Articulus 5
Quid sit contritio vera et pœnitentia salutaris, et quam cito corruat in culpas mortales, qui non exstat sollicitus vitare et fugere veniales.
SALVATOR. — Quemadmodum homo tenetur Deum toto corde, maxime incomparabiliterque diligere, ita ut malit propriam vitam et cuncta quæ habet amittere, cuncta quoque adversa, dura et aspera pati, quam Creatorem suum per mortale peccatum offendere; ita tenetur de Dei sui offensa, hoc est de omni sua mortali culpa, magis dolere quam de quocumque malo pœnali aut damno terreno. Et talis dolor recte vocatur contritio, quæ est maximus dolor qui est in natura, loquendo de dolore partis intellectivæ.
HOMO. — Hoc concesso, patere reor quam pauci veram habeant contritionem.
SALVATOR. — Hoc experimentaliter constat, ex eo quod tam cito atque faciliter recidivant: quod si salubriter pœniterent, non dubium quin a ruina culpæ mortalis vigilantius indesinentiusque caverent quam a quocumque nocumento corporali aut exteriori. Quumque veniales culpæ ad mortalem disponant, caritatis fervorem diminuant, mentis sinceritatem obnubilent, cordis quoque relaxent custodiam, roburque gratiæ ac virtutum vigorem debilitent, ac levem et dissolutum faciant animum: quid clarius quam illum non diu vitare mortalia qui non assidue custoditus itemque sollicitus est venialia mala evadere ac vitare? Ideo irrefrenata venialium peccatorum frequentia, continuatio, consuetudo, est mortalis æquivalenter, causaliter, condependenter, et virtualiter includit Dei contemptum; ipsoque facto ostendit se non satis abhorrere mortale, qui non satagit venialia fugere. Nec enim aliquid est tam veniale, quod non per immoderatam complacentiam, dissolutionem, lætitiam, fiat aut esse possit mortale. Qui ergo suas confabulationes, machinationes, potationes, jocationes, lusus, levitates, dissolutiones et consolationes vanas ac viles continuant et frequentant per horas et horas, quomodo a mortalibus excusantur, quum dixerim per Prophetam, Væ qui cogitatis inutile;1 et rursus per Evangelistam, Væ vobis qui ridetis, quia plorabitis et flebitis, væ vobis divitibus qui habetis consolationem vestram;2 et, Væ vobis qui saturati estis?
HOMO. — In his aliud prorsus non video nisi difficillimum esse absque omni peccato mortali diu subsistere.
SALVATOR. — Idcirco beatus homo qui semper est pavidus;3 qui cum electo Job semper quasi tumentes super se fluctus metuit Deum, et in præsentia Dei incessanter habet se timorate, illud Scripturæ revolvens in corde assidue: Vivit Dominus, in cujus conspectu sto hodie. Ista præmissa sint, ut peccata sollicitius evitentur: quia a Deo nil ita elongat, a divino amore nihil sic impedit, ab exauditione orationum, a profectu virtutum, a divinorum exuberantia et conservatione charismatum nil sic retrahit sicut peccatum, præsertim mortale, deinde et veniale. Ideo recte ait Scriptura: Iste omnis fructus, ut auferatur peccatum.
HOMO. — Nunc ergo, o Domine, doce me practicam, modum, processum et ordinem proficiendi quotidie in tua sancta dilectione, in puro et spirituali amore, ac per hoc pariter in omni virtute.
Footnotes
Chapter 6 of 21