Skip to the text

Articulus 10

De quinto modo ac medio inflammativo et augmentativo divini amoris.

SALVATOR. — Benefactorem diligere ratio dictat : qui tanto plus diligendus est tibi, quanto plura et majora beneficia contulit tibi. Porro beneficia Dei tibi collata incomparabiliter magna et pene innumerabiliter multa sunt. Ab eo sortitus es corpus et animam, universa corporis membra et cunctas animæ vires. Si tibi sensus unus, ut visus, aut membrum unum, ut manus aut pes, deesset : quantum diligeres illum qui sensum illum aut membrum tibi præstaret ? Quantum ergo teneris illum amare a quo omnia ista sunt tibi donata ? Qui insuper præ irrationalibus creaturis totaliterque mortalibus decoravit te intellectu ac libera voluntate, intellectiva memoria, rationis acumine, scientia et virtute ac animæ immortalitate;1 sicque ad imaginem et similitudinem suam te condidit, et cuncta ista mortalia, irrationalia, inanimata elementa et mixta pedibus tuis subjecit, et ad tuum creavit usum ac commodum.2 De necessariis tibi cura providit paterna, et te hucusque conservavit in esse, a pluribus item periculis præservavit. Insuper quampluribus supernaturalibus donis et gratiis te ornavit; peccanti tibi enormiter ac frequenter pepercit misericordissime et distulit ultionem, quum toties æternalem promerueris condemnationem, imo et jam innumerabiles damnaverit homines, etiam christianos, qui minus te peccaverunt; atque adhuc tuam præstolatur conversionem, indulgere paratus, et bona pro malis retribuere pronus: imo ad emendationem te exhortatur, te redeuntem amplexari dignatur.3 Angelicam tibi custodiam atque multiplicem hominum opem adhibuit. Præterea, Pater æternus te ita dilexit, quod unigenitum Filium suum pro te voluit incarnari, inter homines conversari, et pro tua crucifigi salute. Creator tuus, pater tuus vocari dignatus est; Spiritum Sanctum misit, et dedit tibi donum dignitatis immensæ, superpræstantissimum hospitem animæ tuæ. Theologicis demum virtutibus, septemque donis Spiritus Sancti, aliisque diversis supernaturalibus beneficiis te insignivit. Ecce quam multa et grandia, quam copiosa, præclara, sublimia sunt beneficia et incentiva ista amoris! Quam durus, quem non emolliunt! quam frigidus, quem non incendunt! quam ingratus, perversus et impius, quem ad amandum, regratiandum, obtemperandum ac serviendum non excitant nec inducunt!

HOMO. — Ita omnino est, Domine; et dum ista perpendo, minus solito miror quod pro peccato mortali, temporali ac brevi, pœnam infligis æternam, quia tam ineffabiliter enormia sunt peccata nostra. Et nunc pro posse exclamo: Benedic, dilige et totis præcordiis tuis amplectere, o anima mea, Dominum, et noli ullam retributionum et beneficentiarum istarum oblivisci;4 toto æstuantissimoque affectu dilige, lauda, honora benefactorem istum primum, incomparabilem et supremum: cujus beneficia tanto amplius sunt extollenda, appretianda, reminiscenda, quanto ipse benefactor est major ac dignior, atque in eis circa nos magis dignanter se habens; cui æquivalens rependere nequaquam valemus, etiam si pro ipso quotidie millies moreremur.

Footnotes

  1. Gen. 1, 26, 27. ↩

  2. Ps. VIII, 8. ↩

  3. Ps. XC, 11. ↩

  4. Ps. CII, 1, 2. ↩

Chapter 11 of 21