Articulus 15
Exercitatio et inflammatio sui ipsius ad æstuantem Dei amorem ex dictis.
SALVATOR. — Per rationem est homo quasi rector et judex, magister et exercitator sui ipsius. Propterea dictum est : Multos regere potes, si te ipsum rexeris ratione ; et iterum : Si nos ipsos dijudicaremus, non utique judicaremur. Hinc unus admonuit Prophetarum : Ponite corda vestra super vias vestras : hoc est, per rationem considerate, discutite et corrigite opera vestra. Quemadmodum igitur pereunt multi ex inconsideratione et negligentia suorum superiorum, qui non omni modo sibi possibili student directioni, informationi, ædificationi, emendationi, perfectui et inflammationi subditorum suorum ; sic pereunt multi, quia per propriæ rationis discussionem, exhortationem, allocationem et reprehensionem non satis custodiunt semetipsos : quia præsidentium diligentia non prodest, nisi propria ratio auscultet, obtemperet et quod suum est faciat. Tu ergo quotidie, imo assidue, specialiter tamen certis horis diei, animo in tuo secreto recollecto, alloquere animam tuam, dicens :
Perpende, o anima mea, et sollicite pensa quod cito educeris et exies de ergastulo corporis tui, et coram tribunali præsentaberis Judicis summi, qui te de universis cogitationibus, affectibus, verbis et actibus, omissionibus, negligentiis et acediis tuis judicabit.12 O infelix et negligentissima anima mea, cur non perpendis nec ponderas quam horrendum sit incidere in manus Dei viventis, præsertim quum nescias an amore sis digna an odio, an electa an reproba ?34 Diem quoque et horam ignoras quamdiu in hac vita subsistes.5
Quam vehementer, o homo, formidares a terreno judice judicari, in cujus personam peccasses, cujus sponsam aut conjugem violasses, cujus carissimam prolem necasses, cujus mandata, ipso cernente, prohibente et comminante, esses transgressus ! Et certe jam ab illo es judicandus, in cujus personam enormiter ac multipliciter es prævaricatus, cujus filiam, sponsam et conjugem, id est animam tuam, toties constuprandam exposuisti diabolo et spiritualiter occidisti, quoties peccasti mortaliter, imo et animas proximorum, quoties illos dire scandalizasti, sicque fructum passionis et sanguinis Domini tui in illis, quantum in te est, evacuasti.
Intuere, o anima, quantum omni hora possis proficere, quam pretiosum thesaurum in cœlis tibi reponere, quantum mereri ; et tu, o stulta et insensata, non solum hoc negligis, sed et multipliciter peccas, et thesaurizas tibi iram in diem justi judicii Dei, et tripudiando curris et properas ad futura acerbissima illa in æternum duratura supplicia.6 Nunc ergo, o misera, resipisce, vocationem tuam perpende ; quid Creatori tuo in Baptismo postmodum promiseris recole, quantum profeceris, quousque perveneris, quantum defeceris adspice. Pœnitentiam age condignam, idoneam Deo offer emendam ; quo gravius frequentiusque peccasti, eo major sit tua contritio humiliorque confessio et satisfactio plenior.
Præterea, jam inducta animadverte, o anima, et ex illis in Dei amore accendere. Cur ignobilitas, degeneras, vilificas temetipsam ? Tu enim, o misera, quæ seriose, timorate, fructuose, pure ac fervide conversando esse posses carissima filia, nobilis sponsa, familiaris amica, splendida margarita Dei et Creatoris Salvatorisque tui ; negligenter, carnaliter, incustodite conversando, adultera, socia et ancilla exstas diaboli, vilior bestiis, et indigna alimento quo vesceris. Esto ergo vere magnanimis ; cupida esto saluberrimæ nobilitatis, avida divini et æterni honoris. Ferventissime ama Sponsum cœlestem, Regem dignissimum, Sapientiam increatam. Imitare sincerum ac nobilem amatorem qui dixit : Hanc amavi et exquisivi a juventute mea, et quæsivi sponsam eam mihi assumere, amator factus sum formæ illius.7 Super salutem et speciem dilexi illam, et non comparavi ei quidquam creatum. Intrans in domum meam, conquiescam cum illa, et erit allocutrix, consolatrix, doctrix mentis meæ gratissima: non enim amaritudinem habet conversatio ejus, nec tædium convictus illius.
HOMO. — His obtemperare cupio et propono, o Domine; sed, precor te, doce me et fundamentaliter instrue, et plane elucida quid sit vere spiritualiterque diligere, et qui sint actus divini amoris, qualiter quoque saltem probabiliter scire queam an vere te diligam.
Footnotes
Chapter 16 of 21