Articulus 76
DE VARIIS PROPRIETATIBUS AUT VIRIBUS IGNIS, ET QUOMODO EÆ DEO SEU ANGELIS APPLICENTUR.
DEINCEPS proprietates ignis ponuntur. A
Ignis enim sensibilis est quidem, id est, pro certo ignis valde sensibilis est. Sic enim dicendum, id est, utique sic tenendum, imo experimentaliter patet. Ignis namque inter quatuor elementa maxime est formalis, activus, agilis, et in sui naturam alia transmutans, atque nobilior ac altior loco. In omnibus et super omnia clare venit, id est, sua velocitate, subtilitate et activitate maxime penetrat, et lucide venit, ac aliis superfertur, et removetur omnibus, quoniam evolat, et difficulter includitur, ac erumpit. Sicque « removetur » et recedit ab « omnibus », nisi quasi vi retineatur et imbibatur materiis; et præcellit dignitate et loco, et minus de materia habet. Et lucidus est simul. Tamen, secundum Avicennam, in propria sphæra non lucet præ subtilitate et partium incompactione, sed in materia bene compacta et solida, quemadmodum etiam de empyreo dicitur cœlo. Et quasi occultus, incognitus ipse per se ipsum occumbente materia in qua propriam manifestet actionem: id est, præ sua subtilitate et simplicitate nequit videri, nisi in materia in qua agit et suam efficientiam pandit: qua subtracta aut consumpta, amplius non apparet nec cernitur. Nempe in sua natura ipso aere decies subtilior perhibetur, quum tamen et aer non videatur. Immensurabilisque, quia præ magnitudine sua mensurari non valet, quum tamen dicatur decies aere major. Et juxta Philosophum, crescit in infinitum. Propter quod Salomon dixit: Ignis nunquam dicit, Sufficit. Et invisibilis:1 sicut expositum est. alias om. enim per non accumbente manifest
Per se ipsum potens simul omnium, id est prædominans aliis elementis; et quæcumque in eis sunt, ad actionem propriam, supple, trahens. Mobilis velocissime, non gravatus materia, et mixtis conferens mobilitatem et motum, quorum materiam per minutissimas undique partes pertransit, millies in eisdem subtilior quam sit terra. Idcirco in senibus deficit calor et virtus ignis; estque hinc eis et mobilitas minor, ac major gravedo. Tradens se ipsum omnibus quoquomodo proximantibus, id est, vim suæ caliditatis influens omnibus appropinquantibus ei; renovativus aliorum, quorum consumit rubiginem, animaliumque quorumdam, ut aquilæ et phœnicis; naturæ custodia, quia conservat naturam, nec videtur senescere, et ipso evaporante, moritur animal. Nam et illa quæ hiemali frigore aruerunt, vernali temperato revirescunt calore. Illuminativus, sicut videmus, quia in igne abundant calor et lux, circumvelatis splendoribus: quia ad illuminandum foris emicant et erumpunt; sed ad naturæ suæ secretum reducti, circumteguntur.
Incomprehensibilis, id est, capi non valens ut terra et aqua, imo celerrime transvolans; clarus, discretus, id est ab aliis distinctus et segregatus, quia formalis. Forma est enim quæ distinguit et separat. Resiliens: quia dum deorsum impellitur, resilit, et levitate sua fertur in altum; sursum ferens, id est movens: quoniam pondere carens, ascendit; acute means: quoniam penetrat quæ incendit, et summitates ignium valentius agunt, acutiusque incendunt; excelsus, id est altior et præstantior ceteris elementis, non funt recepturus contumeliam minorationis : quoniam aliis prævalet et opprimit ea, quamvis a suo contrario in aliena materia corrumpatur. Semper motus, per se ipsum motus : nam et in propria sphæra incessanter movetur, et intra se propria formalitate peragitatur ; movens alterum : sicut jam patuit ; comprehendens, id est, alia invadens, incendens, et in se transmutans, non comprehensus ab illis, quæ fugiunt ipsum ut corruptivum ;2 non indigens alterius, id est aliena materia pro sui conservatione et nutritione in propria sphæra ; latenter crescens, id est, repente diffundens se per combustibilia quæ incendit, a se ipso, id est propriæ caliditatis virtute ; et ad susceptas materias manifestans suimet magnitudinem : id est, in materiis sibi applicatis se dilatans, ostendit quam magnus virtualiter fuit, actualiterque efficitur. Activus, potens, simul omnibus præsens invisibiliter : quia in mixtis suo modo consistit, et virtualiter pluribus inest, ac per alia elementa diffunditur, atque in generatione mixtorum virtute universalis naturæ descendere perhibetur. ditissime
Neglectus non esse putatur, id est, scitur non faciliter negligi nec perire :3 imo diligentissime consideratur ne alicubi latens erumpat et reaccendatur, ut dum cineribus operitur ; attritu autem, sicuti quadam vindicta, connaturaliter et proprie subito relucens, id est, ex concussione, insufflatione, percussione, repente erumpens, quasi in ultionem suæ percussionis, et proprio calore resuscitatus ac refulgens, et iterum incomprehensibiliter impalpabilis, in propria natura, ut tactum est; sed bene in aliena materia est palpabilis. Non minutus in omnibus ditissimis suimet traditionibus, id est non minoratus nec debilitatus directe per hoc quod omnibus sui capacibus liberalissime se communicat, imo per hoc amplius invalescit, dum illa incendit : quamvis per accidens, hoc est per divisionem, dispersionem aut subtractionem materiæ nutrientis et conservantis, aut per appositionem contrarii, minuatur, debilitetur et exstinguatur.
Et multas fortassis quis inveniet ignis proprietates pulchras, ut in sensibilibus imaginibus divinæ operationis : id est, aliquis acute considerans actiones et vires ipsius ignis, forsan inveniet ultra prædictas ejus proprietates et operationes, adhuc alias multas, quæ sint imagines, id est similitudines, operationis divinæ, secundum quod tales similitudines in rebus et imaginibus corporalibus irrationabilibus poterunt inveniri. Etenim præter præhabita, mollificat dura, induratque mollia ; inferiora ducit et movet ad superiora, quia terrena resolvit in aquosa, et aquosa in aerea ;4 condensat in luto : frigescit per accidens, ut in aceto ; depurat, ut in auro ; subtiliat, et nocivos consumit humores ; necessarius est valde ad conservationem vitæ humanæ, quum per ipsum cibi coquantur.
Verum, quoniam ista sunt introducta ad declarandum proprietates Dei et angelorum, restat breviter tangere qualiter hoc contingat.
« Ignis », inquit, « sensibilis est » : et Deum sentiunt universa, ut in Christi patuit passione, quando obscuratus est sol, et scissæ sunt petræ, ac mota est terra.5 Hinc scriptum est in Ecclesiastico : Ecce cœlum et cœli cœlorum, abyssus6 et universa terra, et omnia quæ in eis sunt, in conspectu Dei commovebuntur. Et quum conspexerit illa Deus, tremore concutientur. Sic et scriptum est in Marco : Exsurgens comminatus est vento, et dixit mari : Tace, obmutesce. Et statim facta est tranquillitas magna.7 Ignis « per omnia clare venit ». Sic in omni opere Dei relucet omnipotentia et sapientia ejus ; clamantque omnia : Ipse fecit nos, et non ipsi nos. Præcellit ignis cetera elementa, et Deus universa ac singula infinite. « Removetur » ignis ab « omnibus » : et Deus per suam infinitam puritatem et excellentiam, differt et separatur ab universis. Ignis est « lucidus » : et claritatis Dei nullus est finis : cujus comparatione omne creatum, quantumlibet luminosum, est caligo. Ignis « quasi occultus » est atque « incognitus » : et Deus est prorsus incomprehensibilis. Ignis in materia sibi applicata, propriam actionem ostendit : et Deus omnem mentem ei se applicantem, gratiose illustrat.
Juxta hunc modum cetera facillime adaptantur. Nam et Deus per caritatis ardorem in se transmutat fidelium mentes, et renovat omnia. Ipse est custos et conservator naturæ. Resilit a mentibus induratis. Acquiescentes suæ inspirationi, fert sursum. Acute meat : quoniam imperio ejus nil potest resistere ; et dum vult, omnem gratiæ obicem tollit, ac cordis frangit duritiam : Auferam, inquit, cor lapideum de carne vestra, et dabo vobis cor carneum.8 Contumeliam non recipit, quoniam impassibilis omnipotensque consistit. Qui per Jeremiam testatur : Numquid me ad iracundiam provocant? nonne semetipsos in confusionem vultus sui ?9 Semper motus : omnibus enim mobilibus mobilior est sapientia, sicut expositum est.10 Latenter crescit in suis devotis, qui eum magnificent, et in cordibus quæ convertit, quibus excellentiæ suæ pandit immensitatem. In negligentibus, in quibus lux gratiæ suæ fuit pene exstincta, per gratiam prævenientem oritur rursus ut Lucifer; et se quasi ulciscens, dejicit solo nutu adversarios gratiæ. Ex his patet qualiter possent hæc angelis convenire.
Hoc ergo scientes theosophi, qui per formatam, dulcem et amorosam notitiam noverunt Deum, cœlestes essentias ex igne conformant, id est, per ignis proprietates designant, significantes deiforme earum, id est puram simplicemque naturam, ac fervidam mentem, et (quantum possibile) Dei imitabile, id est, id in quo ipsæ possunt Deum imitari et ei assimilari.
Footnotes
Chapter 95 of 142