Skip to the text

Articulus 79

ANGELI CUR VENTI NOMINENTUR, ET CUR IN FIGURA NUBIS DESCRIBANTUR.

IPSOS etiam ventos nominari, eorum velocitatem significat, et in omnes fere absque mora pervenientem effectum : id est, quod angeli dicuntur venti, designat eorum miram celeritatem, et quod imperceptibili velocitate adimplent quod volunt, dum volunt : quemadmodum fertur in Daniele, quod angelus in momento restituit Habacuc in Judæam.1 Et desursum in ea quæ sunt deorsum, ad sursum transvectivum motum, id est celerrimum et efficacissimum « motum » angelorum de cœlo ad terram, quo motu movent et erigunt terrigenas ad superna. Ad quod præfigurandum, vidit Jacob angelos ascendentes et descendentes in scala.2 Et Christus in Evangelio :3 Videbitis, inquit, angelos Dei ascendentes et descendentes supra Filium hominis.4 Unde subjungitur : erigentem quidem secunda ad superiorem celsitudinem : quia per motum illum illuminantur et excitantur hominum corda ad contemplandum et diligendum cœlestia et divina ; moventemque prima ad communicativam et providam minorum processionem, id est, inclinantem angelicos spiritus « ad processionem », id est influxionem, « communicativam », id est liberalem, et providentialem, « minorum », id est inferiorum, quos habent purgare, illuminare, custodire, ac donis cœlestibus adimplere. Præterea, ubi in nostra translatione angeli venti vocentur ad litteram, non occurrit, nisi forsitan quum dicitur Deo : Qui ambulas super pennas ventorum.5

Vel, quia ventus dicitur spiritus, animæ autem rationales in Scripturis flatus sæpius appellantur, ut quum per Isaiam Dominus loquitur, Flatus ego faciam ;67 propter subtilitatem quoque naturæ suæ, et invisibilitatem, angeli possunt venti vocari.89 Hinc sequitur :

Dicet autem fortassis quis, aerii spiritus ventosam cognominationem, deiforme cœlestium significare : id est, aliquis forsitan « dicet », quod cognominatio ventosa « spiritus aerii », id est quod spiritus aerius, seu aer ipse, vel ventus in aere flans, nomine spiritus designatus, « deiforme cœlestium » significat, id est, divinam proprietatem Dei ac angelorum per similitudinem quamdam notat.10 Habet enim et hoc, id est res ista, utputa ventus, vel aer secundum quosdam, divinæ operationis imaginem et formam, id est similitudinem desuper formatam ac datam, ut in Symbolica theologia, id est in libro qui tractat qualiter divina per sensibilia designantur : quem librum, ut dictum est, non habemus ; per tetrasticam dijudicationem, id est quaternariam considerationem quatuor elementorum, per plura demonstratur. Nempe illo in libro expressit et scripsit theologus iste, qualiter in quatuor elementis latent et considerantur proprietates et similitudines divinalium rerum : quæ proprietates sunt in elementis, secundum naturæ motivam, et gignentem, et velocem, et potentem capacitatem, id est, per hoc quod in elementis est capacitas eis connaturalis, qua fecundata sunt a superioribus causis cœlestibus, originaliter autem a Deo, ad concurrendum causaliter in generatione mixtorum per vim « motivam, et gignentem », hoc est per motum productivum, « velocem », et efficacem. Motus enim est multum cooperativus et calefactivus, specialiter venti nonnulli, in tantum quod bestiæ quædam per ventum dicuntur concipere, ut in libro de Consolatione Boetius, in libro item de Universo Guillelmus testatur Parisiensis.

Et ignotum nobis et invisibile latibulum moventium principiorum et consummationum : id est, ventus per hoc etiam signat divina, quod ignoramus ejus latibulum, et exordium unde incipiat flare, et ubi desinat flatio ejus. « Latibulum » vero « moventium principiorum », id est causarum producentium ventum, et consummatio ejus, nos latet. Ad quod allegat Scripturam ex Joanne :11 Spiritus ubi vult spirat. Nescis enim, inquit : id est, Christus ait : Nescis unde venit, et quo vadit, id est, determinatum exordium venti ignoras punctualiter, « et quo vadit », id est, quousque extenditur. Juxta hunc modum Dominus ait ad Job : Indica mihi in qua via habitet lux, et tenebrarum quis locus sit, ut ducas unumquodque ad terminos suos.12

Præterea, per has venti seu aeris proprietates significantur causæ rerum universales et superiores, quæ potissime sunt motivæ, influxivæ, efficaces et celeres ad inferiorum productiones. Nam et prima causa plus influit, quam quæcumque secunda. Accessus quoque et recessus Dei, per suorum infusionem et subtractionem charismatum, communiter latent nos, in tantum quod nescimus an simus in caritate.13 Propter quod Job protestatur : Si venerit ad me, non videbo eum ; si abierit, non intelligam.14 Hinc Sapiens dixit : Quis hominum potest intelligere viam suam?15 Apostolus quoque : Nihil mihi conscius sum, sed non in hoc justificatus sum.16 Ideo denuo sanctus Job fassus est : Etiamsi simplex fuero, hoc ipsum ignorabit anima mea.17 Et Jeremias : Non est (ait) hominis via ejus ; nec viri est ut ambulet, et dirigat gressus suos.18

Sed et nubis ipsis speciem Theologia circumformat, id est, Scriptura attribuit et coaptat angelis nomen et proprietates nubium : de quibus accipi potest quod per Prophetam Deus minatus est, Mandabo nubibus ne pluant super eam imbrem.19 Significans per hoc, sacros intellectus occulti quidem luminis supermundane superrepletos prima apparitione, id est ipsos angelos immaterialiter et supernaturaliter esse eminenter repletos luce nobis secreta (est enim in eis lumen gloriæ, lux beatificæ fruitionis, lux multiplicis scientiæ et cognitionis, lumen hierarchicæ illustrationis), et hoc, « prima apparitione », id est clara spirituali manifestatione : quod commune est cunctis angelis sanctis, comparatione ecclesiasticæ hierarchiæ, quæ secunda apparitione accipit illud per angelos, sub velaminibus sensibilium specierum. Ideo sequitur : primam manifestationem pompose accipientes, id est. revelationem divinam eminenter sortientes, non tamen æqualiter, nec æque immediate, quum angeli inferiores a superioribus illustrentur, ut subditur : et ipsam copiose in ea quæ sunt secundo, id est in angelos inferiores, lucide et proportionaliter distribuentes*, id est, diffundentes* juxta inferiorum capacitatem, sine obscuritate et tegmine sensibilium similitudinum. Itaque pompa hic sumitur metaphorice pro excellentia, quemadmodum per Isaiam Deus promisit Ecclesiæ :20 Ponam te in superbiam sæculorum. Porro in angelis quo altior dignitas, eo profundior humilitas; et quo copiosior illuminatio, eo tam increatæ majestatis, quam propriæ nihileitatis, indigentiæ ac dependentiæ, limpidior atque salubrior intuitio.

Et quia genitale eis, et vivificum, et activum, et perfectivum subsistit : id est, ideo etiam angeli nubes vocantur, quia in eis est virtus activa, et productiva, et perfectiva. Nam per motus cœlestium corporum, inferiora producunt; et tam in angelis inferioribus, quam in animabus rationabilibus, lumen spirituale diffundunt, quod recipientes spiritualiter magis ac magis suo modo vivificat, actuat, et perficit, in actibus saltem hierarchicis. Juxta intellectualem imbrium conceptionem, id est, secundum modum quo pluviæ irrigant, et fecundant, et ad incrementum plenum perducunt terram et terræ nascentia. Et hoc vocatur conceptio imbrium intellectualis, id est fecundatio intellectualiter considerata et spiritualiter sumpta, sicut et in Isaia habetur : Quomodo descendit imber de cœlo, et inebriat terram, et infundit eam, et dat semen serenti, etc. Quod etiam ad Hebræos introducit Apostolus. Excipientem sinum humidum pluviis, id est, conceptionem seu fecundationem præfatam « excipientem », id est, sibi appropriantem et requirentem, « sinum humidum », id est terræ situm humefactioni aptum, et in vitales partus evocantem, id est, exeuntem in fructus quos producit : qui vivunt per animam vegetativam, quamvis non sensitivam. Gregorius tamen dicit quod non vivunt per animam, sed per viriditatem. Cui objici posset, quod et virides panni ac gemmæ sic viverent. Idcirco dicitur quod non vivunt per animam, prout anima dicitur principium vitæ aliquo modo cognitivæ seu sensitivæ; nihilo minus vivunt, moventurque a principio intrinseco, a quo et aluntur, crescunt, et generant.

Footnotes

  1. Dan. XIV, 35. ↩

  2. Gen. XXVIII, 12. ↩

  3. Joann 1, 51. ↩

  4. Joann. i, 51. ↩

  5. Ps. CIII, 3. ↩

  6. Is. LVII, 16. ↩

  7. Act. II, 3. ↩

  8. Nahum i, 9. ↩

  9. Job i, 2, 3; xlii, 12, 13. ↩

  10. *et deiforme ↩

  11. Joann. III, 8. ↩

  12. Job XXXVIII, 18-20. ↩

  13. Eccle. IX, 1. ↩

  14. Job IX, 11. ↩

  15. Prov. XX, 24. ↩

  16. 1 Cor. IV, 4. ↩

  17. Job IX, 21. ↩

  18. Jer. X, 23. ↩

  19. Is. V, 6. ↩

  20. Is. LX, 15. ↩

Chapter 98 of 142