Skip to the text

Articulus 16

Quid sit vere ex caritate diligere Deum, et de actibus effectibusque divini amoris, ex quibus probabiliter noscitur quod Deus salubriter diligatur.

SALVATOR. — Salubriter ac sapienter quæsisti. Grave etenim esset homini pro caritatis profectu atque incendio assidue laborare, et non scire neque sentire se in illa proficere.

Porro diligere, proprie est alicui bonum velle. Deo autem nihil melius velle potes nisi quod ipse est, et quod in se æternaliter habet et inamissibiliter ac prorsus invariabiliter possidet. Porro hoc bonum vultis Deo, non per desiderium ut illud acquirat, sed per favorem, congratulationem et complacentiam, quia id perfectissime ac superbeatissime habet et possidet, imo et substantialiter hoc est: Deus etenim id est quod in se habet. Denique Deus est infinite, omnifarie simpliciterque perfectus, et ipse est sua superessentialis infinitaque perfectio, hoc est, sua sapientia, sua omnipotentia, sua justitia, sua beatitudo et gloria, sua dulcedo, pietas, opulentia, caritas, bonitas, liberalitas et libertas. Iste ergo est principalis, præclarus ac purus actus divini amoris in vobis, Deo glorioso et summo hæc omnia toto corde favere, congratulari ei de his omnibus, atque de tam superinfinita perfectione, excellentia, felicitate et gloria supersanctissimi et superdignissimi Dei præcordialissimam complacentiam lætitiamque habere. Quumque Deus ratione suæ incomparabilis sanctitatis, sapientiæ et auctoritatis sit summe honorandus, metuendus atque colendus, consequenter spectat ad caritatem, ut unusquisque caritatem habens, Deum super omnia totis præcordiis veneretur, formidet et colat, atque a ceteris omnibus diligi, venerari, vereri atque coli desideret, et quantum in ipso est vel spectat ad ipsum, pro hoc oret, laboret, cooperetur verbo, exemplo et opere. Insuper, quoniam una et eadem est caritas qua Deum et vos ipsos proximosque diligitis, spectat ad caritatem, ut habens eam, super omnia velit et cupiat esse cum Deo, eum clare conspicere, eo feliciter frui et inseparabiliter ei uniri, atque hoc proximis suis sicut sibi ipsi desideret ac pro posse procuret.

Præterea, quoniam caritas conformat voluntatem amantis voluntati amati, id quoque pertinet ad Dei amatorem, velle quæ Deus vult, et nolle quæ Deus non vult. Hinc caritatem habens divinis obedit præceptis, virtutes amplectitur, vitia detestatur. Amplius, quanto amor plus crescit, invalescit, inflammatur et prædominatur in ipso amante, tanto vigorosius trahit, transformat et quasi absorbet amantem in dilectum. Hinc amor divinus raptum facit et ecstasim, alienat et abstrahit mentem amantis ab exterioribus rebus ac sensibus, et tandem etiam a se ipsa et actibus propriis, et soli superdilectissimo Deo eam facit intentam suaviterque obdormientem et quiescentem in eo per intuitionem luminosam et dilectionem præfervidam. Amplius, sicut diligens ex plena adeptione, clara præsentia, optato amplexu dilecti, et item ex condecenti ac debita veneratione ipsius, intime ac maxime exhilaratur, sic ex illius subtractione, recessu, absentia et inhonoratione valide contristatur, affligitur, dolet, pallet et infirmatur. Certum est demum, quod amans libenter audit et loquitur de amico, et in ejus delectatur præconiis;12 ad illos quoque pie ac amorose afficitur qui secum ferventius amant, honorant, collaudant eumdem.

Ex his advertere potes probabiliterque agnoscere an Deum, Creatorem et Salvatorem tuum, veraciter diligas. Etenim, si cum illo universa odisti peccata, si vanitates, dissolutiones et insanias falsas, loquacitates, otiositates, pigritias cordialiter detestaris et fugis, si ad ea quæ tuæ vocationis aut professionis sunt, strenuus, alacer et jucundus moveris, procedis, imo et quotidie alacrior atque agilior inveniris, si in Dei obsequio nequaquam tardus aut insipidus fueris; confide te in sancta consistere caritate, et Deo sis gratus ac pariter timoratus, ne (quod absit) paulatim evacueris, tepescas, verum quotidie vehementius incalescas, sollicitior fias, custoditior comproberis, quum non proficere, censeatur deficere, non progredi, regredi reputetur.

HOMO. — Magna mihi videtur talis perfectio, et longe distans a me: ideo pertimesco, et miror si quis possit talis ac tantus consistere, nec tamen vere esse in caritate, nec certitudinem habere de caritatis exsistentia in se.

SALVATOR. — Non perpendis quam admirabiles et prædominantes effectus habeat amor carnalis prædominans, qui ἔρως nominatur, in suis subjectis? Quanto magis naturalis dilectio Dei, si exercetur assidue, potest valenter excrescere ac miros effectus habere? Denique plus expedit homini ad humilitatem, timorem, custodiam, aliquantulum esse de caritate incertum, quam de ea esse certum omnino. Sed hoc tene esse probabilius caritatis indicium, pro nulla re sponte aut scienter Dei præceptum prævaricari.

Footnotes

  1. Sap. VII, 10, 9. ↩

  2. Sap. VIII, 16. ↩

Chapter 17 of 21