Skip to the text

Articulus 90

DE ILLUMINATIONE HOMINUM QUORUMDAM IMMEDIATE PER DEUM FACTA.

QUINTO quæritur, an aliquibus Sanctis facta sit illuminatio immediate a Deo. Videtur quod sic, quia in Genesi loquitur Jacob :1 Vidi Dominum facie ad faciem ;2 David quoque in Psalmo, Audiam quid loquatur in me Dominus Deus. Atque in Exodo legitur Moyses ore ad os locutus cum Domino.34

Ad hoc respondet Albertus : De Sanctis possumus loqui dupliciter : primo, secundum statum viæ ; secundo, juxta statum patriæ. Secundum statum patriæ, superiores seu primi illuminantur immediate a Deo ; medii vero et ultimi illuminantur a Deo mediate, videlicet medii per supremos, et ultimi per medios. Sed secundum statum viæ, nullus Sanctorum illuminatur immediate a Deo, sed mediantibus angelis.

Verum ex his patet, quod juxta præhabita, in quolibet choro cœlesti sunt primi, medii, et ultimi. Ergo in ordine Seraphim, medii illuminantur a primis. Sicque unus primæ hierarchiæ ac summi ordinis, illuminatur ab alio ejusdem hierarchiæ ac ordinis, et per consequens, illuminatur mediate a Deo.

Insuper, homines in hac vita illuminantur a Deo, non solum accipiendo ab eo dona gratiæ gratis datæ, sed etiam, imo et eminentius, suscipiendo ab eo dona gratiæ gratum facientis, ut sunt sapientia, scientia, intellectus, consilium, prout sunt de numero septem donorum Spiritus Sancti.5 Hæc autem fideles recipiunt immediate a Deo in sæculo isto : primo, in Baptismo; deinde, si lapsi sunt, in sacramento Pœnitentiæ seu contritione. Hæc etenim dona non nisi per creationem et infusionem a Spiritu Sancto habentur. Et sicut horum donorum infusio est immediate a Deo, sic et profectus et perfectio eorumdem, saltem ut a principali causa. Sic et de gratia gratis data argui potest, cujus infusio est grandis illuminatio, et a solo Creatore confertur. — Amplius, mystica theologia est secretissima mentis cum Deo locutio, estque actus doni sapientiæ unitivæ flammigeræ ; nec inest apici mentis angelo mediante, nisi forsitan dispositive agente et cooperante. — Præterea, in omni actu meritorio indigemus actuali motione Spiritus Sancti, cujus motio, vibratio seu excitatio, est quædam illuminatio mentis non minima, et immediate a Deo, qui juxta Apostolum, operatur in nobis et velle et perficere, per se, non solum angelo mediante.6

Postremo, omnes Beati in patria, aliqua immediate cognoscunt et vident in Deo, et quo clarius increatam lucem et summum illud exemplar contemplantur, eo plura in illo intuentur, ut jam frequenter expressum est. — Ergo universi Beati saltem de aliquibus immediate illuminantur a Deo.

Footnotes

  1. Gen. xxxii, 30. ↩

  2. Ps. lxxxiv, 9. ↩

  3. Num. xii, 8. ↩

  4. Exod. xxxiii, 11; ↩

  5. Is. xi, 2, 3. ↩

  6. Philipp. ii, 13. ↩

Chapter 109 of 142