Articulus 12
De septimo inflammativo dilectionis divinæ.
SALVATOR. — Perversus et durus omnino censetur, qui non amat amantem se, nec saltem rediligit illum qui prior dilexit ipsum, et in amando gratis prævenit eum etiam amore causali, qui largitur dilecto bona quæ habet.1 Sic ergo et tu dilige Dominum Deum tuum, quoniam prior dilexit te.
Dilige Patrem æternum, qui propter nimiam caritatem suam qua dilexit te, unigenito superdilectissimo suo Filio non pepercit, sed pro omnibus vobis tradidit illum :23 quomodo etiam non omnia simul cum illo vobis donavit ? Dilige illum, qui te adoptavit in filium et heredem regni cœlestis, coheredemque sui unici Filii naturalis.4 Dilige illum, qui te eripuit de potestate tenebrarum, de inæstimabili æternalium acerbitate pœnarum, et transtulit in regnum Filii suæ dilectionis.5 Diligito illum, qui caritatem suam commendat ad vos atque in vobis, quoniam quum adhuc inimici essetis, reconciliati ei estis per mortem Filii sui dilecti.6 Imo ipse reconciliavit vos sibi :7 etenim Deus Pater erat in Christo mundum reconcilians sibimetipsi. Dilige illum, qui te elegit ante mundi constitutionem, et prædestinavit in Christo, et vocavit per gratiam suam.8 Insuper, dilige unigenitum Filium Dei, in cujus fide et gratia vivis ;9 qui dilexit te, et tradidit se pro te oblationem et hostiam Deo in odorem suavitatis ;10 per quem in libertatem vocatus es, ab importabili legis onere, a jugo peccati, a servitute diaboli liberatus.1112 Dilige amatorem hunc fidelissimum ac ferventissimum, qui non corruptibilibus auro vel argento, sed purissimo, pretiosissimo, roseo suo sanguine te redemit a morte æterna.13 Dilige illum, qui Matrem suam carissimam, mundissimam indicibiliterque dignissimam, tibi providit ac dedit in tam misericordissimam advocatam.14 Dilige illum, qui quum esset Deus, Creator et Judex tuus, incomprehensibili dignatione factus est frater, salvator advocatusque tuus.15 Siquidem, quoniam pueri communicaverunt carni et sanguini, et ipse communicavit eisdem.161718 Præterea, dilige non minus superdulcissimum paracletum Spiritum Sanctum, cujus sapientia conditus es et cujus providentia gubernaris ;19 sine cujus actuali inspiratione seu motione nunquam in meritorium actum procedis ; qui operatur in te et velle et perficere, ex sua bona, benignissima voluntate ;20 qui omnia opera tua bona operatur in te ;21 qui cor tuum inhabitare, illustrare, inflammare dignatur.22 Dilige supergloriosissimam Trinitatem, totius salutis tuæ fontem superserenissimum ac immensum, causam, datorem et objectum ; unum, verum, simplicissimum Deum, in quo quidquid absolute dicitur, unum et idem est numero prorsusque indivisum.
Sicut adipe et pinguedine replearis, impingueris, dulcificeris in anima caritate divina.23 Hanc nullæ aquæ in te queant exstinguere, nec flumina ulla obruere.2425 Lampades ejus igneique affectus exsurgant, erumpant, ascendant ac fulgeant in te ut lampades ignis atque flammarum, et transvolent usque in cœlum. Usquequo dormis, o anima?26 Excutere de pulvere. Quid tibi cum rebus carnalibus, turpibus ac terrenis, qui ad sortem et numerum pertines angelorum?27
HOMO. — O quam suavis et bonus est, Domine, spiritus tuus in omnibus!2829 O quam dulcia faucibus piæ affectuosæque mentis sunt hæc eloquia! quæ et mihi quamvis adhuc grosso et animali, suaviter sapere modo incipiunt, atque (ut spero) paulo post dulcius sapient.
SALVATOR. — Esto fidelis usque ad mortem, et in caritate profice usque in finem; moxque ut de corporis tui ergastulo emigraveris, dabo tibi coronam vitæ, quam olim patres post moram longam sunt consecuti.30
Footnotes
-
I Joann. IV, 19. ↩
-
Rom. VIII, 32. ↩
-
Ephes. 11, 4. ↩
-
Rom. viii, 15-17. ↩
-
Coloss. 1, 13. ↩
-
Rom. V, 8, 10. ↩
-
II Cor. v, 18, 19. ↩
-
Ephes. 1, 4, 5, 11. ↩
-
Galat. 11, 20; ↩
-
Ephes. v, 2. ↩
-
Act. xv, 10. ↩
-
Galat. v, 13. ↩
-
I Petr. 1, 18, 19. ↩
-
Joann. xix, 26, 27. ↩
-
Act. x, 42. ↩
-
Hebr. 11, 11, 12; ↩
-
I Tim. 14, 10; I Jo- ↩
-
Hebr. ii, 14. ↩
-
ann. 11, 1. ↩
-
Philipp. ii, 13. ↩
-
Is. xxvi, 12. ↩
-
II Tim. 1, 14. ↩
-
Ps. LXII, 6. ↩
-
Cant. VIII, 7. ↩
-
Ps. lxii, 6. ↩
-
Prov. vi, 9. ↩
-
Is. lii, 2. ↩
-
Ps. cxviii, 103. ↩
-
Sap. xii, 1. ↩
-
Apoc. ii, 10. ↩
Chapter 13 of 21