Articulus 7
De secundo modo ac medio excrescendi et inardescendi in Dei amore.
SALVATOR. — Nonne cognitio via est et causa ac medium ad amandum? Nam quod prorsus ignoras, non optas nec diligis; nec aurum plus amares quam ferrum, nisi ipsum melius pretiosiusque cognosceres. Denique, objectum voluntatis, quæ subjectum est caritatis, philosophi tui affirmant bonum intellectum, id est intellectualiter cognitum. Idcirco quo Deum clarius noscis, eo ceteris paribus ad ejus actualem dilectionem es aptior. Adverte igitur et limpido intellectu perpende ac inspice quid sit Deus, secundum quod in hac vita capax es. Ipse equidem olim Moysi nomen Dei quærenti respondit:1 Ego sum qui sum; hæc dices filiis Israel: Qui est, misit me ad vos. Quibus verbis instrueris quod ipsum Esse sit nomen Dei: ita quod Deus est esse primum, æternum, incircumscriptum, immensum simpliciterque perfectum; ita quod quidquid spectat ac pertinet ad eminentiam, nobilitatem, perfectionem beatitudinemque essendi, hoc omnifarie et superplenissime ac simplicissime convenit Deo, estque in eo, et est ipsemet Deus, cum incomparabili ac penitus infinita excellentia, majestate et gloria, in tantum quod respectu illius primi increatique Esse, omne esse secundarium et creatum est quasi non esse, et solus Deus esse asseritur, quemadmodum in Jeremia legisti: Qui creavit omnia, ipse est; atque in libro Job: Deus solus est, et cogitationem ejus avertere nullus potest. Denique in Evangelio dixi: Nemo bonus nisi Deus. Deus ergo est bonitas tam infinita et pura, tam amabilis, desiderabilis, gratiosa, accepta et supergratissima, ut comparatione ipsius bonitas omnis creata pro nihilo reputetur nec bonitas appelletur.2 Conformiter dixit Apostolus: Soli sapienti, soli justo, soli dulci et pio Deo, soli beato, glorioso superdeliciosoque Deo, et ita de ceteris perfectionalibus prædicatis.3 Huic omnia ista cum excellentia omniformiter infinita competunt superfelicissimo et superpræstantissimo Deo. Universis ergo et singulis ipse sine mensura, comparatione et termino, melior, amabilior, desiderabilior, sapientior, sanctior, dulcior, redolentior, gratiosior, deliciosior, felicior, ditior, potentior, pulchrior, splendidior, liberalior, benignior, convenientior, laudabilior, honorabilior, magnificentior, incomprehensibilior simpliciorque consistit, ita quod omnia ista in ipso sint unum simplicissimum esse.
Et nunc, o miser et insensate, o tarde, ingrate, obtenebrate et nimis insipiens homo, quæ est ista insania, excæcatio atque perversitas tua, quod ad bonum illud tam incomparabile et immensum, tam supersplendidissimum et superpulcherrium, tam superdulcissimum, delectabilissimum et superamœnissimum, tibi quoque tam proximum, a quo es et habes quidquid es et habes, non vehementer afficeris, non inardescis et æstuas, non totis præcordiis atque visceribus incalescis?4 Cur illi vana et vilia ista, carnalia et terrena, sordida et fœda præfers? Cur tam infinita insipientia obtenebraris? Cur Dominum Deum tuum tam enormiter inhonoras, vilipendis, contemnis, ac per hoc te ipsum indicibiliter vilificas, impium, vitiosum atque æternæ damnationi facis obnoxium? Considera, quæso, jam introducta, intuere et pondera ista; attende quid sit Dominus Deus tuus, contemplare tam interminabilem bonitatem, amabilitatem, pulchritudinem, sapientiam, suavitatem ipsius; redi ad cor, recollige te in ipso, et mane fixus ac stabilitus in illo. Si insania reputaretur, vilia saxa auro obryzo, gemmis et balsamo præeligere et præferre: nonne incomparabiliter major est insania, excæcatio, perversitas ista, increato, infinito et supereminentissimo huic bono infima et finita ista præponere, plus amare, plus quærere ea?
HOMO. — Vere, mi Domine, vera, sancta et sapientissima sunt omnia verba, hortamenta et dogmata ista. Sed precor te de qua et quali tua sapientia et scientia dixeris ista. Videmus quippe nonnullos ingeniosos et litteratos, de te et de rebus spiritualibus ac divinis subtiliter sermocinantes, nihilo minus perditissime conversantes, quorum doctrina et vita ab invicem distant longissime.
SALVATOR. — De cognitione Dei, contemplatione ipsius, quæ sunt actus donorum sapientiæ atque scientiæ, locutus sum ista, hoc est de cognitione Dei formata et affectiva, quæ vim affectivam intellectivæ conformat, non de informi notitia, cui virtus non sapit; de qua legitur: Scientia inflat.
HOMO. — Nonne, o Domine, etiam aliqui boni in caritate exsistentes, imo et religiosi, pondus diei et æstus portantes, septemque dona Spiritus Sancti habentes, salubriter et formate te noscunt, ac tibi devoti sunt, qui tamen conqueruntur et dolent se non posse ad tuum amorem sanctum pertingere, nec ejus in se fervorem sentire, neque in meditationibus suis exardescere ignem, quem venisti mittere in terram, de quo quid vis, nisi ut accendatur?56 Unde et consolatione spiritualium se cum gemitu fatentur expertes.
SALVATOR. — Diversi sunt gradus servorum Dei, ut patuit. Porro qui vere coram Deo sunt custoditi, solliciti, ac puritati studentes et reformationis internæ efficaciter cupidi ac studiosi pro ea, divini amoris frequenter experiuntur fervores, consolationes quoque internas, quamvis nonnunquam eisdem priventur ad tempus magis aut minus, moderamine dispensationis seu dispositionis divinæ, prout Providentia increata conspicit expedire, ut ipsi se magis humilient, exercitatiores expertioresque fiant in spiritualibus rebus, et patientiam discant in varietate visitationum dispositionumque Patris cœlestis, qui variis agit modis in suis electis. Præterea quidam, proh dolor! sunt sub negligentiis suis viventes (si tamen viventes, et non potius mortui), et in eis periculose manentes. Quibus vehementer horrendum est quod in Apocalypsi locutus sum uni, et in illius persona cuilibet tali: Scio opera tua, quia nec frigidus es nec calidus.7 Utinam frigidus esses aut calidus; sed nunc quia tepidus es, incipiam te evomere. Tales igitur resipiscant, quia aut spiritualiter mortui sunt, aut proximi hujusmodi morti. At vero qui vere dolent de sua insipiditate et ariditate interna, studeant ac satagant in conspectu metuendissimi Dei ac Judicis sui, juxta præhabita, timorate incedere, cum summa et indesinenti diligentia vitare peccata, humiliare et superare se ipsos, opus Dei reverenter et attente persolvere;8 sicque agentes, sentient vere in brevi dulcedinem et fervorem Spiritus Sancti.
HOMO. — Plenissime, Magister unice et optime, respondisti. Jam ergo, si placet, saluberrimam hanc doctrinam prosequere.
Footnotes
Chapter 8 of 21