Skip to the text

Articulus 9

De quarto instrumento ac medio profectus divinæ dilectionis.

SALVATOR. — Recte locutus est devotus rex Josaphat Deo: Quum ignoremus quid agere debeamus, hoc solum habemus residui, ut oculos nostros dirigamus ad te. Tu ergo qui scholam virtutis ingressus es, in omni cordis tui angustia ad Deum tuum confuge, recurre, festina; et nunc pro sanctæ dilectionis incendio ac profectu fiducialiter ora, affectuose, perseveranter et anxie roga, perpendens quid per Moysen olim deprompsi et spopondi: Quum quæsieris Dominum Deum tuum, invenies eum, si tamen toto corde eum quæsieris, et tota tribulatione animæ tuæ.

HOMO. — Quid est ita rogare et quærere Deum ?

SALVATOR. — A captivis et mendicis hoc discere potes. Vides qualiter captus, compedibus aggravatus, morti adjudicandus, si ei sit aliqua spes evadendi, judicem deprecetur, quam compuncte, humiliter, viscerose et lacrimose, qualiter se et omnia sua offert, quantam proponit et pollicetur emendam, quam paratum se offert deinceps judici deservire. Quod si ille pro temporalis captivitatis atque brevissimæ mortis evasione omnia illa agit, quanto magis homo qui toties tamque enormiter Deum et Creatorem suum offendit et pœnas meruit sempiternas, pro venia et gratia ac salute Deum taliter debet invocare, vitam mutare, deinceps fideliter ministrare ? Insuper cernis quam fideliter et obnixe inopes pro eleemosyna modica rogent : quanto amplius pro præclarissimis donis charismatum supernorum, pro caritatis infusione, incremento, completione implorare debes Altissimum ?

HOMO. — Intelligo quæ tu dicis, et de mea erubesco desidia ; vereor ne pro propriis quotidianisque culpis repelli promerear.

SALVATOR. — De hoc jam supra tractatum est, quemadmodum cupiens exaudiri taliter debeat conversari ut requirit is cujus est exaudire, suamque vitam ac mores pro viribus conformare venustati morum et rectitudini operum quæ sibi petit gratiose largiri.1 Quid enim est pro humilitate, patientia, sobrietate, mansuetudine, caritate Deum assidue invocare, nec ipsis virtutibus per exercitia bona operam dare, nec occasiones vitare contrariorum malorum ? Fac igitur quod in te est, totisque viribus stude virtutibus ; et sic Deum invoca adjutorem, ut cor tuum quotidie magis ac magis expurget, virtutibus ornet, sicque sanctæ dilectionis fervore illud inflammare dignetur, atque in actibus divini amoris perficere, roborare, ac jugiter possidere. Ora et dic : O superbenedicta Trinitas, ob omnem tuam mutuam dilectionem superardentissimam, superdulcissimam et immensam, propter bonitatem et amabilitatem tuam supergratiosissimam ac penitus infinitam, ob omnem tuum amorem super totum genus humanum et super totam electorum tuorum universitatem, per universa quæ Christus pro nostra salute assumpsit, fecit ac pertulit, per sacratissimam Virginem omniumque Sanctorum preces et merita, mentem meam dignissimo ac purissimo tuo amore totaliter occupa, piissime imple, vigorose succende, inexstinguibiliter affice, ab omni inordinato affectu me omnino indesinenter præserva, et omnium corda fidelium misericordissime visita, imple, inhabita. Denique hæc exorans, mundam et immunem conservare satage animam tuam, omnem hominem dilige spiritualiter tantum. Quumque ex actibus laudabilibus frequentissime iteratis generetur habitus bonus et consuetudo peroptima, non cesses quotidie assidue Deum rogare brevibus ac ferventibus precibus pro sui amoris profectibus atque incendiis.

Footnotes

  1. art. IV. ↩

Chapter 10 of 21