Skip to the text

Articulus 6

De compendio proficiendi et sese inflammandi in sancto ac spirituali amore.

SALVATOR. — Multi sunt modi ac media, multæ sunt viæ et incentiva, diversa sunt exercitia pluraque instrumenta saluberrimi hujus profectus ac sacratissimæ inflammationis in caritate.

Primum et vehementer proficuum, est desiderio complacendi Deo ac zelo honorandi eumdem, se in omnibus coram ipso custodire et reverenter habere, hoc est, coram oculis majestatis ac sanctitatis ejus immensæ vivere timorate, ambulare sollicite, et actibus Deo placentibus strenue insudare:1 quia, ut patuit, amor iste divinus est pretiosissimum balsamum, splendidissima gemma, margarita pulcherrima, exigens receptaculum mundum, habitaculum dignum, subjectum decorum, sibi proportionatum. Et sicut peccata mortalia caritatem auferunt et exstinguunt, sic venialia eam lædunt, offuscant ac minuunt, velut si radiantissimum aurum pulveribus adspergatur. Hinc Scriptura copiose te instruit, quod Deo in cunctis obediens et universa ejus præcepta adimplens, vere diligit eum, et in ejus crescit gratia et amore. Maledicti vero qui declinant a mandatis ipsius. Nempe qui dicit, Diligo Deum, nec servat illius præceptum, mendax est et iniquus. Et scis quod odi omnes qui operantur iniquitatem, et perdo omnes qui loquuntur mendacium, sicut et vir sapiens protestatur : Odio sunt Deo impius et impietas ejus.

Hinc itaque in amore divino non proficis, nec ejus dulcedinem experiris, quia nunc oras, psallis et boni aliquid agis, et paulo post fabulationibus, risibus, dissolutionibus vacas : imo, quod detestabilius judicatur, in tuis orationibus, psalmodiis ac bonis operibus tot distractiones, negligentiæ, vanitates, pigritiæ admiscentur, ut totum plus displicere quam complacere Altissimo possit, si districtius judicetur, quum et sapientium unus testetur : Non placent Deo bona malis admixta. Denique similes estis idololatris, qui Janum deum suum cum vultibus pingebant duobus : sic et vos quasi duo ora habere videmini, quorum uno laudatis, invocatis et osculamini Deum, alio quasi vituperatis, inhonoratis et multipliciter ac graviter offenditis eum, scandalizatisque plurimos. Atque per approbationem osculamini vanitates et insanias falsas; nec cum Sapiente risum reputatis errorem, nec gaudio dicitis, Quid frustra deciperis? hoc est : Cur me inaniter decipis, qui in valle lacrimarum, in loco exsilii, in domo luctus et pœnitentiæ sum constitutus? Nonne veraciter fert Scriptura, Vir sapiens vix tacite ridebit? Unde et verificari videtur illud communis versiculi :

Per risum multum poteris cognoscere stultum.

Numquid fons ex eodem foramine emanat dulcem et amaram aquam? Si ergo in divino optas amore concrescere, et quam dulcis est Deus degustare, stude et satage ut compunctio, devotio, recollectio cordis tui non sit solum horaria, sed potius continua, vel saltem assidua; et omnibus actibus, verbis et apprehensionibus tuis superpone Dei timorem, qui est corona sapientiæ, exemplo dicentis :23 Verebar omnia opera mea, sciens quod tu, Domine, non parceres delinquenti.4 Cave a verbis superfluis et infructuosis et vanis, quum de omni verbo otioso exigenda ac danda sit ratio infligendaque punitio in die judicii.5 Adverte etiam, quod visus incustoditus, incustoditi cordis sit signum ac nuntius. Non instar cancri nunc procedas, nunc retrocedas;6 sed per viam salutis progredere incessanter. Hæc via, ambula tu in ea, et neque ad dexteram neque ad sinistram.

HOMO. — O Adonai, rex, judex et legifer noster, quam sapienter ac salubriter prolata sunt ista ! Et quamvis me terreant, tamen contradicere nequeo, imo in me ipso et ex me ipso veritatem eorum intueor et addisco. Etenim, dum alicui placere desidero, offensam ejus omnimode devito; et si a quoquam amari affecto, ipsius beneplacitis pareo, ejus voluntati meam consformo, illius jussa, commissa, optata adimpleo. Præterea, in palatiis regum et principum sæculi hujus conspicimus quam reverenter et prompte ministretur magnatibus, ita ut nec displicens verbum proferre quis audeat ministrorum. Dictatque ratio impium esse, hominem plus quam Deum vereri ac revereri.

Verum unum precor mihi exponi. Si enim, ut tactum est, bona malis admixta Deo non placent, ergo nullius hominis quamvis justi opera bona complacent Deo, quum sanctus protulerit Isaias :7 Quasi pannus menstruatæ, universæ justitiæ nostræ.

SALVATOR. — Bona ex genere admixta malis mortalibus meritoria non sunt. Quod autem ex caritate efficitur, meritorium est, quamvis venialibus culpis misceatur; sed tanto minus Deo acceptum est, quanto pluribus et grossioribus venialibus admiscetur. Postremo, verbum illud Isaiæ sic potes accipere, quod comparatione divinæ et increatæ justitiæ omnis humana justitia defectuosa est et obscura, quemadmodum in libro Job legis: Ecce luna non splendet et stellæ non sunt mundæ in conspectu ejus.8

HOMO. — Assentio; sed rursus occurrit quod ardua ista sunt nimis: ad quod tamen recolo mihi responsum et satisfactum.

SALVATOR. — Nonne tu, Christiane, gloriaris spiritualiorem et perfectiorem vobis Christianis legem desuper datam ab unigenito Filio, quam olim Judæis a Deo per Moysen, per quem deprompsi, Erunt verba hæc quæ loquor ad te, in corde tuo, et narrabis ea filiis tuis, et meditaberis ea sedens in domo tua, et ambulans in itinere, et dormiens atque consurgens, et ligabis ea quasi signum in manu tua, eruntque et movebuntur inter oculos tuos?910 Quid hucusque tam arduum jussi tibi?

HOMO. — Excusationem non habeo.11 Adjuva me, Domine Deus meus, quia per gratiam tuam omnia possum, et sine ea meritorium nihil.12

Footnotes

  1. Mich. V. ↩

  2. Eccli. 1, 22. ↩

  3. Ibid. 19, 22. ↩

  4. Job ix, 28. ↩

  5. Matth. 11, 36. ↩

  6. Is. 19, 21. ↩

  7. Is. i, 19, 6. ↩

  8. Job xxv, 5. ↩

  9. Deut. VI, 6-8. ↩

  10. Joann. I, 17. ↩

  11. Ps. CVIII, 26. ↩

  12. Philipp. IV, 13. ↩

Chapter 7 of 21