Articulus 4
Inquisitio circa jam dicta, et cur non exaudiamur a Domino juxta votum.
HOMO. — Gratias tibi agit parvitas mea, o virtus et Sapientia Dei Patris, quæ ex ore Altissimi, ex mente Patris æterni fluxisti, super universis beneficiis tuis, et de hac tua instructione gratissima.1 Verum, dum nos nostram vel difficultatem vel impossibilitatem aut rei arduitatem allegamus, opponimus, ac quasi per hoc nos ipsos implicite excusamus, tu nos protinus ad gratiæ tuæ opem remittis, quasi ad manum nobis sit gratiæ tuæ auxilium obtinere, habere ac jugiter possidere, quum tamen tuam misericordiam quotidie implorantes, ab oratione vacui, frigidi, imbecilles et ad vitia proni ut antea, redeamus. Et ubi est promissio tua, imo pollicitationes tuæ uberrimæ et frequentes? Quantoties spopondisti te exauditurum orantes? Petite (inquis), et accipietis; quærite, et invenietis; pulsate, et aperietur vobis : omnis enim qui petit, accipit; et qui quærit, invenit. Porro ego, ut pace tua id dixerim, videor mihi dicere posse quod sanctus Job fassus est atque expressit : Clamo ad te, et non exaudis me, sto, et non respicis me; et quod Jeremias ait in Threnis : Opposuisti nubem ne transeat oratio; et itidem Isaias : Multitudo viscerum misericordiæ tuæ continuerunt se super me. Interea, si viri isti tam excellentes et sancti ista veraciter sunt locuti, quid nos miseri, defectuosi ac infirmi, de nobis sentire et de nostra exauditione præsumere ac æstimare possumus seu debemus? Nonne quilibet nostrum cum Esdra dicere habet, Deus meus, erubesco faciem meam levare ad te, quoniam iniquitates nostræ multiplicatæ sunt super caput nostrum, et peccata nostra creverunt usque ad cœlum?2
SALVATOR. — Inquisitiones et querimoniæ tuæ ex pia procedunt radice et permovent multos. Hinc ego qui cordium sum inspector, ad eas benevole respondebo. Nec enim de meorum ambigis veritate verborum; sed veram et sanam eorumdem intelligentiam sciscitaris, et qualiter concordentur ac simul stent quæ in his sibi invicem contrariari videntur, tibi declarari deposcis. Itaque pro certissima veritate et infallibili regula teneas, nullum quod in se est facientem perire seu relinqui a Deo, nec defectum salvationis cujusquam esse ex parte misericordissimi Creatoris, qui omnes homines vult salvari, nec personarum acceptor est, imo gratiæ sinum generaliter aperit universis.34 Unicuique viatori angelum sanctum deputavit custodem. Nec vere catholicus potest ambigere quin Unigenitus Dei paratus sit homines exorantes audire, qui pro illorum salute tot et tanta assumere, facere ac pati dignatus est.5 Verumtamen noveris quod oratio est actus virtutis quæ latria nuncupatur; nec oratio est solum qualiscumque petitio, sed postulatio decentium rerum a Deo, quas scilicet decet peti ab eo, utpote expedientium ad salutem. Et sicut aliarum virtutum actibus oportet firmiter inhærere, ita et orationibus stabiliter instare oportet, neque deficere aut cessare, nec propriarum orationum effectum seu exauditionem improbe impedire. Quid enim est, præteritarum culparum remissionem a Deo efflagitare, nec tamen ab eisdem cessare, imo peccatis peccata adjicere, sicque Deum de novo quotidie inhonorare, provocare, offendere? quid, inquam, est hoc, nisi irridere Altissimum, et Omnipotenti quasi illudere? Si regi principive terreno, aut certe cuicumque simplici a te offenso supplicares pro venia, nec ab ejus injuriis et offensis desisteres: nonne se subsannari censeret, et gravius tibi indignaretur? Quanto magis Deus justitiæ infinitæ, Dominus majestatis immensæ, Judex sapientiæ illimitatæ? Hoc ergo ad verum pertinet oratorem, ut in primis de Dei offensa intime doleat, et de universis suis peccatis, in quantum sunt offensiva, injuriativa inhonorativaque Dei, toto pœniteat corde, eaque deinceps et reliqua cuncta peccata firmiter proponat vitare, et insuper diligentiam exhibeat debitam ad vitandum; sicque dolorose, integraliter et sincere ea confiteatur, et satisfacere enitatur pro posse, juxta confessoris censuram et exigentiam æquitatis. Si ergo sic agens et taliter vivens ac ita te habens, Deum exores sive pro venia delictorum, sive pro gratia ampliori, aut pro alia quavis rationabili causa; firmiter spera te exaudiendum, quamvis Deus instar pii ac sapientissimi patris interdum differat, et fidem ac patientiam probet orantium, ac paterne exerceat suos electos, imo et sanctos ac electissimos viros, ut eos aliis proponat et statuat in exemplum ad abundantiorem beatitudinem eorumdem.
HOMO. — Objectionibus meis et querelis, o Domine, satisfactum intelligo, et præ angustiis spiritus mei quo me vertam, quid agam, in quibus petrarum scissuris me abscondam ignoro. Vereor me nunquam aut vix unquam vere fuisse contritum ac salubriter pœnitentem, aut Dominum exorasse sicut oportet, cum debita evitatione culparum.
SALVATOR. — Noli diffidere. Frequenter audisti quod virtus consistat in medio; imo virtus medietas quædam est duarum extremitatum vitiosarum: quemadmodum liberalitas inter prodigalitatem et tenacitatem medium tenet. Ita et tu inter desperationem et præsumptionem, inter improvidam securitatem et immoderatam formidinem medium serva, sperando semper in Domino, cujus infinitæ misericordiæ enormissime derogat qui desperat. Verumtamen bene agis timendo, quum scriptum sit, Sapiens in omnibus metuit;6 nec certitudinaliter scias an amore sis dignus, an in caritate exsistas, an prædestinatus æternaliterve damnandus.7
HOMO. — O Deus æterne, quam arcta est via salutis!8 quam pauci salvantur! quam infinita est excæcatio iniquorum, vanitas, calamitas, insipientia, seu potius insania hominum!
SALVATOR. — De hoc te sequenti articulo lucidius edocebo.
Footnotes
Chapter 5 of 21