Articulus 20
Prosecutio increpationis istius, et conclusio hujus dialogi.
SALVATOR. — Quod in cœna illa novissima feci, docui ac præcepi, hoc memoriis meorum fidelium arctius inhærere, opere quoque diligentius volui et jugiter volo impleri. Porro tunc dixi ac jussi: Hoc est præceptum meum, ut diligatis invicem sicut dilexi vos. Non quod hoc solum sit meum præceptum (quum et ante præceperim: Discite a me quia mitis sum et humilis corde; itemque: Diligite inimicos vestros, etc.), sed quia istud est præceptum meum præcipuum, et post præceptum de amando Deum, potissimum. De quo in eadem retuli cœna: Mandatum novum do vobis, ut diligatis invicem sicut dilexi vos. Quamvis enim et ante exstiterit jussum ut proximos diligatis sicut. vos ipsos, non tamen sic evidenter sicut Christus dilexit vos, qui per hanc præclaram mutuam dilectionem proximorum voluit ac decrevit suos electos secerni ab aliis : In hoc (inquiens) cognoscent omnes quod estis mei discipuli, si dilectionem habueritis ad invicem. Hinc prædilectus meus discipulus, quum jam pene centenarius esset, et protinus e vita recessurus præsenti, ad ecclesiam ac sepulcrum proficiscens, suis auditoribus dixit uberrime : Filioli, diligite alterutrum. Et requisitus cur idem repeteret tam frequenter, respondit : Quia præceptum Domini est, et ipsum solum sufficit, si adimpleatur. Non quod alia licet præterire, sed quoniam in isto virtualiter continentur, quemadmodum quoque Vas electionis testatus est : Qui diligit proximum, legem implevit. Propter quod etiam summus et generalis meus deprompsit vicarius : Ante omnia mutuam in vobis caritatem continuam habentes, quoniam caritas operit multitudinem peccatorum. Insuper, reversus a raptu in tertium cœlum : Imitatores (ait) Dei estote, et ambulate in dilectione, sicut et Christus dilexit nos, et tradidit semetipsum pro nobis. Etiam sic et vos debetis pro fratribus animas ponere.
Ista commemoro, quia in hac fundamentali virtute, hoc est in fraternæ caritatis tenore, observatione ac adimpletione, defectuosos et imperfectos valde cerno atque invenio vos, heu ! etiam religiosos, qui præ ceteris in fraterna dilectione merito præfulgeretis, et cunctis reluceretis.
HOMO. — Nonne, mi Domine, caritativi sumus ad invicem, qui eodem habitu utimur, eodem alimento reficimur, etiam refectorio in eodem, et Horas decantamus canonicas simul quotidie, atque assidue juvamus nos mutuo ?
SALVATOR. — Quemadmodum, teste Scriptura, si quis totam legem impleverit, offendat autem in uno, factus est omnium reus ; ita si quis caritatem fraternam circa omnes habuerit, et violet eam in uno (hoc est circa unam personam, aut in una proprietate vel actione ad caritatem directe ac per se pertinente seu requisita), ad nullum, id est neque ad Deum neque ad proximum, imo nec ad se ipsum, veram habet et exhibet caritatem, sed factus est reus hujus virtutis ad universos.
HOMO. — Heu ! Deus æterne, quid audio ? et quis salvabitur in hoc mundo ? Verum te deprecor ut indilate me instruas quæ sint caritatis proprietates et actiones, ut queam agnoscere an habeam eas, et si non, satagam indefesse eas habere ac opere exercere.
SALVATOR. — Cur igitur in supervacuis rebus scrutaris et occuparis multimode, et quæ tuam concernunt salutem nec scis nec discis idonee ? Non advertis quod divinus scripsit Apostolus, Si linguis hominum loquar et angelorum, caritatem autem non habeam, factus sum velut æs sonans aut cymbalum tinniens, et si habuero prophetiam et noverim mysteria omnia et omnem scientiam, et si habuero omnem fidem1, ita ut montes transferam, caritatem autem non habuero, nihil sum, et si dedero in cibos pauperum omnes facultates meas, et si tradidero corpus meum ita ut ardeam, caritatem autem non habuero, nihil mihi prodest ? Audis quod sine caritate nil conferant neque sufficiant ad salutem quæcumque dona gratiæ gratis datæ, quantumlibet supernaturalia et præclara. Sed forsan blandiris tibi quod habeas caritatem. Perpende ergo quod subdit : Caritas patiens est, benigna est; caritas non æmulatur, non agit perperam, non inflatur, non est ambitiosa, non quærit quæ sua sunt, non irritatur, non cogitat malum, non gaudet super iniquitate, congaudet autem veritati, omnia suffert et omnia sustinet.2 Perpende an in te ista inveniantur : nempe quod de caritate affirmat, de caritatis subjecto vult palam intelligi.
HOMO. — Hæc forte de caritate quoad gradum suum supremum prolata sunt.
SALVATOR. — Caritas secundum nullum gradum suum cum mortali potest stare peccato. Porro, ut hæc ipsa intelligas clarius, rite considera quod in Regula sua ait Hieronymus: Hæc sola (utputa caritas) reddit hominem Deo viventem; hæc religiosos, hæc monachos facit. Sine caritate monasteria sunt tartara, et habitantes in eis sunt dæmones; cum ea vero, sunt paradisus Dei in terra, et degentes in ipsis sunt angeli. Ideo, quamvis longa jejunia macerent corpora, et vestis abjecta denigret, seu quæcumque divini Officii series longa texatur; si caritas desit intus, nondum ad infimum religionis gradum perventum est. Hinc in claustro adunatis sit cor unum et anima una, quemadmodum in primitiva Ecclesia.3 Nulla profecto vita deterior, quam simul degere corpore, et non mente; et vere ac prorsus sunt infelices, quibus non inest una, sed diversa voluntas. Sit itaque vobis semper una proportio morum, una jucunditas, una tristitia: ne quod placet uni, displiceat alteri; et quo unus gaudet, alter tristetur.
HOMO. — Adverti prolata, et terrent me vehementer, sumque frustratus spe mea.4 Nam quia hucusque non fecisti contra religiosos specialem invectionem de caritatis defectuositate in ipsis religiosis, sperabam quod in hac virtute judicasses eos sinceros et quasi perfectos; verum, ut video, adhuc in isto spiritualis conversationis fundamento atque exordio deficimus vehementer: quippe qui tam facile et levi occasione mutuo commovemur, indignamur, irascimur, et interdum instar puerorum prattamus, ita ut unus alteri vix loqui dignetur, nisi forsan præventus allocatione ac humiliatione alterius. Et quomodo verbum exercitativum, ne dicam injuriosum, æquanimiter tolerabit, qui vix verbum fraternæ ac caritativæ correptionis a confratre, imo paternæ ac justæ correctionis medelam seu disciplinam a spirituali patre gratanter ac tranquille admittit, quod tamen etiam in homine sæculari esset damnabile?
SALVATOR. — Recte concludis. At vero in divinis, in cantu et consimilibus summa concordia est servanda: quemadmodum in camino ardenti tres devotissimi viri quasi uno ore Deum laudabant.
HOMO. — Quoniam, teste Apostolo, unusquisque in suo sensu abundat, grandis nobis necessaria est gratia ad conversandum in domo tua tam caritative, concorditer et tranquille, tamque sincere et perfecte in omnibus: quam nobis, o benignissime Deus, misericordissime conferre digneris.
SALVATOR. — Si, juxta præhabita, toto corde et omni compunctione perseveranter ac fervide eam quæsieris, consequeris. Idcirco quod tuum est, efficaciter agere non desistas, et copiose exaudieris. Ad laudem et gloriam Omnipotentis, qui est super omnia Deus sublimis et benedictus. Amen.
FINIS INFLAMMATORII DIVINI AMORIS.
Footnotes
Chapter 21 of 21