Skip to the text

Articulus 77

QUOMODO ANGELIS HUMANA TRIBUANTUR, IISQUE ILLI DESIGNENTUR.

CONSEQUENTER ostenditur qualiter per humana sancti angeli designantur.

Sed et humaniformes ipsos describunt, id est, theologi designant atque notificant angelos quasi hominibus similes, seu per formas, figuras et similitudines, humanæ formæ et figuræ conformes, propter intellectuale, id est ob hoc quod homo est rationalis et intellectualis naturæ, et sursum habendo intuitivas virtutes, id est, quoniam habent visivas potentias sursum erectas, et figuræ rectum et luculentum, id est ob hoc quod homo habet staturam erectam et luculentam, et secundum naturam principale et regale, id est, quoniam prælatus est omni creaturæ terrenæ;1 et secundum sensum, minimum quidem quantum ad reliquas irrationabilium animalium virtutes, id est, quia homo inter cetera animalia minus habet de exteriorum sensuum vigore, quoad hoc quod in quolibet sensu hujusmodi ab aliquo bruto exceditur : sicut in tactu ab aranea, in visu a lynce et aquila, in odoratu a cane, secundum auditum a lupo, secundum gustum a vulture ; omni vero potens secundum intellectus magnitudinem virtute, id est, quia homo « potens » est « omni virtute » morali, intellectuali, civili, theologica, infusa et acquisita, estque omnium capax aliquo modo per intellectum, et secundum rationabilem scientiam continuitate, id potentissimum

Gen. 1, 26. est quantum ad spiritualem integritatem prietates seu vires aut actiones angelicas scientiæ discursivæ, qua ex una discurrit in aliam, a creaturis ad Creatorem, ac jugiter potest proficere, et secundum naturam animæ liberum et potissimum, id est propter liberum arbitrium animæ datum, ac propter « potissimum » illud quod communicatum est ei seu homini, quia ad imaginem et similitudinem Dei plasmatus est, juxta illud Geneseos : Dixit Deus : Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram, et præsit piscibus maris, et volatilibus cœli, et bestiis terræ, universæque creaturæ, etc.2

Ob has ergo dignitates et proprietates ac alias multas, angeli benedicti ac sancti recte per hominem designantur, et in humana depinguntur effigie, hominibus quoque apparere frequenter solent in forma humana : quum ipsi sint perspicacissimi intellectus, deiformesque mente, habentes visum internum ad Creatorem supersanctissimum incessabiliter inavertibiliterque erectum; et sunt ab exordio recti corde, et linealiter sine omni reflexione ad se inordinata, ad Deum conversi, ac super omnia corporalia exaltati et præsidentes; de sensitivis viribus nihil sortiti, universis virtutibus atque scientiis eorum statum et excellentiam condecentibus repleti; liberrimi quoque, et præ cunctis creatis Deo simillimi, sacratissima Virgine et anima Christi semper exceptis; rectores, custodes, magistri ac domini nostri : quorum respectu quasi infantes et pueri sumus, in tantum quod unus eorum etiam infimæ hierarchiæ, dixit ad alium, loquens Zach. n, 4. de uno grandævo Propheta præclaro :3 Curre et loquere ad puerum istum.

Consequenter compendiosissime tangit qualiter quinque sensus conveniunt eis, membra quoque humana. alias deest naturæ

Est autem et per singula, ut æstimo, corporalis nostræ naturæ multiplicis partitionis, invenire cœlestes virtutes : hoc est, « ut æstimo, est », id est contingit, « invenire virtutes cœlestes », id est proprietates seu vires aut actiones angelicas esse designatas, « per singula partitionis multiplicis », id est per singulas partes et vires seu membra, « nostræ corporalis naturæ ».

Dicentes, conspectivas quidem significare virtutes, id est, quod virtutes conspectivæ, id est vires visivæ quæ sunt in corporalibus oculis, seu oculi ipsi, designent ipsum ad divina luminaria clarissimum respectum, id est splendidissimam vim intellectualem seu contemplativam actionem ad intuendum « divina luminaria », id est illuminationes divinas, seu rationes ideales mentis divinæ, aut superbeatissimas increatas tres Personas, et iterum teneram, et liquidam, et non repercussam, sed acute mobilem, et puram, et planam, impassibiliter divinarum susceptionem illuminationum, id est expeditam receptionem « illuminationum » a Deo manantium : quæ receptio est « impassibiliter », id est absque corporali transmutatione, tenera, id est gracilis, et liquida, id est cito fluxibilis, non repercussa, sed irreverberata et perspicax, acuteque mobilis, id est feribilis in ipsum intelligibile.

Olfactuum vero discretivas virtutes, illud super intellectum suave olentis distributionis, quantum possibile, receptivum : id est, dicentes per olfactum discrete discernentem, in angelis intelligi « receptivum », id est vim susceptivam, « distributionis », id est infusionis, « suave olentis », id est dulciter redolentis, contemplationis divinæ ac consolationis internæ, quæ redolet « illud suave » quod est « super intellectum », id est increatam dulcedinem, quæ omnem superat mentem, juxta illud Apostoli : Pax Christi, quæ exsuperat omnem sensum (id est intellectum), custodiat corda vestra; et in Psalmo, Quam dulcia faucibus meis eloquia tua ! Et non hujusmodi, per scientiam discretivam et omnino refugitivam : hoc est, dicentes discretivas vires olfactuum interiorum significare vim discretivam

Philipp. IV, 7.

Ps. cxviii, 103.

Et eorum quæ sic non sunt, per scientiam discretivum et omnino refugitivum non talium, id est eorum quæ non sunt spiritualiter bene olentia salubriterque suavia, ut sunt errores et falsitates: quæ vis discretiva, etiam est talium refugitiva, detestando et abjiciendo hujusmodi, quemadmodum olfactus exterior discernit inter bonos odores atque fœtores, illos acceptans, et istos refugiens. Et hoc facit olfactus interior per scientiam salutarem, quia bene judicat et discernit inter utrumque.

Aurium vero virtutes, illud particeps et gnosticum divinæ inspirationis susceptivum: id est, per auditum seu interiorum « aurium virtutes », id est vires discretivas, intelligi « particeps illud et gnosticum », id est cognitivum, « susceptivum inspirationis divinæ », id est allocationis internæ, juxta illud: Audiam quid loquatur in me Dominus Deus. Et Isaias ait: Dominus Deus aperuit mihi aurem, ego autem non contradico. Christus quoque de his auribus dixit: Qui habet aures audiendi, audiat; et Michæas, tertio Regum, ad Achab, Si reversus fueris in pace, non est Dominus locutus in me. Hoc auditu audiunt mentes angelicæ melos dulcissimum harmoniæ cœlestis, juxta illud Psalmi: Benedicite Domino, angeli ejus, potentes virtute, facientes verbum illius ad audiendam vocem sermonum ejus.

Gustativas autem, invisibilium escarum plenitudinem, et divinarum et alentium sublimitatum susceptivum: id est, vires discretivas gustus interioris dicimus significare in angelis « plenitudinem escarum invisibilium », hoc est plenissimam refectionem spiritualium alimentorum paradisi cœlestis (prout Tobiæ S. Raphael ait, Ego cibo et potu invisibili utor), « et susceptivum », id est vim susceptivam, « sublimitatum divinarum », id est sublimium suavitatum Dei, optime « alentium » mentes beatas, quarum multa sunt saluberrima fercula et gaudia copiosa. Unus autem omnium cibus et potus objectalis, est Trinitas supervenerandissima,

Ps. lxxxiv, 9.

Is. l, 5.

Matth. xi, 15; xiii, 9, 43.

III Reg. xxii, 28.

Ps. cii, 20. promotuum

Tob. xii, 19.

Deitas adoranda, in qua est omnium bonorum omniumque pulchrorum ac desiderabilium plenitudo prorsus immensa. Unde cecinit felix Psalmista: Inebriabuntur ab ubertate domus tuæ, et torrente voluptatis tuæ potabis eos: quoniam apud te est fons vitæ, et in lumine tuo videbimus lumen.

Tactivas vero, convenientis aut nocentis per scientiam diagnosticum : id est, tactum seu vires « tactivas » dicimus designare « diagnosticum », id est duplex cognoscitivum et spiritualiter perceptivum, boni « convenientis », et mali nocivi, quod tamen in Beatis locum non habet. Sic sancti prophetæ, Isaias, Ezechiel, Daniel, Joannes quoque in Apocalypsi, se tactos divinitus protestantur.

Denique hi quoque quinque sensus interiores in nostris sunt animabus. Et tam in illis quam in nobis, sunt realiter una eademque potentia: quæ potentia secundum varios actus, diversas nominationes sortita est. Quod enim in inferioribus fit per plura, in superioribus fieri solet per pauciora. Itaque intellectus, in quantum vera intuetur, dicitur visus; in quantum verba salutis percipit, nominatur auditus; in quantum suavitatem internam experitur, gustus; in quantum supernorum odore attrahitur, olfactus; in quantum bonum optatum attingit, dicitur tactus.

Palpebras deinde et supercilia, divinarum visionum et intelligentiæ custoditivum: id est, vim conservativam et custoditivam revelationum cœlestium « et intelligentiæ » earumdem, vocamus in angelis « palpebras et supercilia », sicut in exterioribus palpebras et supercilia dicimus, quæ corporeos oculos vimque visivam custodiunt ac tuentur. Nec in angelis palpebras et supercilia ab intellectiva oportet distingui potentia, quia in illa non cadit oblivio.

Juvenilem vero et adultam ætatem, illud innovantis semper vitalis virtutis: hoc est, ætatem adolescentialem atque virilem vocamus in angelis illam vitalem

Ps. xxxv, 9, 10. discretivum

Is. vi, 7; Ezech. ii, 2; iii, 14; Dan. viii, 18; ix, 21; x, 10, 16, 18; Apoc. i, 17. alias deest et virtutem, quæ in eis nec senio alteratur, neque debilitatur, quum sit supra tempus et corporalem complexionem. Apparuerunt autem interdum in specie juvenili, aliquando in virili. Unde Marcus ait: Viderunt juvenem sedentem in dextris, coopertum stola candida.4 Et in Actibus dicitur: Ecce duo viri adstiterunt juxta illos.5

Dentes autem, divisivum inditæ nutrientis perfectionis: id est, sicut in animalibus dentes vocantur quibus esca viditur, sic in angelis dentes nuncupantur vires sapientialiter communicativæ et distributivæ, quibus dona spiritualiter nutritiva inferioribus impertiuntur. Itaque, «dentes» in eis significant «divisivum», id est vim discrete communicativam inferioribus, «perfectionis inditæ nutrientis», id est illuminationis eis impressæ, qua secundario nutriuntur. Principaliter quippe nutriuntur beatifica fruitione, quam unus eorum alteri non tradit nec auget, quamvis de ea unus alteri congratuletur. Unaquæque enim essentia intellectualis, id est quælibet creatura angelica, donatam sibi a diviniore uniformem intelligentiam, id est illuminationem sibi ab altiore collatam, provida virtute dividit et multiplicat ad inferioris ductricem analogiam, id est, providentialiter, discrete et caritative coaptat et influit, juxta mensuram et dispositionem inferioris, ad cujus provisionem ducit talis analogia, id est proportionalis cohabitudo.

Humeros autem, et brachia, et iterum manus, factivum, et operativum, et activum: id est, per humeros, et manus, et brachia, prout angelis adscribuntur, intelligimus vires earum operativas, et supportativas, ac defensivas, quibus operantur circa nos, condescenduntque nobis, et supportant ac portant nos: quemadmodum angelus portavit Habacuc capillo capitis sui et posuit eum super lacum leonum in impetu spiritus sui, prout apud Danielem legitur.6 Et in Psalmo:7 In manibus portabunt te; scapulis suis obumbrabit tibi.

Cor vero symbolum esse deiformis vitæ, propriam vitalem virtutem deiformiter in ea quæ præintellecta sunt seminantem. Cor in nobis quandoque accipitur pro membro corporeo, quod (juxta Philo-sophum) est primum vivens in animali, et ultimum moriens in eodem:8 quod et vitam diffundit per corpus. Cor sic sumptum, attribuitur angelo symbolice et metaphorice, id est per similitudinem quamdam, et designat in angelis vitam eorum, seu vim intellectualem et actum deiformem B «seminantem» et diffundentem vitam in ea quæ præconceperunt esse agenda a se. Nam et juxta Philosophum, motus cœli est quasi vita quædam inferiorum: quan-to magis motor cœli? Angeli quoque ministerialiter vivificant animas nostras, illuminando et inspirando salubria. Cor vero pro intellectu acceptum, proprie competit angelis. Cor demum adscribitur angelo malo apud Job: Cor ejus ut lapis indurabitur.9

Pectora iterum significare durum et custoditivum, ut a supposito corde, vivi-ficæ distributionis: id est, pectus dici-mus in angelo designare «durum», id est robustum et firmum, «et custoditivum distributionis vivificæ», quæ fortiter custoditur in pectore angeli, id est influentiæ angelicæ vivificativæ, tanquam profluentis «a corde supposito», id est emanantis ab angelo, sicut in nobis vita fluit a corde corporeo, quod est suppositum pectori costis ossibusque compacto, quatenus cordis teneritudo pectore muniatur.

Dorsa vero, continuum simul cunctarum fertilium virtutum: id est, per dorsum designamus in angelo continuationem seu cohærentiam virtutum ac virium ejus. Quemadmodum enim in medio dorsi conveniunt costæ, et spina spinæ conjungitur, ut dorsum ad ferenda onera validum fiat; ita in angelo est compaginatio et cohærentia virium, ad efficaciter operandum. Unde Ezechiel:10 Dorsa (inquit) eorum plena oculis.

Pedes autem, mobile, et velox, et cursile in divina semper euntis motionis : id est, per pedes in angelis designatur vis motiva, operativa, et processiva in exsecutionem omnis actus Deo placentis. Unde Ezechiel : Animalia, ait, ibant in similitudinem fulguris. Itaque, « pedes » eorum significant « mobile, et velox, et cursile » robur « motionis », id est operationis, « in divina euntis », id est tendentis ad Deo placentia. Propter quod et pennatos Theologia sanctorum intellectuum figuravit pedes, id est, Scriptura in Isaia propheta figurative descripsit pedes angelorum esse pennatos. Pennatum namque significat anagogicam velocitatem et cœlestem, et sursum versus itineris activum : id est, esse « pennatum significat » in angelis « velocitatem anagogicam », id est sursum ductivam, « et cœlestem », quoniam velocissime atque promptissime exsequuntur quidquid jusserit Deus. Significat etiam « activum itineris versus sursum », id est vim motivam qua movent se ipsos et alios sursum. Per eamdem item virtutem descendunt dum ratio exigit. Qualiter autem conveniat eis moveri, et an moveantur in instanti, super secundum Sententiarum tractatum est. Et ab omni humili per sursum ferens remotum, id est elongatum « ab omni humili », id est vili seu vitioso negotio. Ipsa vero pennarum levitas, nihil terrenum, sed totum munde et sine gravitate in excelsum ascendens : id est, « levitas pennarum » in angelis signat non esse aliquid terrenæ affectionis aut molis; « sed totum » quod in ipsis est, videlicet esse et posse ac agere, esse « ascendens in excelsum », id est ad Deum altissimum, « munde », id est sine inclinatione ad culpam, « et sine gravitate », id est retrahente gravamine. Totum enim quod sunt, quod habent et possunt ac agunt, Creatori devotissime offerunt, nil sui sibimetipsis relinquentes.

Nudum quoque et discalceatum, demissum, et absolutum, et immensurabile, et purum eorum quæ extra sunt appositione :11 hoc est, esse « nudum et discalceatum » in angelis signat eos esse relaxatos ac liberos et inconfiguratos extrinsecis circumscribentibus, ac alienos ab adjectione extrinseca; et ad simplicitatem divinam, quantum possibile, assimilativum, id est, hoc quoque significat, quod pro viribus suis conformantur simplicitati divinæ, cui nihil admixtum est, neque compositum.

Si autem quæratur ubi in Scripturis legantur angeli sancti apparuisse discalceati aut nudi, dici potest, quod per hoc quod Abraham et Lot leguntur pedes eorum lavisse, insinuatur quod nudi pedes videbantur. Porro nudi in Scripturis nominantur, male seu parum vestiti : sicut in libro Job, Nudis vestimenta desuper abstulerunt; atque in Isaia, Quum videris nudum, operi eum.

Footnotes

  1. * ipsas ↩

  2. Gen. i, 26. ↩

  3. Zach. ii, 4. ↩

  4. Marc. XVI, 5. ↩

  5. Act. I, 10. ↩

  6. Dan. XIV, 35. ↩

  7. Ps. XC, 12, 4. ↩

  8. *seminan-tis* ↩

  9. Job XLI, 15. ↩

  10. Ezech. I, 18, juxta LXX. ↩

  11. * dimissum ↩

Chapter 96 of 142