Articulus 1
Qualiter procedendum sit et ascendendum ad supergloriosissimi Dei amorem.
SALVATOR. — Quamvis hæc quæstio mensuram tuam videatur excedere, quum adhuc carnalis, nondum spiritualis exsistas, sapienter tamen istud interrogas. Primo, quoniam primum maximumque mandatum est Deum toto corde diligere.1 Secundo, quia in caritate proficere, est in omni virtute incrementum accipere, atque in septem donis Sancti Spiritus augmentum sortiri. Tertio, quoniam sine caritate nihil est meritorium, nil Deo acceptum. Quarto, nam caritas est virtus dignissima, omniumque virtutum forma, vita, vertex, finis, regina ac motrix; nec aliqua virtus aut forma tam efficaciter et valenter movet ac incitat ad omnem actum virtutum, nec ita celeriter et potenter retrahit a peccatis, ut amor Dei. Quinto, quia beatifica visio, quæ est essentiale præmium Beatorum, caritatis perfectioni seu gradui correspondet. Hinc tuæ respondeo quæstioni :
Caritas sancta est splendidissima margarita, pretiosissima gemma, purissimum ac nobilissimum balsamum, fragrantissima herba : idcirco requirit receptaculum mundum, vas quoque omni lapide pretioso ornatum, hoc est animam ab omni ad minus mortali peccato purgatam, virtutibus moralibus decoratam, donis Spiritus Sancti fulcitam, fide item et spe consolidatam. Quumque triplex sit gradus caritatis, siquidem caritas infusa meretur augeri, ut aucta mereatur et perfici; ad primum et infimum caritatis gradum exigitur mentem ab omni labe culpæ mortalis esse liberam ac sinceram, præfatis quoque virtutibus ac donis prout ad statum spectant incipientium, esse pulchrificatam. Hinc ad gradum hunc infimum caritatis specialiter pertinet, desiderio atque intuitu summi boni, expurgationi vitiorum, refrenationi passionum, operibus pœnitentiæ occupari, mentem a distractionibus præcipue in divinis reprimere, exterioris hominis compositioni studere, visum a circumspectionibus inhonestis arctare, linguam quoque a loquacitate compescere, sobrietati et vigilantiæ operam dare, sicque in his et consimilibus diligenter recedere ab omni peccato, et quasi a facie basilisci, tanquam a veneno infernali fugere a contagione flagitii.2 Hoc totum ad viam pertinet purgativam, ad incipientium statum, ad servos fideles, ad gradum animalem, ad virtutes civiles seu purgativas. Denique in exercitiis hujus infimi gradus oportet fortiter laborare, et sibi ipsi violentiam
¹ Ex editionibus Coloniæ, Joannis Soteris, 1532, et Conradi Butgenii, 1605. salutarem inferre, sicque cum difficultate assuescere se ad opera bona, donec actus hujusmodi convertantur in habitum quo quis faciliter ac delectabiliter operetur quæ Deo sunt placita.
Quumque in his fueris idonee exercitatus peccata tua quotidie deplorando, conscientiam tuam discutiendo, passionem meam recogitando, et nunc de metuendo Dei judicio, nunc de morte, nunc de pœnis purgatorii et inferni, nunc de beneficiis Dei reminiscendo, specialiter quoque in vera humilitate, patientia ac Dei timore firmiter te fundando; procedere debes ad incrementa virtutum, ad caritatis profectum, ad exercitationes spirituales, ad meditationes devotas, ad stabilitionem mentis in Deo, potissime in divinis, jam orando, jam psallendo, jam studendo, jam scribendo, nec unquam otio locum dando, neque a spiritualibus actibus longe eundo, nec ab eis diu cessando, imo assidue mentem elevando ad Creatorem, nunc suspirando ad patriam, atque Omnipotentis præsentiam attendendo in omnibus. Totum hoc ad viam spectat illuminativam, ad proficientium statum, ad purgatoriarum gradum virtutum, ad occultos amicos, qui Deo suo dulciter et frequenter junguntur, fruuntur, et brachiis caritatis amplectuntur eumdem.
Insuper, his actibus atque profectibus strenue exercitatus ac constanter habituatus, ascendere debes ad actus et exercitia viæ perfectivæ ac unitivæ, ad contemplationes puras, amorosas, splendifluas, et ad ardentissimos Dilecti complexus, ad inseparabiles atque continuas uniones cum Sponso, ad exercitia mysticæ theologiæ, ad transformationem in Deum, ad raptum et ecstasim, ad heroicarum actus virtutum, ad immobilem ac cœliformem prorsusque suavissimam tranquillationem et pacem mentis in Deo, ut jam per supremum doni sapientiæ gradum sis quasi consiliarius et secretarius Dei tui, qui incerta et occulta sapientiæ suæ tibi tali exsistenti copiose ac dignantissime pandet, sicque in te quasi in thalamo jugiter requiescet.3
Tunc ea quæ fidei sunt, cum rationibus credendorum et purificatæ mentis intelligentia contemplaberis dulciter et sincere, ac supergloriosissimæ Trinitatis gloriam, emanationem et communicationem ad intra, mutuam intuitionem, dilectionem, fruitionem, consistentiam æternalem, superdeliciosissimam, superfelicissimam et supersanctissimam intueberis deiformiter, assidue ac serene.4 Tunc respectu infiniti et incircumscriptibilis Dei erit tibi angusta et modica omnis creatura, in solo quoque Deo tuo erit consolatio et omnis affectio tua. Hæc est vita vere nobilis et præclara.
Footnotes
Chapter 2 of 21