Skip to the text

Articulus 8

De tertio incentivo et exercitamento profectus atque incendio divini amoris.

SALVATOR. — Olim locutus sum per sanctificatum in utero Jeremiam: Quis est iste qui applicet cor suum ut appropinquet mihi? Ego enim qui pro omnium salute sponte pertuli amarissimam et ignominiosissimam crucis mortem, omnium opto salutem, illosque gemitus et singultus, desideria et adspirationes quæ ad me funduntur et mihi offeruntur pro impetratione, infusione, conservatione, profectu et inflammatione divini flammigerique amoris, libenter accepto: siquidem ex caritate actu aut aptitudine inexsistente, nascuntur. Nam qui cupit diligere aliquem, jam saltem radicaliter amat illum.

Tu ergo caritatis pretiositatem advertens, et quod ad eam, ejus profectum ac perfectionem cetera omnia virtutum exercitia ordinentur rite perpendens, atque quam misera et egena, vilis et deordinata sit mens humana illam non habens, ex intimo corde clama ad Dominum, gemens et dicens: O benignissime Deus, quamdiu in hac miserrimi cordis mei sterilitate, duritia, indevotione manebo? Quamdiu te Deum, Creatorem et Redemptorem meum non diligam? Quousque tibi tam ingratus persistam atque in tanta excæcatione durabo, ut non videam nec perpendam tuæ bonitatis et amabilitatis, tuæ gratiositatis et suavitatis immensitatem? Aut certe, dato quod eam aliquo modo agnosco atque considero, non tamen in ejus apprehensione et speculatione accendor, nec ejus incomparandam suavitatem experior. Non emollitur mens mea, nec in fornace tam infiniti amoris inflammatur, resolvitur, absorbetur. O superpulcherrime et superserenissime et superamabilissime Deus, usquequo jacebo ita dejectus et obvolutus in fæcibus meis, nec brachiis sanctissimæ caritatis te in medio cordis mei amplexabor, stringam, deosculabor, tenebo neque dimittam? Nonne tota salus mea in te et in unione, adhæsione ac perfruitione tui consistit? Certe cito veniet hora necessitatis meæ extremæ, in qua tu solus juvare, eripere et salvare me poteris. Quid ergo nunc insipienter vagor et distrahor, et per multa me divido, lacero, nec quiesco, quum tu in me et intra me vere per essentiam, præsentiam, potentiam superclarissime fulgens, immutabiliter præsens sis, et ad miserendum, ad illuminandum, ad amplexandum paratum te exhibeas? Ad ipsum, o anima mea, suspira, geme, afficere; mentem, oculos, manus ad ipsum pariter leva, et psalle: Quemadmodum desiderat cervus ad fontes aquarum, ita desiderat anima mea ad te, Deus. Sitivit et sitiat, elevetur et inardescat anima mea ad te Deum fortem, omnipotentem, vivum et superexuberantissimum fontem. O quando veniam et apparebo ante superspeciosissimam et superjucundissimam faciem tuam? Interim vero sint mihi lacrimæ meæ panes die ac nocte. Effunde, o anima mea, desideria atque suspiria tua coram Domino Deo tuo.

De his, o homo, unctio te docebit, si juxta documenta prætacta te coram Deo tuo habueris, et secundum exigentiam tuæ vocationis digne Deo processeris, irreprehensibiliter vixeris, indefesse profeceris.

Chapter 9 of 21