Articulus 11
De sexto inflammatorio caritatis.
SALVATOR. — Non solum in præsenti tot, tanta et talia largitus est tibi Deus conditor tuus bona, verum majora tibi in futuro promisit ac præparavit, tam incomprehensibiliter gloriosa, quod ea nec oculus vidit, nec auris audivit, nec cor humanum capere potest. Quid enim infinite ac naturaliter bonus, amorosus liberalisque Deus promisit, præparavit et dare decrevit suis electis, nisi objectaliter semetipsum, atque formaliter sui ipsius beatificam, facialem, clarissimam ac deliciosissimam visionem, et suæ immensæ ac increatæ suavitatis amœnissimam fruitionem, boni immensi æternam et prorsus securam fruitionem? Hæc est perfecta et summa dilectio, qua dator donat se ipsum. O quam immensa, inæstimabilis, gloriosa est ista felicitas, Deum pulchritudinis infinitæ in se ipso clare et immediate conspicere, Deo immensæ suavitatis in se ipso plene ad libitum et usque omnimodam contentationem æternaliter frui, Fontem totius boni, in quo est universæ opulentiæ, lætitiæ ac perfectionis incircumscripta et superplena possessio, securissime possidere! Hoc est essentiale principaleque præmium Beatorum. Deinde sunt ibi tam innumerabilia gaudia, et secundaria præmia tam multa et magna, quod omnem mensuram, modum ac numerum prorsus excedunt.
HOMO. — O Salvator dulcissime, quam inenarrabiliter magna, præclara et desideranda sunt ista ! quam validissima et efficacissima ad inflammandum affectum, ad succendendum amorem ! Si quis hominum nos invitet ad prandium, si nos exquisite reficiat, inclinamur ad illius amorem : et quomodo non æstuamus ejus dilectione qui ad beatissimam illam refectionem æternam nos invitat, qui eam tam pretiosissime nobis emit et recuperavit, qui totius gloriæ suæ decrevit nos facere filios et heredes ? Usquequo, o anima mea, marces ignavia, et non inardescis, non festinas, non satagis intrare gloriam Domini tui, non conaris nec inflammaris ad possidendam hanc patriam veræ et ultimatæ promissionis, regionem istam viventium, in qua nullius rei penuria est quam cor potest excogitare vel cupere, in qua vere est status omnium bonorum aggregatione perfectus ?
Chapter 12 of 21