Articulus 14
De nono excitamento et exercitatorio proficiendi et incalescendi in sancto et spirituali Deitatis amore ex ejus effectibus.
SALVATOR. — Nosti quod filii sæculi hujus amore victi et vincti carnali prædominante, et illo miserabiliter viliterque dejecti, non solum dum personam aut rem dilectam conspiciunt, sed tunc quoque quum similem ejus intuentur, ex intimo cordis sui concutiuntur, valide alterantur, et quasi præ amore insaniunt. Ita et tu qui superspeciosissimum et superamabilissimum tuum Creatorem in isto exsilio clare in se ipso et in suo increato ac infinito decore cernere nequis, ipsum in imaginibus et similitudinibus suis conspicere debes: in ornatu et ordine universi, in claritate, causalitate, decore et lumine solis, planetarum ac siderum, cœlestium orbium et elementorum. Si ineffabiliter delectabile esset videre angelum unum in pulchritudine sua, atque audire dulcissimam melodiam cantus angelici, potius autem gloriosissimam Virginem: quid erit videre Deum deorum, cunctis et singulis penitus infinite formosiorem, dulciorem et amœniorem? Hinc hortatur Scriptura: Vide arcum, et benedic eum qui fecit illum;1 valde speciosus est in splendore suo.
Porro, quoniam connaturale est tibi ex sensibilibus ad immaterialium et usque ad simplicissimi Dei contemplationem ascendere, attende et inspice dispositionem ac faciem mundi sensibilis ; et ad elementorum inspice infimum. Ponderositatem, molem, longitudinem, latitudinem profunditatemque ejus considera, quomodo in medio universi manet immobile, cui innititur, quo sustentatur ut nullatenus inclinetur. Vide fecunditatem ipsius, quam pretiosa et varia in ejus visceribus generantur metalla, quam nobiles gemmæ, quam necessariæ utilesque materiæ usibus hominum ; quomodo disponente supersapientissimo Creatore, in ventriculis, concavitatibus et alveis ejus aquæ continentur copiosæ, quæ et fluunt in secretis meatibus ejus ; quot plantæ, herbæ ac arbores et aromaticæ species oriuntur ex terra, quarum vires, fructuositates et pretiositates nemo valet plene describere. Perpende quomodo sole in zodiaco ascendente, decoratur superficies terræ virescentibus graminibus, odoriferis floribus, rosis, violis ac liliis, terræque nascentibus diversis, animalibus quoque innumerabilium specierum, quarum individua multiformiter exstant disposita, et quædam admodum speciosa ac fortia et mirabiliter vigorosa. Attende quomodo pars terræ manet a levioribus se ac fluidis aquis discooperta pro necessaria mansione hominum et brutorum, et per terrarum spatia decurrunt particularia maria, fontes, torrentes ac flumina, ad magnas et multas hominum utilitates. Nonne de his olim locutus sum viro sapienti ac sancto : Ubi eras quando ponebam fundamenta terræ ? Indica mihi, si habes intelligentiam. Quis posuit mensuras ejus ? vel quis tetendit lineam super eam ? Super quo bases illius solidatæ sunt ? aut quis demisit lapidem angularem ejus, quum me simul laudarent astra matutina et jubilarent omnes filii Dei ? Quis conclusit ostiis mare, quando erumpebat quasi de ventre procedens ? Quum ponerem nubem vestimentum ejus, et caligine quasi pannis infantiæ obvolverem illud, circumdedi illud terminis meis, et posui vectes et ostia, et dixi :2 Hucusque venies, et non procedes amplius, et hic confringes tumentes fluctus tuos.
Ecce quam magnæ, pulchræ et fortes bestiæ sunt elephanti, unicornes, equi, dromedarii et leones ! Quis præbuit equo fortitudinem suam, et circumdedit collo ejus hinnitum? Gloria narium ejus terror; terram ungula fodit, exsultat audacter, in occursum pergit armatis, contemnit pavorem, nec cedit gladio. Super ipsum sonabit pharetra, vibrabit hasta et clypeus. Fervens et fremens sorbet terram; nec reputat tubæ sonare clangorem.3 Ubi audierit buccinam, dicit: Vah. Procul odoratur bellum, exhortationem ducum et ululatum exercitus. An non perpendis quod ad usum hominum equos produxi? Quamdiu equites insident illis, equi pro suis sessoribus pugnant, et unus alium mordet, percutit et quasi conatur dilaniare. Equitibus vero prostratis, unus equorum sequitur alium, etiam si salit in præceps.
Hæc de infimi ac minimi elementi ornatu protulerim. Quid de majoribus dicere possem? Nonne aliquando in modica mortalis humanæque carnis parte, puta in facie hominis, pulchritudinem tantam impressi, ut omnes mirentur, videre desiderent, inspicere delectentur, et inspiciendo satiari et fatigari vix queant, imo et se quandoque avertant, ne videndo capiantur? Quid sunt universæ veritates, pulchritudines, delectationes causatæ, nisi permodici rivuli ex deitatis meæ infinito fonte manantes? Quam dulcis ergo, decorus et deliciosus sum ego in memetipso, qui infimis et corruptibilibus rebus tam dulces, pulchras, admirabiles qualitates concessi? Si in unione sensuum et sensibilium tam intensæ delectationes consistunt, ut earum desiderio et amore homines insensati tot tantisque laboribus atque periculis se exponant, tot sumptus et apparatus efficiant: quam incomparabiliter meliores, intensiores, puriores deliciæ sunt in conjunctione intellectualium virium ad præclara sua objecta, maxime autem inæstimabiliter magis ex immediata unione ad increatum objectum, quod est Deitas vera, quæ non solum pulchra, dulcis et delectabilis est ad intuendum, amplectendum ac perfruendum, sed et essentialiter, incomparabiliter et prorsus interminabiliter est ipsa incircumscriptibilis pulchritudo, infinita dulcedo, immensa voluptas?
Leva in excelsum oculos tuos, et prospice magnitudinem, causalitatem, ornatum cœlestium orbium, qui omnes sphæricæ sunt figuræ. Si minima stella fixa perceptibilis visu, major est tota terra visibili, nonne proportionaliter cœlum stellatum tanto majus est quam apparet, quanto quælibet stella major est exsistenter quam apparet? Præterea, si jam volubiles cœlos transcendas, et cœlum empyreum contemplando pro posse introeas, o quam præclariora, pulchriora, gaudiosiora conspicere possis! Ibi Creator et rector universorum, Dominus excellentiæ infinitæ, est præsidens, et vultui gloriæ ejus reverentissime adstant, intenta sunt, et jucundissime absque omni labore obsequuntur millia millium angelorum, et decies millies centena millia supernorum spirituum;4 nec est numerus militum ejus, beatarumque animarum exercitus sacros æstimare aut apprehendere nemo potest mortalium. Postremo, quam speciosa erit dispositio universi post diem extremi judicii, contemplare, si potes, quando lux lunæ erit sicut modo est lux solis, et lux solis septempliciter major quam modo;5 quando elementa innovabuntur, ita ut terra auriformis appareat, et corpora electorum splendebunt ut sol in regno Patris eorum, suavissimi quoque erunt odoris indicibilisque decoris, nec concentum eorum dormire unquam quisquam faciet.67
HOMO. — In horum consideratione incalescit cor meum, et dico:8 Beatus homo quem elegisti, o Domine. Quam beati qui ad illam beatitudinem sunt venturi! Quam item miserrimi qui per impiam suam conversationem privant se illa, et insuper gehennæ incendia et innumerabilia ejus tormenta merentur!
Footnotes
Chapter 15 of 21