Articulus 17
Invectio Christi in hominem.
SALVATOR. — In exordio sæculorum locutus sum:12 Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram. Et naturalem legem ei præfixi, rationis dictamen impressi, inter bonum et malum, inter verum et falsum, inter Creatorem et creaturam discernere jussi. Sed tu, homo ingrate et miser, a sæculo confregisti jugum, rupisti vincula, et dixisti:3 Non serviam.
Transgressus es pactum, prævaricatus es jus, violasti fœdus æternum.4 In principio tuæ conditionis obedisti insipienti uxori magis quam Creatori.5 Ad mei ipsius beatificam fruitionem te condidi; et tu bonitati meæ immensæ bonum creatum, vile ac modicum prætulisti. Jussi ut mihi soli inhæreres finaliter, et ultimum tibi finem in me constitueres incessanter; tu vero per multa te dispersisti, et in rebus caducis ac vanis te multipliciter diffudisti, divisisti ac perdidisti, et tandem totus insaniens, ad idololatrias es prolapsus.678 Præmandavi quoque tibi de proximo tuo, ut faceres ei sicut tibi vis fieri, et quæ tibi fieri non vis, illi non faceres; et ecce in omnibus his factus es mihi inobediens et rebellis, et mille modis fecisti contrarium.9 Decipit unus alium in pondere, in mensura et regula, in signis et verbis ac nutibus; famosa illa præcepta Decalogi, quæ de jure sunt naturali et de naturalis rationis dictamine ac censura, tibi præfixi; et tu sine freno egisti contraria. Corruptus es, et abominabilis factus es in iniquitatibus. Odium, furtum, rapinam, læsionem, homicidium in proximos commisisti, et quod dici vix potest, vitiis contra naturam contaminasti te sceleratissime. Quumque omnium animalium optimum esses, omni bruto et bestia factus es pejor ac vilior per scelera tua. Passionibus sensualitatis tuæ te subjicis, vitiis servis, ita ut omnis creatura adversus te clamet, et tantas Creatoris sui injurias in te ulcisci expostulet.
HOMO. — Peccavi super numerum arenæ maris, et non est respiratio mihi.10 Nonne abusus sum, et quasi lusum putavi vitam humanam, et conversationem vitæ ad lucra esse compositam11, et vix arbitratus sum providentiam esse divinam, videns impios prosperari, et justos adversitatibus abundare, tam vehementer obtenebrata est in me lex naturæ, et ratio offuscata ?
SALVATOR. — Tempora prioris ignorantiæ juste olim despiciens, permisi unumquemque ingredi viam suam.12 Per Moysen vero in lege scripta reparavi legem naturæ, adjiciendo diversa cærimonialia judicialiaque præcepta et documenta moralia, vaticinia quoque de meo adventu in mundum per Incarnationis mysterium ad redimendum genus humanum.13 In quo conversando dedi evangelicam legem perfectam, quam publicavi toto orbe terrarum. Hinc consequenter de ejus transgressione gravissima te convenio, reprehendo, dijudico, Christiane.
Footnotes
Chapter 18 of 21