Proœmium
INFLAMMATORIUM DIVINI AMORIS
DIALOGUS
SALVATOR. — Quid Dominus Deus tuus petit a te, nisi ut ambules in viis ejus, et diligas eum in toto corde tuo, et in tota anima tua, et ex omnibus viribus tuis ? Deut. x, 12; Luc. x, 27.
Caritas suprema est virtus, ad cujus perfectionem universa ordinantur præcepta divina, evangelica quoque consilia, omnes item doctrinæ Sanctorum atque salubrium introductio exemplorum. Quod si Philosopho de justitia dicere licuit, Hæc est præclarissima virtus, et non est Lucifer nec Hesperus tam admirabilis : quanto magis de caritate id dici congruit ? Est etenim supernaturalis, infusa et theologica virtus. Hic te convenio, hic adversum te conqueror, hic te reprehendo, o homo, magis autem, o Christiane, maxime vero, o religiose, quod te tam ingratum invenio, tam negligentem experior, tam frigidum cerno.
HOMO. — Num vox tua hæc est, Domine, Deus salutis meæ ?1 Loquere, Domine, quoniam audit servus tuus.2
SALVATOR. — Ego te alloquor et exhortor, ego tui sollicitus sum, periclitanti tibi compatior; tu vero non sentis, nec gemis, nec majestatis meæ præsentiam veneraris, et inter tot incentiva sanctæ ac divinæ dilectionis durus et algens perseveras; insuper inter tot et tanta tamque gravissima imminentia tibi pericula inaniter gloriaris : imo insipientissime cantas et saltas, et ad acerbissima sempiterna properas supplicia Acherontis.
HOMO. — Memento, Domine, quoniam pulvis sumus;3 fragilis valde est nostra conditio. Denique homo vanitati similis factus est, et undique nobis occurrunt incitamenta peccandi : mundus allicit, caro inclinat, dæmones suggerunt;4 via impiorum prosperatur, multæ vero sunt tribulationes justorum.5 Et tu, Domine, longanimiter præstolaris; veniam quoque promisisti peccanti quacumque pœnituerit hora. Præterea intuemur quamplures in adolescentia sua ac juventute concupiscentiis deservire, voluptatibus vanitatibusque vacare, et nihilo minus tandem in senio, aut certe ingravescente jam ægritudine, pœnitere, atque (ut pie confidimus) sic salvari.67 Ista nos detinent in peccatis, et a conversione nos retrahunt.8 Accedit ad hoc, quod arcta et ardua est via salutis, et peccare delectat.
SALVATOR. — Quanto fragilior es et ad peccandum proclivior, tanto sollicitiorem te esse oportet magisque custoditum ac timoratum ne pecces, ne decipiaris, vincaris et corruas. Quis audeat nudus et inermis contra fortissimos, callidissimos ac atrocissimos hostes proficisci ad prælium? Quod si quis præsumat, nonne protinus læditur et necatur? Sic accidit homini qui non est armatus virtutibus, qui non est undique circumspectus et custoditus. Ideo princeps Apostolorum edocuit admonuitque fideles : Sobrii estote et vigilate, quia adversarius vester diabolus tanquam leo rugiens circuit, quærens quem devoret.9 Amplius, quamvis multa et magna sint incitamenta peccandi, plura tamen et fortiora, præstantiora, imo et incomparabiliter potiora sunt incitamenta resistendi peccatis ac prævalendi, et virtuose vivendi. Mundus allicit ad illicita et iniqua; Deus revocat et prohibet illa; præmia pollicetur obtemperantibus sibi, prævaricantibus autem tormenta comminatur æterna. Caro inclinat ad mala; sed ratio deprecatur ad optima, synderesis quoque jugiter remurmurat vitiis. Dæmones suggerunt ut peccetis; angeli sancti inspirant ut Creatori vestro adhæreatis. Via impiorum prosperatur; verum temporalis ista prosperitas ad calamitatem ducit perpetuam, atque in foveam illos præcipitat infernalem, sicut et Salomon dixit: Prosperitas stultorum perdet illos.10 De reprobis quippe locutus sum: Dimisi eos secundum desideria cordis eorum, ibunt in adinventionibus suis.11 Multæ demum sunt tribulationes justorum; sed audi Apostolum:12 Non sunt condignæ (inquit) passiones hujus temporis ad futuram gloriam, quæ præstabitur ipsis piis. Denique per tribulationes has temporales a suis purgantur delictis, ad abundantiorem gratiam disponuntur, mihi pro ipsis passo plenius conformantur, a futuris inæstimabiliter gravioribus ac diuturnioribus eruuntur ac præservantur suppliciis, gloriosius quoque coronabuntur in cœlis. Vides quam indicibiliter fructuosæ et salubres sint tribulationes justorum ac electorum, ita quod de eisdem rite de- Apoc. III, 19. prompsi: Ego quos amo, arguo et castigo. At vero quod peccantium emendationem longanimiter præstolor, vehementius perterrere te debet.13 Peccata namque inulta abire non patior, et quo diutius protrahuntur, eo districtius vindicantur. Qui etiam veniam pœnitenti promisi, eumdem de die crastino nequaquam certificavi. Postremo, non pensas quam multos et innumerabiles fallat pœnitendi dilatio, pœnitentia sera, conversio protelata. Nempe quo aliquis in vitiis diutius perseverat, eo ad veram contritionem ineptior redditur, incorrigibilius obduratur, gravius excæcatur; et ipsa consuetudine vitiosa tanquam ponderosissimo saxo sic premitur, quod ad ea quæ suam concernunt salutem insensibilis fit omnino. Ideo, si qui talium tandem pœnitere videntur, ex timore pœnarum magis procedit communiter quam ex zelo justitiæ ac vera contritione, quamvis non sit de aliquo faciliter desperandum. Porro quod adjecisti, arctam esse arduamque viam salutis, certe incomparabiliter durior et intolerabilior est æterna damnatio, imo et purgatorii pœna. Advertere itidem de- Matth. VII, 14. bes, quod ego qui dixi, Quam arcta est via et angusta porta quæ ducit ad vitam, et pauci inveniunt eam! etiam dixi:14 Venite ad me, omnes qui laboratis et onerati estis, et ego reficiam vos: jugum enim meum suave est, et onus meum leve. Quod etenim grave est naturæ ex se, per gratiam fit suave, et assiduitate dulcescit; crescenteque caritate et fervente, sentitur dulcissimum: quo facto, nil sic horretur ac displicet ut peccatum.
HOMO. — Ad cuncta quæ tetigi, quæ in peccatis nos detinent, plene, mi Domine, respondisti; et evidenter monstrasti, quod consideratio eorumdem nos potius a peccatis retrahere et ad virtutes debet inducere, si prætacta perpenderemus. Sed deprecor te, o Salvator piissime, doce me quomodo compendiosius queam pertingere ad gradum hunc caritatis, ita ut quotidie magis ac magis dulce sit mihi ac jucundum tibi adhærere, servire, intendere, bonisque actibus perseveranter insistere.
INFLAMMATORIUM
DIVINI AMORIS DIALOGUS¹
Footnotes
Chapter 1 of 21