Articulus 13
De octavo incentivo divini amoris.
SALVATOR. — In Evangelio sum locutus: Nolite vobis patrem vocare super terram:1 unus est enim Pater vester in cœlis. Qui utique verius et eminentius pater vester consistit, quam pater carnalis aut pater aliquis spiritualis. Nempe a Patre cœlesti immediate animam per creationem sortitus es; atque hoc ipsum quod a carnalibus accepisti parentibus, aut a causis quibuscumque cœlestibus et secundis, a Creatore et causa prima principalius accepisti, quemadmodum et a philosophis didicisti: Omnis (inquiunt) causa prima plus influit quam quæcumque causa secunda. Si ergo jure naturali et divino ac positivo juberis carnales parentes tam specialiter ac intense diligere, honorare, ipsisque tam prompte obedire: quanto magis Patrem illum altissimum, a quo omnis paternitas in cœlo et in terra nominatur, a quo omnis causalitas derivatur et omnis profluxit fecunditas, debes singulariter incomparabiliterque diligere, venerari, promptissime quoque parere eidem?2 Denique ipse per Prophetam disseruit: Filius honorat patrem suum, et servus timet dominum suum: si ergo pater ego sum, ubi est honor meus? et si Dominus ego sum, ubi est timor meus? Sic et Apostolus loquitur: Eruditores patres carnis habuimus, et reverebamur eos: non multo magis Patri spirituum obtemperabimus et vivemus? Ista ergo paternitas Dei ad homines et paternalis sua causalitas eorumdem, est octavum inflammativum amoris ejus in cordibus vestris, ingensque causa obligans et ratio vos adstringens ad vehementer amandum, ad reverenter honorandum, ad caritative ac prompte obediendum Patri superno.
Hinc elucescit vestrorum enormitas vitiorum. Nempe, quum apud omnes, etiam sæculares, sceleratissimum reputetur, non solum non obedire parentibus, sed item contemnere eos et protervire adversus eosdem (unde et filium contumacem, protervum et gulosum lapidari in lege præcepi) :3 quam superfacinorosissimum est, Patri omnipotenti, Deo auctoritatis immensæ, esse inobedientem, rebellem atque assidue injuriosum, in tantum ut conqueratur et dicat, Si affiget homo Deum, quia vos configitis me gens tota?4 Itemque: Servire me (inquit) fecisti in peccatis tuis, præbuisti mihi laborem in iniquitatibus tuis;5 et denuo: Laboravi sustinens; et rursus: Exacerbastis eum qui vos fecit, Deum æternum.6 In prima quoque mundi ætate videns Deus malitiam hominum, quod multa esset nimis, tactus dolore cordis intrinsecus, et præcavens in futurum:7 Pœnitet me (inquit) fecisse hominem, et delebo hominem quem creavi, a facie terræ.
HOMO. — Heu, Deus æterne, quam ineffabiliter magna est perversitas, inconsideratio, ingratitudo, insania nostra, qui non cessamus veteribus nostris sceleribus addere nova, et pro tanta tua dilectione, beneficentia ac patientia reddere tot pessima mala, tam enormes injurias et offensas in tua præsentia, te prohibente et comminante !
SALVATOR. — Veniet tempus, et utique celerrime veniet, quo implebitur quod prædixi: Heu, ego consolabor super hostibus meis, et vindicabor de inimicis meis; et conflabo et succendam eos in igne furoris mei, sicut conflatur aurum in medio fornicis ardentis. Eveniet filiis sceleratis, semini nequam, populo gravi iniquitate; de quibus prædictum est: Pones eos ut clibanum ignis in tempore vultus tui; Dominus in ira sua conturbabit eos, et devorabit eos ignis.
Footnotes
Chapter 14 of 21