Skip to the text

Articulus 85

EPILOGUS, SIVE CONCLUSIO CAPITULI HUJUS ET LIBRI TOTIUS DE CŒLESTI HIERARCHIA.

CONSEQUENTER Theologus tractatum suum concludens : Tanta, inquit, a me de sanctis formationibus, id est imaginariis apparitionibus et sensibilibus formis atque symbolicis descriptionibus, sacra ac divina repræsentantibus, dicta sunt, in isto capitulo, et supra hinc inde permodice; diligenti quidem earum manifestatione deficientia, id est occumbentia a tam diligenti et plena diligentia, sicut deceret tractari de his ex parte materiæ seu objecti, perfecta autem, ut æstimo, id est, satis completa, ni fallor, ad non remanendum nos humiliter, id est viliter et indigne, in corporalibus phantasiis, æstimando quod angeli tales sint in sua natura, quales extrinsecus describuntur. Si autem et hoc dixeris, id est, si interrogaveris me, tu Timothee, aut lector quicumque, quomodo non omnium deinde angelicarum in Eloquiis virtutum, aut operationum, aut imaginum fecerimus memoriam, id est, cur et qualiter in hoc libro non feci mentionem de ceteris angelorum virtutibus et actionibus, apparitionibus et figuris, quæ in Scripturis tanguntur; respondemus verum, id est, quod verum sit, quod non tractavimus de omnibus illis, quia quarum quidem supermundanam scientiam ignoramus, in his alterum nos lucis ductorem docentem desideramus, id est, nos ipsi cupimus doctiorem nobis habere doctorem, et « lucis ductorem », id est lucidæ veritatis præcessorem ac ostensorem, « in his » rebus, « quarum » rerum supernaturalem et perfectam « scientiam » non habemus.1 Propterea in Ecclesiastico scriptum est : Si est tibi intellectus, responde proximo; sin autem, sit manus tua super os tuum. Unde in ipsis nos alium et sanctus Job fassus est :2 Insipienter locutus sum, et quæ ultra modum excederent scientiam meam.34567 Fuit autem et est quædam mundana scientia de angelis, seu substantiis separatis, vel intellectibus superioribus, in qua nec ipsi philosophi concordabant. Siquidem Plato eos divisit in calodæmones, et catodæmones, ac cacodæmones, ut in libro de Deo Socratis Apuleius tractat. Quid inde autem Aristoteles senserit, superius tactum est. De quorum doctrina et humana ac mundana scientia sanctus iste theologus multa scribere potuisset; sed non fuit hoc ejus intentio, sed de supermundana scientia loqui secundum Scripturas, cum moderamine pio, prolixitatem vitando. [Ideo subditur:]

Quædam autem tanquam dictis æquipotentia, id est æquivalentia et consimilia, et ad introducendum hic satis apta, prætermisimus, commensurationi sermonis providentes, id est, sollicite præcaventes ne in verbis excedamus mensuram. Nam et in Proverbiis legitur : Qui moderatur sermones suos, doctus et prudens est. Et iterum Salomon protestatur : Qui moderatur labia sua, prudentissimus est. Ecclesiasticus quoque scribit : Sapiens se ipsum in verbis amabilem facit. Et super nos secretum silentio honorificantes, id est, ipsum quod de angelorum proprietate, natura ac stabilitate nescimus, venerantes per hoc quod impotentes ac impares nos fatemur ad tractandum de eis diffusius, sicque silemus. Quemadmodum enim interdum unus homo honorat alium per hoc quod indignum se reputat illi servire, adstare, ipsumve tangere (propter quod beatissimus Joannes Baptista dixit ad Christum : Ego debeo a te baptizari, et tu venis ad me?8 Princeps quoque Apostolorum beatissimus Petrus : Exi a me, quia homo peccator sum, Domine. Unde et sanctus vir Zosymas corpusculum S. Mariæ Ægyptiacæ verebatur ad sepeliendum contingere); sic aliquando unus honorat alium, a laudibus ejus cessando aut penitus abstinendo, tanquam ad illius præconia depromenda indignus, quum et Scriptura testetur : Non est speciosa laus in ore peccatoris.

Quæ quum ita se habeant, quantum miserrimus et defectuosissimus ego metuere, imo et contremere habeo, qui ad scribendum, ad loquendum, ad docendum, in et de omni materia tam promptulus exsisto? Porro, si ille inspirat, impellit ac movet, qui nulla lege arctatur, et solus de immundo et indigno efficit mundum et dignum, bene res geritur.9

Postremo, juxta nunc prætacta, vitemus oblectamenta carnalia, et spiritualiter gloriemur in Domino de iniquorum emendatione, de clementissimis provisionibus Dei super periclitantes, de beneficiis et liberalitatibus ejus circa indigentissimum genus humanum, de salute convertentium se ad Deum redeuntiumque ad ipsum, potissime autem et superpotissime de infinita felicitate, perfectione et gloria Dei : cui inde præcordialissime congratulemur, et de omni honore, cultu, præconio, quæ ei tam in angelica quam in ecclesiastica hierarchia incessabiliter impenduntur; atque ad hoc indefesse conantes, ut de miseriis et imperfectionibus vitæ præsentis, ad angelicæ vitæ perfectionem et gloriam transferamur.

PARAPHRASIS ABBATIS VERCELLENSIS

DE cetero requiem concedentes oculo nostro intellectuali et contemplationibus angelicæ sublimitatis difficile contemplabilis, inspiciamus divisibiles et multarum partium varias formationes angelicas in Scripturis per sensibilia symbola;1011 rursus vero ab ipsis, tanquam ab imaginibus, reflectamus mentis oculum ad investigandum cœlestium mentium simplicitatem per sensibilium collationem.

Attende autem in primis, quod juxta sensibiles descriptiones in Scripturis et intellectualem earum expositionem, cœlestes substantiæ quandoque ostenduntur hierarchice regere, quandoque hierarchice regi, et postremæ alias regere, et primæ regi hierarchice, et eædem habere et primas, et medias, et postremas virtutes, diversis respectibus. Neque per hoc aliqua inducitur confusio ordinibus angelicis. Confusio siquidem esset, si diceremus quasdam cœlestes substantias hierarchice regi a suis superioribus, et hierarchice regere easdem a quibus ipsæ reguntur; aut iterum, quod aliquæ superiores substantiæ regerent inferiores, et ab eisdem hierarchice regerentur. Si autem dicamus aliquas substantias regere inferiores, et regi a suis superioribus, nullum est inconveniens. Unde secundum hoc, in sacris Scripturis recte ostenditur per sensibilium descriptiones, quod substantiæ cœlestes diversis respectibus dicantur participare et primis, et mediis, et postremis virtutibus, eo quod ipsæ et ad superiores conversive extendantur, et ad se ipsas fortiter convolvantur, proprias virtutes conservando, et ad inferiorum provisionem procedant, communicando eisdem suæ virtutis participationem: quod quidem convenit omnibus substantiis cœlestibus, aliis quidem plenius, aliis autem particularius, ut sæpe dictum est.

Deinde inter mysticas expositiones sensibilium formarum, primo inquirendum propter quam causam sacra Scriptura pene super omnes formas sensibiles utitur proprietatibus ignis, ad invisibilium designationem. Siquidem Daniel ponit rotas igneas, et Ezechiel animalia ignita, et Matthæus viros quasi ignem fulgentes; et rursus Ezechiel cumulos carbonum attribuit cœlestibus substantiis; et in Daniele dicitur fluvius igneus et rapidus egredi a facie Dei. Et rursus ibidem dicitur: Thronus ejus flammæ ignis. Et primas intelligentias ostendit Scriptura esse incendentes, per hoc quod vocat eas Seraphim, et ignis proprietatem et operationem ibidem eisdem attribuit in purgatione Isaiæ. Et omnino in designatione cœlestium, sive superiorum, sive inferiorum, Scriptura eminenter honorat proprietates ignis. Unde inter omnia sensibilia arbitror ignem efficacissime signare cœlestia

Dan. vii, 9.

Ezech. i, 13.

Matth.12

Ezech. x, 2, 6, 7.

Dan. vii, 10.

Ibid. 9.

Is. vi, 6, 7. et divina. Ipsa enim supersubstantialis et non formalis Dei substantia, in multis locis Scripturæ figuratur per ignem, tanquam habentem proprietates multas signativas divinorum invisibilium, quantum possibile est fieri in imaginibus sensibilibus. Unde in Deuteronomio et in Malachia, Deus ignis dicitur.

Ignis siquidem sensibilis occulto quodam modo per omnes sensibiles substantias est conspersus, et per omnia penetrat, et tamen ab omnibus segregatur; et per effectum splendens, secundum substantiam suam est occultus et ignotus, non adhibita materia per quam manifestat propriam operationem. Item teneri non valet propter mobilitatem et subtilitatem. Item secundum substantiam suam oculis carnalibus est incontemplabilis. Item universis elementis supereminet. Item eis quibus ingignitur, propriam operationem inducit. Item variativus; item sui ipsius traditivus omnibus quolibet modo appropinquantibus; item renovativus; item incircumvelate illuminativus; item visui impenetrabilis, mundus, discretivus, invariabilis, sursum ferens, acute penetrans; altus, non recipiens ignominiosam subjectionem; semper mobilis, eodem modo mobilis, motivus aliorum; comprehensivus aliorum, non totaliter comprehensibilis aliis; nullo indigens; latenter augmentativus sui ipsius, et in adhibitis sibi materiis per effectum manifestans suæ occultæ virtutis magnitudinem. Item activus, potens, universis invisibiliter præsens; neglectus, videtur non esse: contritione vero, quasi quadam inquisitione naturaliter provocatus, subito per effectum manifestatur, et rursus subito fit incomprehensibilis et impalpabilis. Item copiosissimis sui traditionibus in nullo diminuitur. Multas etiam alias poterit quis invenire proprietates ignis familiariter signantes divinas operationes, quantum fieri potest per sensibiles imagines. Quod attendentes theologi qui sacras scripserunt Scripturas, frequenter cœlestibus substantiis ignis proprietates attribuunt, per hoc signantes divinam ipsarum conformitatem et Dei imitationem, quantum eisdem est possibile.

Describuntur etiam angeli in forma humana, eo quod homines habent vim intellectivam, et quia habent oculos ita sitos, ut libere sursum respiciant, et figuram rectam et sursum erectam, et secundum naturam principantur animalibus aliis, et ea regunt et

Deut. iv, 24; Malach. iii, 2. dirigunt: et secundum sensibiles virtutes, inferiores sunt; secundum vero mentis virtutem, et rationalem scientiam, et libertatem arbitrii quod cogi non valeat, omnibus animalibus præminent. — Possibile est autem secundum singulas partes humani corporis excogitare imagines convenientes ad designationem cœlestium virtutum. Verbi gratia: ut oculi humani dicantur signare in cœlestibus mentibus clarissimum respectum ad divina lumina; item, quia oculi teneri sunt, et refugiunt offendicula, et humidi, tanquam omnis formæ susceptibiles et conformes, et acute mobiles, signant mundam et apertam susceptionem divinarum illuminationum sine repercussione. Item vis olfactiva signat in cœlestibus animis susceptibilitatem divinæ suavitatis super mentem bene olentis, et vim discernendi per suavia et evitandi contraria. Virtus autem audibilis signat virtutem angelicam participativam et cognitive susceptivam divinæ inspirationis. Vis vero gustativa signat susceptibilitatem satietatis intelligibilium alimentorum, et profectuum provenientium ex divinis nutrimentis. Vis vero tangibilis, scientiam discernentem ea quæ naturam juvant, ab his quæ lædunt. — Palpebræ vero et supercilia, vim custoditivam intellectuum Dei inspectivorum. Ætas vero adolescentiæ vel juventutis, signat vivificam angelorum virtutem semper convalescentem; dentes vero, virtutem divisivam perfectionis luminis cuilibet superiori menti inditi et ipsam nutrientis, ad communicandum inferiori. Quælibet enim mens cœlestis, intellectuale lumen sibi a superiore infusum, provisiva virtute dividit tanquam portionem a massa, et multiplicat ad sursumactionem inferioris, secundum singulorum capacitatem. Humeri autem, et brachia, et manus, significant virtutem operandi, et ejusdem virtutis exsecutionem, et exsecutionis effectum in inferioribus. Cor autem designat deiformem vitam quæ boniformiter distribuit propriam vivificam virtutem electis. Pectus autem, ubi sedes est roboris et custodia spiritualium, signat fortitudinem nulla violentia subjicibilem, et custoditivam vivificæ distributionis prædictæ, quasi ex corde procedentis. Dorsa autem signant continuam conjunctionem omnium virtutum, quæ germinant bona opera et omnes bonos motus, sicut ex spina dorsi quasi prodeunt et pullulant omnes costæ. Pedes autem, virtutem motivam acute penetrantem et velocem, semper tendentem in divina. Unde legitur in Isaia:13 Duabus alis velabant pedes ejus. Ubi datur intelligi quod Seraphim habebant alas senas in pedibus, quibus velabant pedes Domini: sicut ostendit pictura parietum. Ala enim, quæ sursum fert avem, et est acuta in summitate, et in aere suspendit, et iter facit donec longe a terra separet, signat virtutem mentis sursumactivam, et acute penetrantem, et in cœlestibus et æternis pergentem (juxta illud Ecclesiastici, Gyrum cœli circuivi), et segregantem mentis apicem ab omni sensibili.14 Levitas vero alarum signat mentis virtutem ab omni terrenitate expeditam, et totam mundam, et ab omni deorsum trahente liberam, alta petentem. Nuditas vero et discalceatio in cœlestibus mentibus signat quod liberæ sunt, et facile absolvuntur, imo omnino detineri nequeunt ab aliqua inferiori occasione vel occupatione, et quod exteriora sensibilia eis non applicentur neque adhæreant, et quod divinæ simplicitati secundum creaturæ possibilitatem assimilantur.

Sed rursum, quum sacra Scriptura, quæ tota in simplici veritate unitur, in sententiarum varietate multiplicetur, quandoque animos cœlestes nudatos vestiri ostendit (ut apud Zachariam, Auferte vestimenta sordida ab eo;15 et paulo post, Induerunt eum vestibus;16 et Daniel ait: Vidi virum vestitum lineis), vasa etiam deferre (ut in Ezechiele et Apocalypsi), ostendamus quid signant vestes et ministeria quæ cœlestibus mentibus attribuuntur.1718 Vestis enim splendida et ignea signat earumdem mentium conformitatem ad Deum, juxta ignis proprietates supra assignatas, anagogice intellectas, specialiter propter virtutem lumen dandi et accipiendi.1920 Splendor autem eis attribuitur apud Marcum et Tobiam.21 Est autem necessaria hæc expositio, ne quis suspicetur propter tales attributiones, in cœlestibus mentibus quæ semper quiescunt, aliquam esse temporalem varietatem et quietis interpolationem, in quibus est unum lumen simplex, quod tanquam fons luminis, omnes intellectualiter illuminatos illuminat.22 Vestis autem sacerdotalis signat virtutem adducendi angelos vel homines ad implendas divinas voluntates, quæ prius eosdem latebant adducendos, et ad totius vitæ spiritualis sanctitatem. Zonæ vero signant virtutem servandi et firmiter coadunandi proprias virtutes et gratias spirituales per incrementum propriæ et alienæ perfectionis spiritualiter pullulantes, sicut zona cingit vestes ne defluant, et constringit ventrem, in quo sunt virtutes nutritivæ: ad hoc ut quilibet cœlestis animus in se ipsum convertatur, et sic simplificetur per virtutum spiritualium indissipabilitatem. Signat etiam zona virtutem cœlestis animi, circa se ipsum decenter, incessabiliter, uniformiter convolvendi, sicut zona circa corpus convolvitur, neque decidit. — Virgæ autem signant virtutem et prudentiam bene regendi et ad Deum ducendi subditos, et quælibet negotia sibi cœlitus injuncta certo moderamine temperandi, et fine debito concludendi: quia reges et judices, qui virgas et sceptra portant, talia faciunt, vel facere debent. Lanceæ vero et secures, sunt vasa interfectionis, signantque virtutem separandi reprobos ab electis, vel peccatum a bona natura, et acute discernendi inter bonum et bonum, et bonum et melius, et melius et optimum, et efficaciter complendi operationes suas. Instrumenta autem mensurandi et ædificandi, signant virtutem inchoandi virtutes vel bonam conversationem, et promovendi et perficiendi. Et juxta hunc modum intelligenda sunt quæcumque attribuuntur Deo vel cœlestibus animis, pertinentia ad inferiorum sursumactionem et conversionem ad Deum per providentiam superiorum. Quandoque autem instrumenta corporalia angelis attributa, signant judicia divina in homines exercenda. Quædam autem signant divinam castigationem (ut ait Jeremias, Virgam vigilantem ego video);23 quædam, punientem justitiam, ut in Ezechiele;24 quædam, liberationem ab angustia, aut finem disciplinæ, aut renovationem prioris benevolentiæ, aut additionem novorum donorum, parvorum aut magnorum, sensibilium aut intelligibilium. Et generaliter animus perspicax sciet familiariter coaptare sensibilia signa intelligibilibus virtutibus.

Quod autem angeli vocantur venti in Psalmo, signat velocem ipsorum actionem et ad omnia fere sine mora transeuntem, et motum eorum expedite deferentem inferiora superius, et superiora inferius.25 Angeli quidem extendunt inferiores superius, et in eis superiores influunt inferioribus, et summi movent medios ad provisive influendum divina lumina inferioribus, communicando eisdem proprias illuminationes, secundum singulorum capacitatem. Præterea nominatio venti, qui est quasi spiritus aeris, signat conformitatem cœlestium mentium ad ipsam Divinitatem. Habet enim ventus imaginariam formam divinæ operationis, sicut ostendimus in Symbolica theologia, in anagogica expositione quatuor elementorum, quorum unum est aer: qui divinas operationes signat, in quantum habilis est movere alia, et germina terræ provocare, et quod velociter operatur, et quod non valet detineri, et quod subito incipit moveri, et subito cessat. Et nos causam vel motus vel cessationis non cognoscimus, neque videmus quo se occultet, juxta quod de Deo scriptum est in Job:26 Si venerit ad me, non videbo eum; si abierit, non intelligam. Et in Joanne: Spiritus ubi vult spirat, et vocem ejus audis, sed nescis unde veniat, aut quo vadat.27 — Nomine nubium etiam designantur angeli in Scripturis: quæ implentur lumine radii solaris, sicut angeli lumine divino occulte superradiante, quorum primi primam divini luminis apparitionem intus sine exteriori jactantia suscipiunt, et eam ad inferiores copiose secundum ipsorum capacitatem deferunt secundario, sicut nubes lumen intra se recipiunt, et deorsum transmittunt. Alia etiam ratione nubes angelis comparantur, quia nubes effundunt pluvias quas sinibus humidis continent, per quas terræ virentia pullulant, vivificantur, crescunt, et maturescunt, et ita terræ fructus vivificantur: ita et angeli abundantiam cœlestis sapientiæ in se suscipientes et continentes, eam ingignunt inferioribus, et inflammant, et augent, et perficiunt, et sursumagunt eos.

Quod autem in Ezechiele, æris et electri forma, et formæ lapidum pretiosorum angelis attribuuntur, sic est intelligendum, ut nomine electri, cujus color medius est inter colorem auri et colorem argenti, et ita quodammodo utramque continet, quantum ad colorem auri signat in angelis splendorem indeficientem, non valentem destrui, vel etiam minui, vel aliquo modo maculari; quantum vero ad colorem argenti signat in eisdem claritatem cœlestem, in se splendidam, et alios illuminantem. In ære autem, ratione coloris sui, idem quod in auro vel igne signatur. In variis autem lapidum coloribus, per albedinem, qui color est splendidus, intelligitur cœlestium mentium splendor; per ruborem, ignis mysteria; per flavum colorem, mysteria aurei coloris; per pallorem, juventutem, id est immarcescibilitatem semper convalescentem. Et juxta hunc modum, in qualibet specie invennitur anagogica expositio sursumactiva mentium nostrarum.

Sed quoniam de hac materia videtur sufficere, consideremus deinde qua ratione ferarum et aliorum animalium formæ angelis attribuuntur. Figura ergo leonis in angelis signat virtutem alios regendi et ducendi in Deum, et fortitudinem spiritualem, non valentem aliqua violentia coerceri; et quod assimilantur secundum suam possibilitatem ipsi occultissimæ et ineffabili divinæ majestati, in eo quod secretissime in Deum tendunt, juxta quod a luce Dei secretissima, ad perveniendum in ipsam, illuminantur et suscitantur, sicut leo venatores timens, vestigia sua cauda obliterat. Et ideo dicitur in Psalmo: In mari via tua, et semitæ tuæ in aquis multis, et vestigia tua non cognoscentur.28 Atque Paulus ait: O altitudo divitiarum sapientiæ et scientiæ Dei!29 quam incomprehensibilia sunt judicia ejus, et investigabiles viæ ejus! — Figura autem bovis signat fortitudinem et convalescentiam, et virtutem aperiendi, quasi per sulcos, mentes inferiorum, ad susceptionem cœlestium charismatum copiose influentium, et divinam in eis cognitionem augmentantium. Cornua autem bovis signant defensionem et robur, quia cornu tuetur bovem, et est carne robustius. — Figura vero aquilæ signat regalem dignitatem, et sublimem ascensum in divina, et velocem volatum contemplationis, et virtutem penetrandi perspicaciter, sobrie, agiliter, et prudenter, ad haustum divinæ dulcedinis, qui vere roborat et nutrit. Signat etiam virtutem exercendi contemplationes suas sine omni offendiculo, recte, et inflexibiliter, et per sanissimas et perspicacissimas suarum contemplabilium virtutum suscitationes ad copiosissimum et lucidissimum radium æternæ sapientiæ, quem Deus Pater emittit in plenitudine spiritualis luminis et fervoris, sicut sol est quædam plenitudo et fons corporalis luminis et fervoris : juxta quod aquila a longe escam subtiliter videt, et ad eam velociter et directe compositis alis volat, et irreverberata acie solis radios intuetur. — Equorum autem figura signat, quod angeli Deo obediunt, et ad omnem ipsius flectuntur voluntatem, sicut equus freno agitur. Albedo autem equorum signat angelos splendidos esse, et divino lumini præ omnibus assimilari, juxta quod albedo color est clarissimus. Nigredo signat in eis secretam occultationem, quia nigredo color obscurissimus est; rubor, virtutem igneam et activam. Omnes vero colores medii inter albedinem et nigredinem, signant in eis conjunctionem claritatis et occultationis, per virtutem occultandi claritatem et declarandi occulta, et conjungendi superiores inferioribus, dum priores inferioribus influunt, et inferiores ad superiores conversive extenduntur.

Et nisi vitaremus tractatus prolixitatem, dictorum animalium particulares proprietates et omnes eorum corporales formas et figuras, cœlestibus mentibus adaptavissemus, aliter attribuendo cœlestibus mentibus ea quæ sunt in ipsis animalibus, ut supra: per furorem qui est in animalibus, intelligendo in angelis fortitudinem, a qua furor maxime distat, et est ejus remotissima figura; et per animalium carnalem concupiscentiam, spiritualem in angelis Dei amorem; et ut brevius dicatur, omnes sensus corporeos et multiplices partes animalium reducendo ad immateriales intellectus et uniformes virtutes cœlestium animorum. Sufficiunt autem sapientibus non solum ista quæ diximus, sed etiam unius formæ vel figuræ anagogica expositio quæ sit suo signato tam dissimilis, ad consimilium figurarum consimilem expositionem. Deinde exponamus quod Scriptura attribuit cœlestibus substantiis fluvios, ut in Daniele et Ecclesiastico;3031 et rotas, ut in Ezechiele; et currus sibi conjunctos, ut in quarto Regum. Fluvius autem igneus et rapidus qui egrediebatur32 a facie ejus, id est Antiqui dierum, signat plenitudinem divini luminis et fervoris a Patre luminum procedentis, quæ cœlestibus substantiis elargitur copiosam et indeficientem affluentiam spiritualium donorum, et spirituale nutrimentum, ex quibus in ipsis ferventis et vivificæ caritatis incrementum generatur.3334 — Currus autem, propter materialem ipsorum conjunctionem, signant communionem gratiæ, gloriæ, dignitatis, et omnium luminum cœlestium, conjunctivam cœlestium mentium, quæ coordinantur in ipsa hierarchia vel ordine. — Rotæ autem prompte se elevantes, quæ leguntur ante faciem suam ire, et non reverti, et in directum ire, ut in nullam partem declinarent, et elevari sursum, ut patet in Ezechiele:35 signant in cœlestibus substantiis virtutem semper proficiendi sursum in divina, indeclinabiliter et directe, ut earum contemplationes quasi circulares propter æternorum interminabilitatem, sursum semper intellectualiter dirigantur. Potest etiam et alius sensus anagogicus in descriptione rotarum intelligi, dicente Ezechiele: Rotas istas vocavit volubiles, audiente me.36 Ubi Græca translatio sonat, revolutiones et revelationes. Mentes siquidem cœlestes, quæ et rotis et igni comparantur, sempiterno motu revolvuntur circa summum bonum, et revelant occulta, inferiores sursumagendo, sublimia declarando, deferendo lumina a superioribus ad inferiores.

Deinceps ostendamus quid signat gaudium quod angelis attribuitur apud Lucam, quum ipsorum gaudium non sensibile sit sicut nostrum, quod recedendo affligit, et assidue deficit.37 Unde per gaudium et epulationem quæ angelis attribuuntur de perditorum inventione, et errantium conversione ad Deum et salvatione, signatur exsultatio angelorum divino gaudio conformis, et copiosa, et ineffabilis, qua semper replentur: quam etiam viri sancti adhuc in carne mortali constituti interdum merentur gustare, sibi radiantibus divinis illuminationibus.

B Hæc igitur quæ de sensibilibus invisibilium descriptionibus scripsimus, non plenarie invisibilia manifestant; sed nobis conferunt et illuminant, ne in imaginariis descriptionibus animos defigamus, nihil ultra vel superius quærentes, sed discamus per prædicta et in aliis figuris sensibilibus investigare invisibilem veritatem. Si autem objicis, quod non de omnibus angelicis virtutibus, operationibus, et imaginibus quæ in Scripturis tanguntur, specialiter tractavimus in hoc libro: respondemus quod hoc verum est, et quadruplici de causa plura de his prætermisimus: tum quia diligens tractatus de cœlestibus hierarchiis nostram excedit scientiam, et magis indigemus de ipsis ab alio doceri, quam docere; tum quia ex his quæ dicta sunt, alia prætermissa quæ consimilem habent intelligentiam et difficultatem, intelligi possunt; tum etiam ut compendiosam mensuram nostro tractatui provideremus; et tandem ut occultum quod nostram superat scientiam, per silentium veneraremur.

QUÆSTIONUM ALIQUOT

AD ANGELOS ATTINENTIUM EXPEDITIO PERBREVIS

Footnotes

  1. * figurati-vis ↩

  2. Job xlii, 3. ↩

  3. Eccl. v, 14. ↩

  4. Matth. xi, 30. ↩

  5. Ps. xciii, 19. ↩

  6. II Cor. ix, 8; ↩

  7. Ephes. iii, 20. ↩

  8. Matth. III, 14. ↩

  9. Job xiv, 4. ↩

  10. Eccli. xv, 9. ↩

  11. Luc. v, 8. ↩

  12. xxviii, 3. ↩

  13. Is. vi, 2. ↩

  14. Eccli. xxiv, 8. ↩

  15. Zach. III, 4. ↩

  16. Ibid. 5. ↩

  17. Ezech. IX, 1, 2; ↩

  18. Dan. x, 5. ↩

  19. Apoc. XIV, 15-19; XV, 7. ↩

  20. Ezech. 1, 7, 4; xxviii, 13. ↩

  21. Marc. XVI, 5; ↩

  22. Tob. V, 5. ↩

  23. Jer. 1, 11. ↩

  24. Ezech. 1, 2. ↩

  25. Ps. ciii, 3. ↩

  26. Job 1, 11. ↩

  27. Joann. iii, 8. ↩

  28. Ps. LXXVI, 20. ↩

  29. Rom. XI, 33. ↩

  30. Dan. vii; ↩

  31. Eccli. XXIV, 40. ↩

  32. Dan. vii, 10. ↩

  33. Ezech. I, x. ↩

  34. IV Reg. II, vi. ↩

  35. Ezech. 1, 12, 17, 19-21; x, 9-11, 16, 17. ↩

  36. Ezech. x, 13. ↩

  37. Luc. xv, 10. ↩

Chapter 104 of 142