Articulus 18
Invectio Christi in Christianum.
SALVATOR. — De Judæis passione mea instante testatus sum:1 Si non venissem et locutus eis fuissem, peccatum non haberent. Quanto plus de Christianis mihi ingratis et inobedientibus hoc dicere possum? His namque in exordio primitivæ Ecclesiæ per me ipsum, deinde per meos Apostolos sermocinatus sum, et ipsi crediderunt in me. Per plurimos quoque annos mihi ferventer ac fidelissime servierunt, præsertim durante persecutione tyrannica, quum innumerabilia beatissimorum martyrum millia pro fide catholica morerentur, atque per gloriosa et divina miracula quæ in eorum contigerunt martyriis, plures ad fidem converterent quam ante prædicando converterunt, in tantum quod tempore procedente, omnis potentia, sæcularis sublimitas, philosophorum subtilitas, magorum calliditas, et omne hominum genus, omnia regna mundi ad Christum conversa sunt. Deinde paulatim Ecclesia Dei pacem habente, prosperitatibus affluente, divitiis, gloria et honore exuberante, devotio cœpit decrescere, caritas refrigescere, fastus erumpere, et spiritualia cuncta in carnalia sunt mutata; decor ille pulcherrimus et internus gratiæ ac virtutum, sapientiæ salutaris, ceterorum quoque donorum Spiritus Sancti, octo item beatitudinum atque duodecim fructuum et omnium divinorum charismatum, pro maxima parte defecit, expalluit, et in discolorationem est versus: sicque sponsa mea Ecclesia, olim speciosissima, rubicundo ac vivido colore perfusa, nunc pene exsanguis effecta conspicitur; et quæ olim potentissima fuit regina, toto orbe terrarum copiosissima ubertate diffusa, longe lateque dominans et cunctis adversariis suis potentior, modo ancilla effecta, in adversariorum suorum potestatem redacta est, et ad angulum occidentis compressa et angustata. Heu! quomodo obscuratum est aurum, mutatus est color optimus in mortiformem pallorem? Heu! quid est quod dilectus meus in domo mea fecit scelera multa?
HOMO. — Cur, Domine mi, sustines omnia mala ista tanta ac talia, et non potius das honorem et gloriam nomini tuo? Cur non reprimis infideles? Cur perfidos illos sordidissimi ac prorsus fœdissimi Mahometi cultores toties sinis Christifidelibus prævalere?
SALVATOR. — Cur Israelitas temporibus judicum et regum ac sacerdotum suorum permisi a circumjacentibus regibus, principibus et tyrannis dire affligi, capi, opprimi et pro plurima parte occidi, et hoc usque in præsens?
HOMO. — Ad hæc protinus respondemus, quemadmodum et scriptura veteris Testamenti clare et copiose deprompsit, quod propter illorum demerita: unde et dum pœnitentes Domino Deo rursus fideliter servierunt, misericorditer sunt erepti. Nunc vero non liberantur, quia in suis perseverant perfidiis atque blasphemiis.
SALVATOR. — Nonne idem est Dominus, idem Judex, Deus ac legifer utriusque Testamenti ac legis, qui ex similibus casibus similes producit effectus, et ex eisdem meritis ac demeritis eadem præmia aut supplicia elargitur? Numquid personarum acceptor est Deus? Nonne enormiora arbitratur eorum facinora quibus majora ac plura beneficia est largitus? Nonne igitur tibi videtur quod merito gravissime Christianis irascor, quibus præ cunctis gentibus misericordissime, liberalissime et amorosissime feci, ita quod tempus evangelicæ legis recte tempus gratiæ appellatur?2 Ipsi vero econtrario tot et tantis me offendunt criminibus, ut pene rursus pœniteat me (ut sic loquar) fecisse hanc gentem. Verumtamen, quoniam adhuc multi boni et justi (quamvis comparative loquendo paucissimi) sunt in ea, differo et patientiam habeo. Tu, o popule christiane, tuis indesinentibus excessibus causa es horum malorum; tu causa tuæ deformationis, dejectionis, oppressionis ac servitutis; tu causa tuæ temporalis calamitatis atque æternæ damnationis.
Præterea, quemadmodum olim per Prophetas locutus sum adversus Synagogam, quod Sodoma et Gomorrha et urbes illis conjunctæ dimidium scelerum ejus non commiserint; sic modo contra Ecclesiam conqueri possem, quod gentes incredulæ non sunt ita iniquæ ac vitiosæ ut plurimi Christiani. Nempe, quemadmodum in primitiva Ecclesia infideles videntes virtuosam, exemplarem et honestissimam Christianorum conversationem, compuncti passim, copiose convertebantur ad fidem; sic modo conspicientes inquinatam, sceleratam et scandalosam vitam eorum, quamvis antea habuissent propositum christianitatis, averterentur ab ea. Nam et plurimi tam ridicule incedunt vestiti, quasi nullam prorsus legem haberent. Denique contra omnem legem honestatis et religiositatis peccant indesinenter, in tantum ut descriptio criminum Synagogæ ab Ezechiele exarata, modica videretur respectu descriptionis vitiorum Ecclesiæ, si per singula in scriptis redigerentur.3
Hanc maximam Ecclesiæ deformationem viri virtutum, zelum Dei habentes, flebiliter descripserunt, protestantes sinceriter, quod tanta scelera et peccata in populo regnant et confluunt christiano, quod universitas Christianorum contra Christum conjurasse videtur, et cum dæmonibus concordasse, sine mensura et numero irrefrenatissime Deum inhonorare, offendere, aspernari, idque tam evidenter, quod et infideles Christianos propter eorum abominabiles pompas, vanitates, impietates derident, et justum Dei judicium recognoscunt ac benedicunt, dum Christiani prosternuntur, quemadmodum olim Nabuzardan, princeps militiæ regis Babylonis, dixit ad Jeremiam: Dominus Deus tuus locutus est malum hoc super locum istum:4 peccastis enim Domino Deo vestro, et venit vobis hic sermo.
HOMO. — Justus quidem es tu, Domine, si disputem tecum.5 Verumtamen pace tua id dixerim, quod ex defectu et culpa superiorum nostrorum, vicariorum tuorum, hæc mala pro maxima parte videntur contingere. Et tu, Domine, qui universorum providentiam habes, cur lupis potius quam pastoribus veris plebem tuam committis? Numquid ignoras quod secundum judicem populi, sic et ministri ejus; et qualis est rector civitatis, tales et inhabitantes in ea?6 Item, quia stulte egerunt pastores, et Dominum non exquisierunt, ideo omnis grex eorum dissipatus est.7
SALVATOR. — Non times quod scriptum est, Pones eos ut clibanum ignis in tempore vultus tui, Dominus in ira sua conturbabit eos, et devorabit eos ignis, fructum eorum de terra perdes, et semen eorum a filiis hominum, quoniam declinaverunt in te mala?8 Quid enim ista prætendit objectio, nisi causam malorum retorquere in me?9 Nonne justus Dominus in omnibus viis suis, et sanctus in omnibus operibus suis? Ignoras quod disseruerim in Scripturis, Dabo tibi regem in furore meo, et auferam in indignatione mea;10 et rursus, Dabo pueros principes eorum, et effeminati dominabuntur eis;11 et denuo, Qui regnare facit hypocritam propter peccata populi?12 Ex hoc ergo quod iniquis et reprobis juste subtrahuntur adminicula gratiæ, subsidia conversionis, media ad salutem, non est Deus, rector omnium et provisor justus ac sapiens, inculpandus, sed reprobus populus.
HOMO. — Cedo, Domine, sapientiæ atque justitiæ tuæ, et manum meam pono super os meum.
Ibid. 32. SALVATOR. — Numquid qui arguit Deum, tam facile conquiescet? Certe qui arguit Deum, debet et respondere ei.
Ibid. IX, 2, 3. HOMO. — Scio, Domine; et si voluero contendere tecum, non potero respondere
Ibid. XLI, 6. unum pro mille. Idcirco ipse me reprehendo; et oro ut Ecclesiam tuam oculo infinitæ misericordiæ tuæ digneris respicere, misericordissime prævenire, visitare, reformare, possidere finaliterque salvare, propter omnia et per omnia quæ pro ejus salute dignatus es assumere, facere, tolerare, per omnium electorum tuorum preces ac merita.
Footnotes
Chapter 19 of 21