergo suas invicem contemplantur, et tamen nonnullas cogitationes majorum nequeunt videre minores. Angelus itaque loquitur angelo, dum aliqua sibi nutibus occultis insinuat. Subtilem enim hanc locutionem mens eorum illuminata intelligit. Etenim quasi audienti dicitur, quod videnti innuitur. Et velut quidam sonus est vocis, ipsa visio voluntatis. Sermo enim quem unus angelus loquitur et alius audit, signum quoddam est quod invisibile fit ab uno et cernitur ab alio, nullis in medio currentibus verbis. Possunt namque subtiles illæ essentiæ quodlibet sibi invicem demonstrare sine sensibili verbo, sono, ac signo. Et quasi sermo procedit ex ore, dum demonstratio venit ab occulto. — Hæc illi. Quorum dicta ex sequentibus resolutius intelligentur.

Albertus itaque scribit: Ad locutionem in nobis tria concurrunt: simplex conceptio, ordinatio ad proferendum, applicatio ad instrumenta corporis, quibus formetur vox ut deferatur per aerem ad aures audientis. Quorum duo prima conveniunt angelis, et non tertium. Quamdiu ergo id quod sub libero eorum arbitrio est, manet in simplici conceptione, non percipitur ab alio; sed dum ordinatur ad alterum, incipit illi esse notum. Si autem quæratur quomodo venit ad alterum, quum nihil emittatur de uno in alium: dicendum quod sicut, secundum Avicennam, in intellectum possibilem necessario fluunt species ab intellectu agente, dum ad ipsum convertitur, ita in angelis est. Unde lumen divinum irradians angelos universos, sine quo nullus illorum posset concipere quidquam, est medium in quo unus percipit conceptionem alterius ordinatam ad ipsum, convertendo se ad lumen prædictum. Hinc Maximus ait, et habetur in Glossa: Nos quod rationale est, repræsentamus per organum linguæ et vocis. Sic autem in angelis non fit; sed in incorporalitate sua manentes, in alterutros accedentes et discedentes, omni sermone expressius alterutrorum sensus, id est intellectus, speculantes, mutuo disputant, quasi per silentium verbi communicantes alterutris. In quibus verbis, per accessum et recessum, designatur ordo conceptionis unius ad alterum, et eorum ad unum lumen conversio: sicque non solum est ibi præsentia loquentis. Ordo quoque seu ordinatio et conversio illa, sunt tanquam nutus. Signa vero sunt intelligibiles species, ordinatæ ad innotescendum aliquid alteri. De quibus super epistolam ad Corinthios loquitur Glossa, quod angeli loquuntur sibi nutibus et signis.

Præterea his Thomas concordat: Voluntas, dicens, movet intellectum, ut actu intelligat. Res vero intellecta, primo est in intellectu habitualiter, secundum memoriam; secundo actualiter, per actualem considerationem; tertio, per comparationem ad aliud. Porro, quod aliquid actualiter consideretur quod habitualiter scitur, est per voluntatis imperium. Habitus namque est, quo quum quis voluerit, utitur. Conformiter, quod conceptus mentis ordinetur ad alium, est voluntate movente. Quumque intellectus actualiter considerat quod habitualiter in se tenet, loquitur sibi ipsi: quæ locutio est conceptus internus ac verbum mentale. Dum autem quis alteri suum manifestat conceptum, loquitur alteri. Per hoc ergo loquitur angelus alteri, quod mentis suæ conceptum alteri per voluntatem ostendit.

Insuper omnis illuminatio activa, est interior quædam locutio, non econtra. Ideo angelus inferior loquitur tam angelo superiori, quam Deo, sed nullum illorum illuminat.

At vero, quum locutio angelorum ad in-vicem, abstracta sit a loco et tempore, nullum illorum sibi determinans, idcirco localis distantia angelorum collocutionem non impedit: imo, sicut nec impedit quin unus alium possit videre, ita nec impedit quin unus alium possit audire.

Hæc sufficit hic tetigisse breviter: de quibus super secundum Sententiarum diffusius est tractatum.2 Consonat quoque his, quod secundo libro loquitur Damascenus: Non lingua indigent, nec auditu; sed sine sermone voce prolato, tradunt sibi in-vicem consilia et intelligentias.

Footnotes

  1. 1 Cor. xiii, 1. 2, 4. ↩

  2. In II Sent. dist. 10, q. 2. ↩

Chapter 105 of 142