Skip to the text

Articulus 2

Responsio hominis ad hæc.

HOMO. — Tonitruum mihi factum videtur, tam magna et alta sunt ista. Sublimis quippe est ista doctrina, et quis potest eam audire? Numquid homo est angelus, ut possit in carne fragili ac mortali tam spiritualiter vivere? Numquid viator est comprehensor, ut queat in terris tam cœliformiter conversari? Quid est homo, ut valeat in hoc mundo degere sine peccato? Quid instabilius mente humana, ut possit assidue contemplari divina, cogitare salubria, consistere custodita, omnique hora coram Deo sollicita permanere ac timorata?

SALVATOR.1 — Numquid condemnabis me, ut tu justificeris? Numquid indiscretionis aut immoderati rigoris me argues, ut tu de tuis negligentiis, ignaviis, transgressionibus excuseris? Nonne ego in veteri lege per Moysen jussi: Sancti estote, quoniam ego sanctus sum, Dominus Deus vester?2 Et denuo per eumdem in Deuteronomio sum locutus: Perfectus et absque macula eris cum Domino Deo tuo.3 In Evangelio quoque deprompsi: Estote perfecti, sicut et Pater vester cœlestis perfectus est.4 Nonne divina requirit justitia ut rationalis creatura omne tempus sibi concessum virtuose expendat? Non advertis quod ait Apostolus, Cum metu, timore et tremore vestram salutem operemini; et, Sine intermissione orate; ac, Semper quod bonum est sectamini? Itemque: Nostra (inquit) conversatio in cœlis est. Nonne maledictus est qui asserit Deum homini impossibilia præcepisse? Et sicut protulimus, primum præceptum est, ut homo Deum toto diligat corde. Nec ignoras quod ubi amor, ibi oculus. Etenim ubi est thesaurus tuus, ibi et cor tuum. Nec mentitur qui protulit: Verius est anima ubi amat quam ubi animat. Conscientiam tuam examina. Quoties amor ille insanus carnalis prædominans impulit et quasi coegit te, non solum assidue, sed pene continue cogitare de objecto concupiscentiæ tuæ, de persona deliciarum tuarum turpium et pravarum? et nonne tam sordida quantum ad superdignissimam Deitatem, ad supergloriosissimam Trinitatem, ad superpulcherrimum et superoptimum Deum?

HOMO. — Vicisti me, Domine, et conclusi loquacem, atque obstructum est os meum loquens inania. Interim video quia tam Scriptura quam ratio, sed et ipsa quoque rerum magistra experientia, contra me militant. Verumtamen adhuc me movent instantiæ quas induxi, argumenta quæ tetigi, et precor ut ad ea respondere digneris, et meam informare imperitiam non recuses.

SALVATOR. — Ego qui pro hominibus crucifigi et mori dignatus sum ut salventur, et insuper adhuc occidi mallem quam hominem quemcumque, quantum in me est, in æternum perire permitterem, indesinenter paratus sum hominem informare ac adjuvare, illum præsertim qui cupit et deprecatur hoc ipsum: hinc respondebo et tibi.

Footnotes

  1. Job XL, 3 ↩

  2. Lev. XIX, 1 ↩

  3. Deut. XVIII, 13. ↩

  4. Matth. 48. ↩

Chapter 3 of 21