Skip to the text

Articulus 3

Responsio et informatio Christi ad prætacta et objecta.

SALVATOR. — Quia circa finem primi articuli hujus tractatuli aliqua dixi ad per- T. 41. fectionem rationalis creaturæ spectantia, quæ tibi in tantum videntur excedere fragilitatem conditionis humanæ, ut putaveris tonitruum te audire, atque objeceris, Numquid (inquiens) homo est angelus? quasi angelica, non humana, sit talis perfectio; itaque audi quod homo in Scripturis non angelus tantum, sed et deus vocetur, quum de homine sacerdote dixerim per Prophetam: Angelus Domini exercituum est; ad Moysen quoque affatus sim:12 Constitui te deum Pharaonis. Præterea de sanctis hominibus scriptum est:3 Ego dixi, Dii estis. Proportionaliter ergo potest et debet homo esse vitæ angelicæ et perfectionis divinæ, seque super se, non per extollentiam, sed per contemplationem ac spiritualem dilectionem levare, ne ei conveniat illud Psalmi:45 Homo quum in honore esset, non intellexit, comparatus est jumentis insipientibus. Imo per gratiæ dona potest homo in tantum proficere, ut non solum sit angelo similis in hac via, sed etiam æqualis fiat ei in gloria, major quoque quibusdam angelis sanctis in patria.

Secundo quoque objecisti, dicendo: Quid est homo, ut vivere queat in sæculo isto sine peccato? Et in hoc, fateor, habes Scripturam pro te, prædilecto meo dicente discipulo:6 Si dixerimus quia peccatum non habemus, nos ipsos seducimus;7 Jacobo quoque Justo, fratre meo præcaro:8 In multis offendimus omnes. Et rursus testatur Scriptura: Quid est homo, ut immaculatus sit, et justus appareat natus de muliere?9 Sed scito quod peccatum proprie appellatur transgressio legis divinæ, aut naturalis, vel positivæ: quod de peccato mortali verum censetur, a quo potest homo per gratiam abstinere, imo et mundus esse jubetur atque tenetur. Porro de venialibus scriptum est: Non est homo super terram qui faciat bonum et non peccet; et iterum:10 Justus septies cadet in die, et resurget.11

Tertio objecisti de instabilitate cordis humani; nec advertisti quod hortatur Apostolus :12 Stabiles et immobiles estote, abundantes in opere Domini semper.13 Salomon quoque inquit : Justus quasi fundamentum sempiternum. Et ego ipse in Evangelio sum testatus : Omnis qui audit verba mea et facit ea, similis est viro sapienti qui ædificavit domum suam supra petram; et descendit pluvia, et venerunt flumina, et flaverunt venti, et irruerunt in domum illam, nec cecidit : fundata etenim et firmata erat supra petram.14 Mens ergo humana, quæ ex sua natura, seu potius culpa et consuetudine prava, est vehementer instabilis ac instar molæ volubilis, adjutorio gratiæ stabilitur, virtutibus roboratur, et per caritatem in Deo firmatur : imo proficiendo quotidie ac digne, velut columna immobilis, Deo auxiliante, efficitur. Hinc dixit Apostolus : Optimum est gratia stabiliri cor.15 Et nosti quod amor quo major atque ferventior, eo plus figit ac stabilit diligentem in dilecto. Postremo, consuetudo velut altera est natura : ideo nihil ita difficile quin assuefactione assiduoque conatu tandem delectabile facillimumque reddatur. Sic igitur mens ornata divinis ac spiritualibus actibus, non solum faciliter et ferventer, sed delectabiliter quoque et fixe manet intenta. Hujus rei tot habes testes quot sanctos ac perfectos viros.

Footnotes

  1. Exod. VII, 1. ↩

  2. Malach. II, 7. ↩

  3. Ps. LXXXI, 6. ↩

  4. Ps. XLVIII, 13, 21. ↩

  5. Thren. III, 28. ↩

  6. 1 Joann. I, 8. ↩

  7. Galat. I, 19. ↩

  8. Jacob. III, 2. ↩

  9. Job XV, 14. ↩

  10. Prov. XXIV, 16. ↩

  11. Eccle. VII, 21. ↩

  12. 1 Cor. xv, 58. ↩

  13. Prov. x, 25. ↩

  14. Matth. vii, 24, 25. ↩

  15. Hebr. xiii, 9. ↩

Chapter 4 of 21