Skip to the text

Articulus 82

DE PASSIONUM SEU AFFECTIONUM QUARUMDAM MINUS LAUDABILIUM COELESTIBUS ESSENTIIS ADSCRIPTARUM SIGNIFICATU.12

SED si non sermonis terminaremus commensurationem, id est, nisi in isto capitulo proponeremus finire hunc librum, commensurando ipsius quantitatem rationi, ne nimia prolixitate displiceat, gravet et offendat, et per partes, dictorum animalium proprietates et omnes corporales eorum conformationes adunassemus, id est, jam sigillatim collegissemus et expressissemus proprietates et figurationes aquilæ, et leonis, ac bovis, et etiam hominis, atque equi, fortassis non in-3 congrue, cœlestibus virtutibus, secundum dissimiles similitudines: furibundum quidem, in ipsorum intellectualem fortitudinem, cujus novissima furor et sonus, id est, adscripsissemus forsitan non inepte angelis furorem, seu esse « furibundum » instar leonum, et hoc, quoad « fortitudinem » eorum « intellectualem », id est spiritualem, qua omne corporale robur excedunt, « secundum similitudines dissimiles », id est imperfectas.4 Certum est enim, quod angelis non competit proprie furor, qui est passio immoderata sensitivi appetitus cum corporali transmutatione, sed per similitudinem tenuem, ratione detestationis intensæ culparum et indignationis contra peccata, et ob districtionem vindictæ. Sic enim et invariabili ac simplicissimo Deo ira et furor attribuuntur.5 Unde Nahum ait: Ulciscens Dominus, et habens furorem. Jeremias quoque:6 Corripe me, inquit, Domine; verumtamen in judicio (id est discretione), non in furore tuo, ne forte ad nihilum redigas me. « Cujus » fortitudinis « novissima », id est ultima signa et imperfectissimæ repræsentationes, sunt « furor et sonus », id est vehemens vel irrationabilis clamor: de quo ait Apostolus, Omnis amaritudo, et ira, et indignatio, et clamor, tollatur a vobis.7 Clamor demum in Apocalypsi adscribitur angelo:8 Clamavit (inquit) voce magna, quemadmodum quum leo rugit. Deo quoque adscribitur clamor leonis. Unde Amos:9 Dominus de Sion rugiet. Quod et in Joele legitur.10

Ipsam vero iterum concupiscentiam, in amorem divinum: id est, per sensualem « concupiscentiam » animalium horum intelligere possemus intellectualem ac « divinum » angelorum « amorem », ratione intentæ affectionis ac validæ adhæsionis in utroque.

Et summatim dicendum, id est breviter, quasi pro regula, simul omnes irrationalium animalium et sensus et multiplices partes in immateriales cœlestium essentiarum intelligentias et uniformes virtutes reducentes, id est, quod universi motus, « sensus », passiones, « et partes » corporales seu membra « animalium », possunt aliquo modo adscribi, reduci ac deputari angelis et eorum intelligentiis, id est intellectualibus cognitionibus seu actibus, uniformibusque virtutibus, id est potentiis aut virtuosis habitibus aut proprietatibus. Omnia quippe materialia, sunt quædam obscuræ imagines ac resonantiæ defectivæ immaterialium naturarum, quum sint effectus illarum. Effectus namque est participata quædam suæ causæ similitudo. Unde et visus corporalis est similitudo aliquantula intellectualis cognitionis ac visionis mentalis. Omnesque sensus exteriores in intellectu virtualiter comprehenduntur. Propter quod et quinque spirituales sensus ponuntur in mente. Unde et Plato disseruit: Fluens a primo bonitas, similitudo est in proximis, imago in distantibus, in ultimis vero obscura reflexio. Hinc per omnia ista prædicta, ad spiritualium cognitionem reducimur. Unde et Proclus in Elementatione sua theologica: Omnis, inquit, processio secundorum a primo, et reductio eorumdem ad illud, per similitudinem efficitur utrorumque, id est unius ad aliud.

Sufficiunt autem sapientibus non solum hæc ipsa, quasi causa exempli. Sapientes namque norunt ex paucis multa colligere, et intelligenti sufficit tetigisse. Ideo Eliu ait in libro Job:11 Viri intelligentes loquantur mihi, et vir sapiens audiat me. Idcirco quoque, ut Salomon protestatur, Stultus verba multiplicat;12 et, Totum spiritum suum profert stultus, sapiens autem differt, et reservat in posterum.13 Sed et unius significativæ imaginis dijudicatio, id est, discreta consideratio « unius imaginis » corporalis repræsentativæ rei spiritualis sufficit sapienti, ingenioso, et optime erudito: non tamen superfluunt aliæ, propter simpliciores, qui introductione et declaratione egent multiplici. Sapientes quoque ex diffusiori explanatione in sapientia crescunt, juxta illud Proverbiorum, Audiens sapiens, sapientior erit;14 et alibi, Da sapienti occasionem, et addetur ei sapientia.15 Sufficit ergo una in proximarum similitudinum declarationem, id est ad intelligendum consimiles.16 Expositio quippe unius exempli, tribuit viam et formam intelligendi similia.171819

Footnotes

  1. Malach. iv, 2. ↩

  2. alias om. et 1 Cor. xiii, 12. ↩

  3. fortasse ↩

  4. * furor est imago ↩

  5. Nahum 1, 2. ↩

  6. Jer. x, 24. ↩

  7. Ephes. iv, 31. ↩

  8. Apoc. x, 3. ↩

  9. Amos 1, 2. ↩

  10. Joel iii, 16. ↩

  11. Job xxxiv, 34. ↩

  12. Eccle. x, 14. ↩

  13. Prov. xxix, 11. ↩

  14. Prov. 1, 5. ↩

  15. Prov. , 1x, 9. ↩

  16. * simili modo ↩

  17. * irrationabilium *alias om. in *essentiæ ↩

  18. Amos i, 2. ↩

  19. Nahum i, 2. ↩

Chapter 101 of 142