Articulus 84
DE GAUDIO ET JUCUNDITATE ANGELORUM IN COELIS.
RELIQUUS nobis in explanationem, de gaudio cœlestium dispositionum sermo: id est, residuus « sermo » a « nobis » depromendus in isto capitulo et fine voluminis hujus, « in explanationem » hujus materiæ, est « de gaudio dispositionum cœlestium », id est angelicorum ordinum optime dispositorum. Et recte de hoc gaudio in fine operis hujus tractabo, quoniam omnia naturaliter appetunt delectari, nec sine delectatione, saltem aliqui, valent diu bene consistere: alioqui ipsum esse et vivere, omnibus naturaliter appetibile, vertitur eis quasi in tædium. Gaudium quoque perficit felicitatem, quemadmodum pulchritudo juventutem, secundum Philosophum. Unde interdum pro beatitudine ipsa accipitur, et nobis pro finali mercede promittitur apud Joannem, Petite, et accipietis, ut gaudium vestrum sit plenum:1 quod de intellectuali accipiendum est gaudio.
Etenim acceptrices omnino non sunt ejus quæ secundum nos est, passibilis delectationis: id est, mentes angelicæ, quum sint immateriales et simplices, non sunt capaces nec susceptivæ « delectationis » carnalis aut sensualis, quæ in hominibus locum habet, fitque cum passibili, id est sensibili et corporali transmutatione, cujus subjectum est appetitus sensitivus concupiscibilis. Idcirco nec dæmones incubi in venereis proprie delectantur, quamvis turpitudo atque iniquitas ipsis complaceant, sicut etiam irrationalia spiritualis et internæ delectationis non sunt capacia. Delectari quippe consistit in eo quod est secundum naturam ac substantiam delectantis.
Congaudere autem Deo dicuntur de perditorum inventione, id est de recuperatione et salvatione eorum qui per vitia perierunt et meruerunt damnari, quamvis adhuc misericordissime tolerentur, et ad agendum pœnitentiam exspectentur. Hinc in Evangelio deprompsit Salvator:2 Gaudium erit coram angelis Dei super uno peccatore pœnitentiam agente. Juxta deiformem epulationem, id est divinam refectionem et jucunditatem. Unde de filio prodigo reverso et contrito pius pater disseruit: Epulari et gaudere oportebat, quia frater tuus hic mortuus erat, et revixit;3 perierat, et inventus est. In Apocalypsi quoque loquitur Christus:4 Ecce sto ad ostium, et pulso; si quis audierit vocem meam, et aperuerit mihi januam, intrabo ad illum, et cœnabo cum illo. Et in providentia et salute in Deum redeuntium deiformitatem: id est, juxta « deiformitatem », hoc est deiformem exsultationem secundum sanctam voluptatem penitus spiritualem, increato Deitatis gaudio similem ac suo modo assimilatam, « in providentia », id est de piissima provisione Creatoris circa electos, quamvis ad tempus errantes, « et salute in Deum redeuntium », per contritionem et finalem conversionem; et incorruptionis lætitiam, id est jucunditatem de pura et incorrupta bonitate et sinceritate, cui semper cum ingenti complacentia congratulantur, sicut de omni bono honesto.
Et illam beneficentiam ineffabilem, id est juxta incomprehensibilem et indicibilem beneficentiam et munificentiam Conditoris, suos fideles gratiose ac liberaliter visitantis frequenter etiam in præsenti exsilio, in cujus participatione, id est pia susceptione ac dulci experientia, frequen-
B
C
D sæpe ter facti sunt et viri sancti, et etiam feminæ sanctæ, per deificos divinarum illuminationum superadventus, id est abundantes infusiones supernarum illustrationum internarumque consolationum in mentes eorum, per quas ipsi quodammodo deificantur, sicut ait Apostolus : Deus qui potens est gratiam suam facere abundare in nobis supra quam petimus. Ipse etenim abundantia pietatis suæ, merita supplicum excedit et vota, et adjicit quod oratio non præsumit. Unde dixit Apostolus : Benedictus Deus qui consolatur nos in omni tribulatione nostra; itemque, Sicut pro Christo abundant tribulationes nostræ, ita et per Christum abundat consolatio nostra.5 Hoc expertus vir sanctus fatetur, et Deo humiliter regratiatur : Secundum multitudinem, inquiens, dolorum meorum in corde meo, consolationes tuæ lætificaverunt animam meam. Hinc Climaco protestante, sanctus vir Ephrem in suis orationibus et contemplationibus constitutus clamare consuevit ad Deum : Domine, contine undas gratiæ tuæ. Sic et Jeremias in libro suo ait : Factus est sermo Domini in corde meo quasi ignis exæstuans, claususque in ossibus meis ; et defeci, ferre non sustinens.6 Hoc viri heroici experiuntur ubertim, qui et inopinatis frequenter excessibus sursum aguntur in Deum, et quasi sopita arbitrii libertate, in divitias gloriæ rapiuntur, et a corporeis sensibus alienati, velut in abyssum luminis absorbentur. Hi vero et saluberrime sciunt, quam suave sit jugum Christi, quam vere divina sit fides catholica, quam perfecta sit christiana religio.7
Footnotes
Chapter 103 of 142